<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="221" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCCIII. SEQVITVB SETEXTVS: QVOD SINE CARITATE PECCATA REDEANT, QVAE DIMISSA FVERANT, PROBAT PER SERVVM, CVI OMNE DEBITVM DIMISERAT DOMINVS SWS. </title></ab><p rend="script">Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est,  <lb/>
            apertissime dominus in euangelio docet de illo seruo,. quem <lb n="20"/>
            cum inuenisset debitorem decem milium talentorum, deprecanti <lb/>
            omnia dimisit; ille autem conseruum suum, qui ei debebat <lb/>
            centum denarios, cum miseratus non fuisset, iussit eum dominus <lb/>
            reddere quae ei dimiserat. tempus ergo, quo accipitur indulgentia <lb/>
            per baptismum, tamquam tempus est reddendae <lb n="25"/>
            rationis, ut omnia debita, quae inuenta fuerint, dimittantur. <lb/>
            non tamen ille seruus postea dedit conseruo suo mutuam

<note type="footnote"> l Sap. 1, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 et] <hi rend="italic">om. P</hi> 8 pernities <hi rend="italic">A</hi> 9 ipsum <hi rend="italic">(om</hi>. se) v 10 qui <lb/>
            86] qui вe.. (se <hi rend="italic">ras.) P</hi> 11 actenus <hi rend="italic">AP</hi> 14 ezcuserat (s add. <hi rend="italic">m. 2)</hi> <lb/>
            P 15 <hi rend="italic">cap</hi>. CCIin <hi rend="italic">A</hi> CCXXI P CCXXII <hi rend="italic">Gv</hi> 16 sequitur setertns] <lb/>
            <hi rend="italic">eras</hi>. in P; sequitur textus v 18 demiserat <hi rend="italic">A</hi> dimiserit v <lb/>
            dominos suos Pl 19 demissa P\' 21 depraecanti <hi rend="italic">A</hi> 22 con- <lb/>
            MnM Mo p 23 denarius <hi rend="italic">AP1</hi> mieertue P 24 quo <hi rend="italic">APv: om. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="668"/>
            pecuniam; quam cum ille non posset reddere, non eius misertus <lb/>
            est, sed iam ei debebat conseruus eius, cum ipse rationem <lb/>
            domino suo reddens tanti numeri debito solueretur; nec dimiserat <lb/>
            conseruo suo quod ei debebat et sic accesserat, ut ei <lb/>
            dimitteret dominus. hoc indicant uerba conserui dicentis:<lb n="5"/>
            patientiam habe in me, et reddam tibi. alioquin <lb/>
            diceret: "iam mihi hoc dimiseras; cur iterum repetis?" hoc et <lb/>
            ipsius domini uerba manifestius aperiunt. ait enim: egressus <lb/>
            autem seruus ille inuenit unum de conseruis suis, <lb/>
            qui debebat ei centum denarios. non dixit: "cui debitum<lb n="10"/>
            iam centum denariorum dimiserat"; si enim dimiserat, non ei <lb/>
            debebat. quia ergo dixit: debebat ei, manifestum est quod <lb/>
            non dimiserat. et melius quidem fuerat atque hoc potius congruebat <lb/>
            tanto debitori reddituro rationem et exspectanti <lb/>
            misericordiam domini sui, ut prior ipse conseruo dimitteret<lb n="15"/>
            quod ei debebatur et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia <lb/>
            domini imploranda erat, accederet. nec tamen illud <lb/>
            quod nondum conseruo dimiserat impediuit domino eius, quominus <lb/>
            in illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia, <lb/>
            quae debebat. sed quid profuit, quando quidem in caput eius <lb n="20"/>
            propter odiorum perseuerantiam rursus omnia continuo replicata <lb/>
            sunt? sic non impeditur baptismi gratia, quominus omnia <lb/>
            peccata dimittat, etiam si odium fraternum in eius cui dimittuntur <lb/>
            animo perseuerat. soluitur enim hesternus dies et <lb/>
            quidquid supra est soluitur, etiam ipsa hora momentumque<lb n="25"/>
            ante baptismum et in baptismo; deinceps autem continuo reus

<note type="footnote"> 6 Mattb. 18, 26 et 28 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 11 <lb/>
            1 possit <hi rend="italic">Pv</hi> non eis (non <hi rend="italic">et</hi> u <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 2 eius] suas <lb/>
            v ipse] ipsa P1 3 numeris v 5 dimittent <hi rend="italic">A</hi> 10 ei] om. <lb/>
            <hi rend="italic">P\'v</hi> 11 denar. demiserat P1 13 demiserat <hi rend="italic">A</hi> 14 debitori] <lb/>
            debitori redditoris P redditnro] (uro <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) P</hi> redditurus <lb/>
            v 15 prior] prius <hi rend="italic">v</hi> 18 demiserat <hi rend="italic">Å</hi> impetiuit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            domino] <hi rend="italic">cf. Rdnsch l. c. p. 413</hi> 21 odiorum (or <hi rend="italic">a m. 2 in ras.)</hi> <lb/>
            P continuo] P* <hi rend="italic">in ras</hi>. 22 impeditur (t in ras.) <hi rend="italic">V</hi> impetitur <lb/>
            <hi rend="italic">Ã</hi> 24 soluetur <hi rend="italic">A</hi> soluit v besternus (h <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> <lb/>
            25 soluit v hora] ora P momentoque Pv </note> <lb/>
             
<pb n="669"/>
            esse incipit non solum consequentium sed etiam praeteritorum <lb/>
            dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, quae <lb/>
            dimissa sunt. et saepe ista contingunt in ecclesia. 
</p></div><div n="222" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCIIII. SEQVITVR SETEXTVS: DE BAPTIZANDO CVI SVBITVM PERICVLVM MORTIS IMMINEAT ET HABEAT INIMICVM, QVEM INIQVISSIME ODERIT. </title></ab><p rend="script">Nam plerumque fit, ut homo habeat inimicum, quem iniquissime  <lb/>
            oderit, quamquam etiam inimicos diligere iubeamur <lb/>
            et orare pro eis; subito autem periculo mortis incipit perturbari <lb n="10"/>
            et poscit baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut <lb/>
            necessariam interrogationem paucorum uerborum uix periculi <lb/>
            tempus admittat, quanto minus sermonem longissimum, ut <lb/>
            illud odium corde pellatur, etiam si baptizanti sit cognitum. <lb/>
            certe ista non solum apud nos sed etiam apud illos euenire <lb n="15"/>
            non cessant. quid ergo dicimus? dimittuntur peccata huic <lb/>
            homini an non dimittuntur? prorsus quod uolunt eligant. si <lb/>
            enim dimittuntur, continuo redeunt, euangelium loquitur, <lb/>
            ueritas clamat. siue ergo dimittantur siue non dimittantur, <lb/>
            necessaria est postea medicina, nec tamen, si uixerit atque <lb n="20"/>
            id corrigendum esse didicerit atque correxerit, denuo baptizatur <lb/>
            siue apud illos siue apud nos. sic et illa quae schismatici <lb/>
            uel haeretici non aliter habent nec aliter agunt quam uera <lb/>
            ecclesia, cum ad nos ueniunt, non emendamus, sed potius <lb/>
            approbamus. in quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis

<note rend="script" type="footnote"> 2 diemm <hi rend="italic">APv:</hi> odiorum <hi rend="italic">MY</hi> momentarum P1 mementorum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            redeuntibus] euntibus <hi rend="italic">A</hi> omnibus] omnia <hi rend="italic">V</hi> 3 dimisa P <lb/>
            <hi rend="italic">4 cap</hi>. CCV <hi rend="italic">A</hi> CCXXII P CCXXIIl <hi rend="italic">Gv</hi> 5 sequitur setextns] <hi rend="italic">eras. <lb/>
            in</hi> P; sequitur textus <hi rend="italic">v</hi> subitum <hi rend="italic">scripsi (cf u.10):</hi> suus <hi rend="italic">M V(cf.p. 22,<lb/>
             26); om. AGPv</hi> 7 oderit] o. ex eodem libro <hi rend="italic">v</hi> 11 accepit <hi rend="italic">P1 V</hi> <lb/>
            12 necessarium (u <hi rend="italic">in</hi> a <hi rend="italic">corr.) P</hi> 13 admittat] amittat P 17 <hi rend="italic">(et</hi> 18) <lb/>
            dimittantur <hi rend="italic">A</hi> 19 siue ergo dimittantur] si uero d. P1 siue nero <lb/>
            dimittuntur v 21 didicerint <hi rend="italic">Y</hi> correxit (er <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> <lb/>
            22 scismatici <hi rend="italic">Pv</hi> 24 emcndamus] emundamus <hi rend="italic">Y</hi> 25 dissentiunt. <lb/>
            (a <hi rend="italic">ras.) P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="670"/>
            non disiunguntur a nobis. sed tamen, quia nihil eis prosunt. <lb/>
            quamdiu schismatici et haeretici sunt, propter alia in quibus <lb/>
            a ueritate dissentiunt et propter ipsum separationis immanissimum <lb/>
            scelus, siue permanserint in eis peccata siue continuo <lb/>
            dimissa redierint, ut ad salutem pacis atque caritatis ueniant <lb n="5"/>
            adhortamur, non solum ut aliquid habeant quod non habebant, <lb/>
            sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant. 
</p></div><div n="223" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCV. SEQVITVR SETEXTVS: QVOD BAPTISMVS DEI SIT ECCLESIAE, VBICVMQVE INVENTVS FVERIT. </title></ab><p rend="script"> Frustra ergo nobis dicunt: "si baptismum nostrum acceptatis, <lb/>
            quid minus habemus, quod nobis de uestra communione consulendum <lb/>
            putetis?" respondemus enim: non baptismum uestrum <lb/>
            acceptamus — quia non est baptismus ille schismaticorum <lb/>
            uel haereticorum — sed dei et ecclesiae, ubicumque fuerit inuentum <lb n="15"/>
            et quocumque translatum; uestrum autem non est <lb/>
            nisi quod praue sentitis et sacrilege agitis et impie separamini. <lb/>
            nam si cetera omnia uera uel habeatis uel sentiatis et <lb/>
            in eadem tamen separatione duretis aduersus uinculum pacis <lb/>
            fraternae, aduersus unitatem omnium fratrum, qui toto terrarum <lb n="20"/>
            orbe, sicut promissi sunt, ita exhibiti, quorum omnium causas <lb/>
            et corda nullo modo umquam nosse ac discutere potuistis, ut <lb/>
            merito damnaretis; qui non possunt propterea rei esse, quia

<note rend="script" type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">V:</hi> uel APv heredici <hi rend="italic">A</hi> 8 inmanissimum <hi rend="italic">A</hi> 6 adortamur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. CCVI A CCXXni P CCXXIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 9 sequitur <lb/>
            setextus] <hi rend="italic">eras</hi>. in <hi rend="italic">P;</hi> B. textus v dei.. P ecclesiae] et <lb/>
            ecclesiae <hi rend="italic">A (cf. p. 22, 28)</hi> 10 inueotus <hi rend="italic">scripsi:</hi> inuentum <hi rend="italic">AGPv</hi> <lb/>
            iunctus <hi rend="italic">MY</hi> fuerit] f. ex eodem libro supra scripto v 11 acceptatis] <lb/>
            accepitis <hi rend="italic">A</hi> 12 quod <hi rend="italic">MY:</hi> nt <hi rend="italic">APv</hi> nobis] nos P <lb/>
            consolendum <hi rend="italic">Y</hi> 15 heredicorum <hi rend="italic">A</hi> et] <hi rend="italic">om. Pv</hi> 16 quodtl <lb/>
            <lb/>
            cumque <hi rend="italic">A</hi> 17 sentis (ti add. <hi rend="italic">m. 2) P</hi> impi.e (a <hi rend="italic">ras.) P</hi> <lb/>
            eaparamini <hi rend="italic">v</hi> 18 si] sic et <hi rend="italic">px</hi> et] <hi rend="italic">cm. v</hi> 19 fraternae pacis <lb/>
            <hi rend="italic">Pv</hi> fraternae paetis (r <hi rend="italic">ras.) A</hi> 21 exibiti <hi rend="italic">Pl</hi> quarum <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="671"/>
            iudicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt: <lb/>
            hoc solum minus habetis, quod minus habet qui caritatem <lb/>
            non habet. iam quid opus est, ut nos retexamus? uos ipsi in <lb/>
            apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. quid <lb/>
            autem interest, qui caritatem non habet utrum foras auolet <lb n="5"/>
            aliquo uento temtationis ablatus an intus de messe dominica <lb/>
            non recedat in ultima uentilatione separandus ? et tamen etiam <lb/>
            tales si iam semel per baptismum nati sunt, iterum eos nasci <lb/>
            non oportet.-
</p></div><div n="224" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCVI SEQVITVR SETEXTVS: QVOD ECCLESIA PARIAT SIVE PER SE SIVE PER ANCILLARVM VTERVM DE SEMINE VIRI SVI; VBI PONIT SIMILITVDINEM DE ESAV ET ASER. </title></ab><p rend="script">Ecclesia quippe omnes per baptismum parit, siue apud se,  <lb/>
            id est ex utero suo, siue extra se de semine uiri sui. sed et <lb n="15"/>
            Esau de uxore natus propter fraternam discordiam separatus <lb/>
            est a populo dei et Aser per uxoris quidem potestatem, sed <lb/>
            ex ancilla natus propter fraternam concordiam terram promissionis <lb/>
            accepit. unde et Hismaheli, ut separaretur a populo <lb/>
            dei, non offuit mater ancilla, sed offuit fraterna discordia; et <lb n="20"/>
            non profuit potestas uxoris, cuius magis filius erat, quia per <lb/>
            ipsius iura coniugalia et ancilla seminatus erat et ex ancilla <lb/>
            susceptus; sicut apud istos ecclesiae iure, quod est in baptismo, <lb/>
            nascuntur quicumque nascuntur. sed si concordent cum fratribus <lb/>
            per unitatem pacis, ad terram ueniunt promissionis, non

<note rend="script" type="footnote"> 1 litigatoribus] ligatoribus <hi rend="italic">Glv</hi> legatoribus Pl crediderunt <hi rend="italic">AG<lb/>
             Pv:</hi> perdiderunt <hi rend="italic">MV</hi> 3 retexeamns <hi rend="italic">pi"</hi> 4 inspicite] accipite <lb/>
            o 6 aliquo] <hi rend="italic">om. v</hi> uento] uentu P tientium <hi rend="italic">(sic) v</hi> masse] area <lb/>
            v 8 talis P* non nasci <hi rend="italic">A</hi> 9 oportet (a add. <hi rend="italic">m. 2) P</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">cap</hi>. CCYII A CCXXim P CCXXV <hi rend="italic">Ov</hi> 11 sequitur setextus] <lb/>
            <hi rend="italic">eras</hi>. in P; s. textus v ecclesiae P1 13 Aser] A. ex libro eodem <lb/>
            v 15 et] om. p" 19 accipit <hi rend="italic">AP</hi> iamaheli A ismahel <hi rend="italic">Pv</hi> <lb/>
            separetnr P 20 obfuit <hi rend="italic">APVv</hi> 22 et ancilla <hi rend="italic">Y:</hi> et in ancilla <lb/>
            APo 23 iurae P iura <hi rend="italic">A</hi> est] <hi rend="italic">add. A* supr. uers</hi>. 24 quieumque <lb/>
            nascuntur <hi rend="italic">AOPv: om. MV</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="672"/>
            de materno utero rursus eiciendi, sed in paterno semine <lb/>
            cognoscendi. si autem in discordia perseuerent, ad Hismahelis <lb/>
            funiculum pertinebunt. prior autem fuit Hismahel et postea <lb/>
            Isaac, et prior Esau, posterior autem Iacob, non quia prior <lb/>
            . peperit haeresis quam ecclesia, aut ipsa ecclesia prius carnales<lb n="5"/>
            uel animales et postea spiritales, sed quia in ipsa sorte mortalitatis <lb/>
            nostrae, ex quo de Adam nascimur, non est prius <lb/>
            quod spiritale, sed quod animale, postea quod <lb/>
            spiritale. ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis <lb/>
            non percipit quae sunt spiritus dei, omnes<lb n="10"/>
            dissensiones et his schismata generantur. in quo sensu perseuerantes <lb/>
            apostolus dicit ad uetus testamentum pertinere, id <lb/>
            est ad terrenorum promissorum cupiditatem, in quibus quidem <lb/>
            spiritalia figurantur, sed animalis homo non percipit <lb/>
            quae sunt spiritus dei. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="225" subtype="section" type="textpart"><head><title type="main">CCVII. </title></head><ab><title type="sub">QVOD ANTIQVA RES SIT ECCLESIA, IN ALIIS HABENS ANIMALEM PORTIONEM, IN ALIIS SPIRITALEM. </title></ab><p rend="script">Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in <lb/>
            hac uita, ut iam diuinis pro saeculorum distributione sacramentis<lb n="20"/>
            imbuti, adhuc tamen carnaliter sapiant et carnalia de <lb/>
            deo siue in hac uita siue post hanc uitam sperent atque <lb/>
            desiderent, animales sunt. ecclesia uero, quod est populus <lb/>
            dei, etiam in istius uitae peregrinatione antiqua res est, in

<note type="footnote"> 7 I Cor. 15, 46 9 (et 14) cf. I Cor. 2, 14 12 cf. Gal. 4, 24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 persenerant <hi rend="italic">v</hi> ismahelis <hi rend="italic">APv</hi> 3 ismahcl <hi rend="italic">APv</hi> 5 carnales] <lb/>
            <hi rend="italic">om. A;</hi> carnalis Pl 6 postea] <hi rend="italic">posteria A spiritalis A</hi> <lb/>
            9 spiritale <hi rend="italic">(om</hi>. quod) <hi rend="italic">APv</hi> animali] animales <hi rend="italic">Pl</hi> 10 percipiet <lb/>
            <hi rend="italic">Pl</hi> 11 his schismata <hi rend="italic">scripsi:</hi> hiscismata <hi rend="italic">V</hi> hischismata <hi rend="italic">M</hi> schismata <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> scismata <hi rend="italic">GPv</hi> 14 percipit] pepercit P 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CCVIII <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> CCXXV <hi rend="italic">P</hi> CUXXVI <hi rend="italic">Gv</hi> 17 quod] quocumque quod <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            18 spiritalem] sp. ex libro supra scripto <hi rend="italic">v</hi> 19 ergo quocumque <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> coeper"" (int <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 22 sperant <hi rend="italic">v</hi> 23 desiderant <lb/>
            v animalis P </note> <lb/>
             
<pb n="673"/>
            aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem <lb/>
            spiritalem. ad animales pertinet uetus testamentum, ad spiritales <lb/>
            nouum. sed primis temporibus utrumque occultum fuit, <lb/>
            ab Adam usque ad Mosen. a Mose autem manifestatum est <lb/>
            uetus et in eo ipso occultabatur nouum, quia occulte significabatur. <lb n="5"/>
            postea uero quam in carne dominus uenit, reuelatum <lb/>
            est nouum; ueteris autem sacramenta cessarunt, sed concupiscentiae <lb/>
            tales non cessauerunt. in illis enim sunt quos <lb/>
            apostolus iam per sacramentum noui testamenti natos, adhuc <lb/>
            tamen dicit animales non posse percipere quae sunt spiritus <lb n="10"/>
            dei. sicut enim in sacramentis ueteris testamenti uiuebant <lb/>
            quidam spiritales, ad nouum scilicet testamentum, quod tunc <lb/>
            occultabatur, occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento <lb/>
            noui testamenti, quod iam reuelatum est, plerique uiuunt animales. <lb/>
            qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt spiritus <lb n="15"/>
            dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum <lb/>
            pertinebunt; si autem proficiunt, et antequam capiant <lb/>
            ipso profectu et accessu ad nouum pertinent et, si priusquam <lb/>
            spiritales fiant ex hac uita rapiuntur, custoditi per sacramenti <lb/>
            sanctitatem in terra uiuentium computantur, ubi est spes <lb n="20"/>
            nostra et portio dominus. nec inuenio quid uerius intellegatur <lb/>
            in eo quod scriptum est: inperfectum meum uiderunt <lb/>
            oculi tui, quando quidem sequitur: et in libro tuo omnes <lb/>
            scribentur. 
</p><p>i Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, <lb n="25"/>
            ipsa peperit et Mosen et prophetas tempore posteriores ante <lb/>
            domini aduentum; et quae istos, ipsa et apostolos et martyres

<note type="footnote"> 15 cf. I Cor. 2, 14 20 cf. Ps. 141, 6 22 Ps. 138, 16 </note>

<note type="footnote"> 4 moysen <hi rend="italic">et</hi> moyse <hi rend="italic">Pv</hi> maDifestam <hi rend="italic">A</hi> 7 autem] <hi rend="italic">om. Gv</hi> <lb/>
            sacramenta P1 sed concupiBcentiae-cessauerunt <hi rend="italic">GPv: om. AMV</hi> <lb/>
            8 ceBearunt P1 sunt enim P 9 natus <hi rend="italic">A</hi> 11 uiuebant v: <lb/>
            nidebant <hi rend="italic">Â.P\'JV</hi> nidebunt P1 13 sacramentum <hi rend="italic">A</hi> 14 uiunt <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            16 ortatnr <hi rend="italic">APl</hi> apostolicoa P1 17 pertinebunt (n <hi rend="italic">ex a corr.)</hi> <lb/>
            P 19 rapiuntur (r <hi rend="italic">prior ex</hi> s <hi rend="italic">corr</hi>. tn. <hi rend="italic">2) P</hi> custudite <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            20 in] s (?) <hi rend="italic">A</hi> cumputantur P 25 habraham P 26 moyaen <lb/>
            Pv posteriores (ri <hi rend="italic">in ras.) P</hi> 27 et quae] ut quae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            aportolue <hi rend="italic">A1</hi> </note>

<note type="footnote"> vim. </note>

<note type="footnote"> 43 </note> <lb/>
             
<pb n="674"/>
            nostros et omnes bonos christianos. omnes enim diuersis quidem <lb/>
            temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi <lb/>
            continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis <lb/>
            experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur et <lb/>
            usque in finem ceteri experientur. item quae peperit Cain et<lb n="5"/>
            Cham et Hismahelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan <lb/>
            et alios in eodem populo similes; et quae istos, eadem ipsa <lb/>
            et ludam pseudoapostolum et Simonem Magum et ceteros <lb/>
            usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali <lb/>
            pertinaciter obduratos, siue in unitate permixti sint siue aperta<lb n="10"/>
            praecisione dissentiant. 
</p></div></div></body></text></TEI>