<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="216" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXVIII. EX EODEM LIBRO SEQVITVR: COMPARATIONEM FACIT DE CORNELIO ET AEGROTO. </title></ab><p>Neque enim et Cornelii gentilis hominis orationes non sunt  <lb/>
            exauditae aut elemosynae non sunt acceptae, immo et angelum <lb n="5"/>
            ad se mitti et missum meruit intueri, per quem posset utique <lb/>
            sine hominis alicuius accessu cuncta necessaria discere. sed <lb/>
            quoniam quidquid boni in orationibus et elemosynis habebat <lb/>
            prodesse illi non poterat, nisi per uinculum christianae societatis <lb/>
            et pacis incorporaretur ecclesia, iubetur mittere ad <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Petrum et per illum discit Christum; per illum etiam baptizatus <lb/>
            christiano populo consortio quoque communionis adiungitur, <lb/>
            cui sola bonorum operum similitudine iungebatur. perniciose <lb/>
            quippe contemneret bonum, quod nondum habebat, <lb/>
            superbiens ex illo quod habebat. sic etiam qui se ipsos a <lb n="15"/>
            societate ceterorum separantes caritate uiolata unitatis uinculum <lb/>
            rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate <lb/>
            acceperunt, in omnibus separati sunt; et ideo quem sibi <lb/>
            sociauerint, si uenire ad ecclesiam uoluerit, debet omnia, quae <lb/>
            non accepit, accipere. si uero nonnulla eadem faciunt, non se <lb n="20"/>
            in eis separauerunt et ex ea parte in texturae compage detinentur, <lb/>
            in cetera scissi sunt. proinde si quem sibi sociauerint, <lb/>
            ex ea parte nectetur ecclesiae, in qua nec illi separati sunt;

<note type="footnote"> 4 cf. Act. 10, 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CXCVIIII <hi rend="italic">A</hi> CCXVI <hi rend="italic">P</hi> CCXVII <hi rend="italic">Gv</hi> 2 sequitur <hi rend="italic">AMVi <lb/>
            om. GPv</hi> 8 comilio <hi rend="italic">A</hi> 4 enim] <hi rend="italic">om. v</hi> gentiles homines <lb/>
            <hi rend="italic">P1</hi> 5 elemosinae <hi rend="italic">PV</hi> 6 possit P 7 accessus <hi rend="italic">v</hi> 8 elemosinis <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> 9 ninculo <hi rend="italic">MV</hi> societates P1 10 ecclesia <hi rend="italic">MV:</hi> ecdesiM <lb/>
            APc 11 et per i. P per] et per pi" 12 communis <lb/>
            (nio <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 15 sic] sicut <hi rend="italic">A</hi> 16 separant" (es <hi rend="italic">add. m. 2)<lb/>
             A</hi> separentes <hi rend="italic">V</hi> 18 quem] qui <hi rend="italic">v</hi> sibi] siue P1 se v <lb/>
            19 sociauerint] int <hi rend="italic">ex</hi> unt <hi rend="italic">corr. P\'; sociare v</hi> si uenire <hi rend="italic">PF:</hi> sine <lb/>
            ire Av 20 accepit] it <hi rend="italic">a m. 2 in ras. 4 litt. P</hi> 21 eis (in <hi rend="italic">om.) P1</hi> <lb/>
            parte] <hi rend="italic">om. A</hi> detenentur <hi rend="italic">A</hi> 22 ceteras <hi rend="italic">AlPl</hi> 23 nectitur <lb/>
            <hi rend="italic">AP\'v</hi> </note>

<note type="footnote"> VIlli. </note>

<note type="footnote"> 42 </note> <lb/>
             
<pb n="658"/>
            et ideo, si uenire ad ecclesiam uoluerit, in eo sanatur ubi <lb/>
            laniatus errabat, ubi uero sanus conectebatur, non curatur, <lb/>
            sed agnoscitur, ne, cum sana curare uolumus, potius uulneremus. <lb/>
            itaque illos quos baptizant sanant a uulnere idolatriae <lb/>
            uel infidelitatis, sed grauius feriunt uulnere schismatis. idolatras<lb n="5"/>
            enim in populo dei gladius interemit, schismaticos <lb/>
            autem terrae hiatus absorbuit; et apostolus: si habeam, <lb/>
            inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem <lb/>
            autem non habeam, nihil sum. 
</p><p>Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte <lb n="10"/>
            corporis graui uulnere sauciatus, si dixerit medicus: "moritur <lb/>
            inde, nisi curetur", non opinor, ut illi qui eum adduxerunt ita <lb/>
            desipiant, ut consideratis atque numeratis ceteris membris <lb/>
            eius sanis respondeant medico et dicant: "ergone ista sana tot <lb/>
            membra non ualent ad eius uitam, et unum illud uulneratum<lb n="15"/>
            ualet ad mortem?" non utique hoc dicunt, sed curandum <lb/>
            offerunt. nec ideo tamen, quia curandum offerunt, medicum <lb/>
            rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco <lb/>
            medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris <lb/>
            imminet et, nisi sanetur, adueniet. quid ergo prodest homini<lb n="20"/>
            uel sana fides uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, <lb/>
            ubi letali uulnere schismatis peremta est sanitas caritatis, per <lb/>
            cuius solius peremtionem etiam illa integra trahuntur ad <lb/>
            mortem? quod ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem <lb/>
            sanctae ecclesiae suae, ut ueniant et curentur per

<note type="footnote"> 6 cf. Ex. 32, 27 sq. 7 cf. Num. 16, 31 sq. I Cor. 13, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 si (i <hi rend="italic">ex</hi> e corr.) P 2 conectabatnr <hi rend="italic">P\'(?)c</hi> 3 uulneremur <lb/>
            P 4 illos <hi rend="italic">F:</hi> illi <hi rend="italic">APv</hi> 5 scismatis <hi rend="italic">Pv</hi> 6 interimit <hi rend="italic">P\'F</hi> <lb/>
            scismaticos <hi rend="italic">Pv</hi> 7 biatos P1 8 muntes <hi rend="italic">A</hi> 11 sauciatur <lb/>
            P1 13 desipient <hi rend="italic">v</hi> dissipiant P1 14 sana] <hi rend="italic">om. P1</hi> 15 ualent] <lb/>
            <hi rend="italic">uolent A</hi> 16 dicant (?) <hi rend="italic">V</hi> 17 nec ideo - offerunt] om. v <lb/>
            tamen quia] tunc quem (m <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> mendicum <hi rend="italic">A</hi> 18 curet <lb/>
            (e <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr. m. 1) V</hi> curent <hi rend="italic">A</hi> nnil uno <hi rend="italic">Plv</hi> 19 medicina <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 20 et nisi - adueniet] <hi rend="italic">om. A I</hi> ergo] enim <hi rend="italic">A</hi> 22 ubi] <lb/>
            ubi et <hi rend="italic">Pv</hi> laetali F loetali <hi rend="italic">P\'lv</hi> scismatis <hi rend="italic">Pv</hi> 23 integra] <lb/>
            in te integra P trahantur v 25 suae] om. <hi rend="italic">A</hi> curentur <lb/>
            (cu <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="659"/>
            medicamentum reconciliationis, per uinculum pacis. nec ideo se <lb/>
            putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum, <lb/>
            nec rursus ideo putent curandum esse quod sanum est, quia <lb/>
            ostendimus aliquid uulneratum. itaque in sacramenti sanitate <lb/>
            quia contra nos non sunt, pro nobis sunt; in schismatis autem <lb n="5"/>
            uulnere quidquid cum Christo non colligunt, spargunt. non <lb/>
            extollantur ex his quae habent. quid tantum per ea quae <lb/>
            sana sunt superbos oculos ducunt? et uulnus suum dignentur <lb/>
            humiliter intueri nec solum quid adsit, sed etiam quid desit <lb/>
            attendant. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum <lb/>
            quiddam defuerit, et uideant quid sit ipsum unum nec me <lb/>
            in hoc audiant, sed apostolum: si linguis hominum, inquit, <lb/>
            loquar et angelorum, caritatem autem non <lb/>
            habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum <lb n="15"/>
            tinniens; et si habuero prophetiam et sciero <lb/>
            omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero <lb/>
            omnem fidem, ut montes transferam, caritatem <lb/>
            autem non habeam, nihil sum. quid ergo eis <lb/>
            prodest, si linguam in sacris mysteriis habeant angelorum et <lb n="20"/>
            propheticam quemadmodum Caiphas et Saul, ut aliquando <lb/>
            prophetent, quos fuisse damnabiles sancta scriptura testatur? <lb/>
            si sacramenta non tantum sciant sed et habeant, sicut habuit <lb/>
            Simon Magus ? si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum? <lb/>
            neque enim non credebant, cum dicerent: quid nobis <lb n="25"/>
            et tibi est, fili dei; scimus qui sis. si dispertiant etiam

<note type="footnote"> 13 I Cor. 13, 1—3 21 cf. Io. 11, 51 et I Reg. 10, 10 <lb/>
            24 ct Act. 8, 13 25 Marc. 1, 24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 reconcHiliationis (h <hi rend="italic">dd. m. 2) V</hi> putent se v 2 sanos] sanus <lb/>
            <hi rend="italic">Å</hi> quia—3 sanum est] <hi rend="italic">om. P</hi> 4 sanitate] scitate P 5 scismat-is <lb/>
            (ic ras.) <hi rend="italic">P</hi> 7 extollatur P* quid] qui <hi rend="italic">A</hi> 8 et] ut <lb/>
            <hi rend="italic">Pv</hi> snum] suum non v 11 si] se P1 12 quidam <hi rend="italic">APl</hi> <lb/>
            m.t; (n ras.) <hi rend="italic">P</hi> 13 audiant (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.) P</hi> inquit hominum <lb/>
            loquar P hominum loquar inquit v 19 habeam] habuero <hi rend="italic">Pv</hi> <lb/>
            20 si] ai et <hi rend="italic">A</hi> angelorum <hi rend="italic">V:</hi> angelicam <hi rend="italic">AGPfJ</hi> 21 propheticam <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> prophetiam <hi rend="italic">AP"</hi> caifas <hi rend="italic">AP</hi> 22 damnahilis P1 sancta] <lb/>
            sacra v 24 symon P </note>

<note type="footnote"> 42* </note> <lb/>
             
<pb n="660"/>
            ipsi substantiam suam pauperibus, sicut multi non solum in <lb/>
            catholica, sed in diuersis haeresibus faciunt ? si aliqua ingruente <lb/>
            persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suam <lb/>
            pro fide, quam pariter confitentur? tamen, quia separati haec <lb/>
            agunt, non sufferentes inuicem in dilectione neque studentes<lb n="5"/>
            seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, caritatem utique <lb/>
            non habendo, etiam cum illis omnibus, quae nihil eis prosunt, <lb/>
            ad aeternam salutem peruenire non possunt. 
</p></div><div n="217" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXCVIIII SEQVITVR SETEXTVS: OBEECTIONEM DONATISTARVM, VTRVM GENERET FILIOS BAPTISMVS CHRISTI IN PARTE DONATI AN NON GENERET, SOLVIT. </title></ab><p rend="script"> Sed uidentur sibi argutissime quaerere utrum generet filios <lb/>
            baptismus Christi in parte Donati an non generet; ut, si <lb/>
            consenserimus quod generet, suam esse asseuerent ecclesiam<lb n="15"/>
            matrem, quae filios potuit de Christi baptismate generare, <lb/>
            et quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non <lb/>
            esse ecclesiam criminentur; si autem dixerimus: "non generat <lb/>
            "cur ergo" inquiunt "apud uos non renascuntur per baptismum <lb/>
            qui transeunt a nobis ad uos, cum apud nos fuerint baptizati,<lb n="20"/>
            si nondum nati sunt?" quasi uero ex hoc generat unde separata <lb/>
            est, et non ex hoc unde coniuncta est. separata est enim a <lb/>
            uinculo caritatis et pacis, sed iuncta est in uno baptismate. <lb/>
            itaque una est ecclesia, quae sola catholica nominatur, et

<note type="footnote"> 6 cf. Eph. 4, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sed (d <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> ingruenti <hi rend="italic">v</hi> 4 confidentur P* <lb/>
            separate v 7 un" (s <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 8 peruenire] puenire <hi rend="italic">A<lb/>
             9 cap</hi>. CC <hi rend="italic">A</hi> CCXVII <hi rend="italic">P</hi> CCXVIII <hi rend="italic">Gv</hi> 10 sequitur setextus <hi rend="italic">MV:<lb/>
             om. AGPv</hi> obiectione <hi rend="italic">MV</hi> utrum] <hi rend="italic">om. Pl</hi> 11 baptismos pI <lb/>
            baptiama v partes P 14 baptismos P\' baptismo <hi rend="italic">v</hi> partes <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> generet] gereret <hi rend="italic">A</hi> 15 asseuerent] asserint <hi rend="italic">v</hi> 17 quia <lb/>
            (ia <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr.) P</hi> esse] <hi rend="italic">om. Gv</hi> ex hoc iam] <hi rend="italic">om. MV</hi> <lb/>
            ex] et <hi rend="italic">GlPl v</hi> nostram-ecclesiam] <hi rend="italic">om. M</hi> 19 renascantur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 si] om. P1 nati] renati <hi rend="italic">P1 (?) v</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="661"/>
            quidquid suum habet in communionibus diuersorum a sua <lb/>
            unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet ipsa utique <lb/>
            generat, non illae. neque enim separatio earum generat, sed <lb/>
            quod secum de ista tenuerunt; quod si et hoc dimittant, omnino <lb/>
            non generant. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="218" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CC. SEQVITVB SETEXTVS: QVOD ETIAM MALE CONVEBSANTES CATHOLICOS IPSA GENERET, QVAE ET SIMONEM. </title></ab><p rend="script">Haec itaque in omnibus generat, cuius sacramenta retinentur,  <lb/>
             unde possit tale aliquid ubicumque generari, quamuis <lb n="10"/>
            non omnes, quos generat, ad eius pertineant unitatem, quae <lb/>
            usque in finem perseuerantes saluabit. neque enim hi solum <lb/>
            ad eam non pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti <lb/>
            sunt, sed etiam illi qui in eius unitate corporaliter mixti <lb/>
            per uitam pessimam separantur. etenim Simonem Magum per <lb n="15"/>
            baptisma ipsa pepererat; cui tamen dictum est, quod non haberet <lb/>
            partem in hereditate Christi. numquid ei baptismus, <lb/>
            numquid euangelium, numquid sacramenta defuerunt? sed <lb/>
            quia ei caritas defuit, frustra natus est et ei expediebat fortasse <lb/>
            non nasci. numquid non erant nati quibus apostolus <lb n="20"/>
            dicit: tamquam paruulis in Christo lac uobis potum <lb/>
            dedi, non escam? eos tamen a sacrilegio schismatis reuocat, <lb/>
            in quod ideo irruebant, quia carnales erant: quasi paruulis, <lb/>
            inquit, in Christo lac uobis potum dedi, non <lb/>
            escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc

<note type="footnote"> 21 I Cor. 3, 1-4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 eommunionibus] communicationibus P diuerMtrum p 2 sepami.<lb/>
             (i <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr.) P</hi> 3 illae] illam <hi rend="italic">A</hi> eorum A <lb/>
            6 cap. CCI <hi rend="italic">Å</hi> CCXVIII P CCXVIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 7 sequitur setextus] om. <lb/>
            <hi rend="italic">GPJJ</hi> conuersatis <hi rend="italic">pi</hi> conuersatos v 8 et] <hi rend="italic">om. A</hi> Bjmonem <lb/>
            v 9 generat] <hi rend="italic">om. v</hi> 11 pertinaent <hi rend="italic">A</hi> 15 eymonem P <lb/>
            simone A 16 peperat (re <hi rend="italic">add. m. J2) P</hi> 17 ei] et <hi rend="italic">PHj</hi> baptisfflM <lb/>
            P1 19 natas] renatns v 20 nasei] reuawi v nati] <lb/>
            renrti v 91 parnolis <hi rend="italic">A</hi> 22 <hi rend="italic">(et</hi> 25) ęвcam <hi rend="italic">(§am. 2) V</hi> ICÎImatig<lb/>
             <hi rend="italic">UP"</hi> 28 quod] quo. (d ras.) <hi rend="italic">P</hi> paraolis <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="662"/>
            quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum <lb/>
            enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne <lb/>
            carnales estis et secundum hominem ambulatis? <lb/>
            cum enim quis dicat: ego quidem sum Pauli, alius <lb/>
            autem: ego Apollo, nonne homines estis? de his enim<lb n="5"/>
            supra dicit: obsecro autem uos, fratres, per nomen <lb/>
            domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes <lb/>
            et non sint in uobis schismata, sitis autem <lb/>
            perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. nuntiatum <lb/>
            est mihi de uobis, fratres mei, ab his qui<lb n="10"/>
            sunt Cloes, quia contentiones sunt in uobis. hoc <lb/>
            autem dico, quia unusquisque uestrum dicit: ego <lb/>
            quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero <lb/>
            Cefae, ego autem Christi. diuisus est Christus? <lb/>
            numquid Paulus pro uobis crucifixus est? aut in<lb n="15"/>
            nomine Pauli baptizati estis? isti ergo, si in hac obstinatione <lb/>
            et peruersitate remanerent, certe quidem nati erant, <lb/>
            nec tamen ad ipsam ecclesiam, de qua nati erant, per pacis <lb/>
            atque unitatis uinculum pertinerent. 
</p></div><div n="219" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCL. SEQVITVE SETEXTVS*. QVOD CATHOLICA GENERET ETIAM PER MALOS TAMQVAM PER VTEROS ANCILLARVM. </title></ab><p rend="script"> Ergo ipsa generat per uterum suum et per uteros ancillarum <lb/>
            ex eisdem sacramentis tamquam ex uiri sui semine. non enim

<note type="footnote"> 6 I Cor. 1, 10-13 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 carnalis P1 2 sint] sit v aemolatio A contentiones <lb/>
            P 6 autem] P* <hi rend="italic">in ras</hi>. 8 scismata p" 9 sensum (m <hi rend="italic">del. <lb/>
            m. 1) A</hi> scientia <hi rend="italic">G.PV:</hi> sententia <hi rend="italic">AG2PtJ lOestF:</hi> est enim <lb/>
            <hi rend="italic">AGPv</hi> 12 quia] quod P* 18 ego autem Apollo] om. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            14 cKefae (h <hi rend="italic">ckl. m. 2) V</hi> caefae Pl cephae <hi rend="italic">AGP"tJ</hi> 15 crncifixns <lb/>
            est pro nobis <hi rend="italic">AP"</hi> 17 certi (i in e <hi rend="italic">corr.) P</hi> (et 18) nati] re- <lb/>
            Tf <lb/>
            nati v 19 pertinent (re <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> ptinerent A 20 <hi rend="italic">cap</hi>. CCII <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> CCXVIIII P CCXX <hi rend="italic">Gho</hi> 21 sequitur seterlus] <hi rend="italic">eras. in P;</hi> sequitur <lb/>
            textns v generent <hi rend="italic">A</hi> per] p A 28 ergo (rgo in <hi rend="italic">raa.)</hi> <lb/>
            P per uterum <hi rend="italic">MV:</hi> et per n. <hi rend="italic">AGPo</hi> uteros] nterns <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="663"/>
            frustra dicit apostolus omnia illa in figura esse gesta. sed <lb/>
            qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, similes <lb/>
            sunt Hismaheli, de quo dictum est: eice ancillam et <lb/>
            filium eius; non enim heres erit filius ancillae <lb/>
            cum filio meo Isaac. qui autem pacifice diligunt legitimam <lb n="5"/>
            patris sui coniugem, cuius legitimo iure regenerati sunt, <lb/>
            similes sunt filiis Iacob quamuis de ancillis natis, sed tamen <lb/>
            eandem hereditatem sumentibus. qui autem de utero ipsius <lb/>
            matris intus in unitate nati neglegunt gratiam, quam acceperunt, <lb/>
            similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est deo <lb n="10"/>
            attestante et dicente: Iacob dilexi, Esau autem odio <lb/>
            habui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero <lb/>
            nati sint. 
</p></div><div n="220" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCII.SEQVITVB SETEXTVS: VTRVM APVD HAERETICOS FIAT NECNE REMISSIO PECCATORVM. </title></ab><p rend="script">Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum  <lb/>
            in parte Donati, ut, si dixerimus dimitti, respondeant: "ergo <lb/>
            est illic spiritus sanctus" quia, cum insufflante domino datus <lb/>
            esset discipulis, tunc secutus est et ait: baptizate gentes <lb n="20"/>
            in nomine patris et filii et spiritus sancti; si cui <lb/>
            dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, <lb/>
            tenebuntur. ,,et si ita est" inquiunt ,,communio nostra

<note type="footnote"> 1 cf. 1 Cor. 10, 11 8 Gen. 21, 10 11 Mal. 1, 2sq. <lb/>
             20 Mstth. 28, 19 21 Io. 20, 22 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ficura A 8 ismaheli <hi rend="italic">AP</hi> 4 erit] ri obduxit <hi rend="italic">m. 2 V</hi> <lb/>
            n <lb/>
            5 pacificifice <hi rend="italic">A</hi> ligimam (ti <hi rend="italic">add. m. 2) Y</hi> 6 legitimo] legitime <lb/>
            e 7 sed] ed <hi rend="italic">Y</hi> &amp; P; <hi rend="italic">tras. A</hi> 9 unitati <hi rend="italic">V</hi> 12 concubito<lb/>
             P uno utero] una matre p 18 sunt <hi rend="italic">pi"</hi> 14 <hi rend="italic">cap</hi>. cern <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> GCXX P CCXXI <hi rend="italic">Ov</hi> 15 sequitar setextas] om. P; B. textas v<lb/>
             aaereticos aput r heredicoB <hi rend="italic">A</hi> fiat] om. A necne] ne P1; <lb/>
            ()III. <hi rend="italic">Ov</hi> 17 demittantur <hi rend="italic">A</hi> 18 dimitti (di in <hi rend="italic">ras.) V</hi> <lb/>
            19 insuflante <hi rend="italic">V</hi> inflante v 21 fili <hi rend="italic">A</hi> 22 dimittuntur <hi rend="italic">A</hi> tenueritis]<lb/>
             retiaueritiB <hi rend="italic">A</hi>-</note> <lb/>
             
<pb n="664"/>
            est ecclesia Christi. non enim praeter ecclesiam dimissionem <lb/>
            peccatorum spiritus sanctus operatur. et si nostra communio <lb/>
            est ecclesia Christi, non est ecclesia Christi uestra communio." <lb/>
            una est enim, quaecumque illa sit, de qua dictum est: una <lb/>
            est columba mea, una est matri suae, nec possunt<lb n="5"/>
            ecclesiae tot esse quot schismata. si autem dixerimus non ibi <lb/>
            dimitti peccata: "ergo" inquiunt "non est illic uerus baptismus, <lb/>
            et propterea quos a nobis suscipitis uos baptizare debetis; <lb/>
            quod quia non facitis, in ecclesia Christi uos non esse fatemini."
</p><p rend="script">His ita resistimus, secundum scripturas eos interrogantes,<lb n="10"/>
            ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. quaero enim, <lb/>
            ut dicant utrum dimittantur peccata ubi caritas non est. peccata <lb/>
            enim tenebrae animarum sunt. audimus Iohannem quippe <lb/>
            dicentem: qui odit fratrem suum, in tenebris est <lb/>
            usque adhuc; nulli autem schismata facerent, si fraterno<lb n="15"/>
            odio non excaecarentur. si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, <lb/>
            quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? quid est <lb/>
            enim renasci per baptismum nisi a uetustate renouari? quomodo <lb/>
            autem renouatur a uetustate cui peccata praeterita non <lb/>
            dimittuntur? quod si renatus non est, nec Christum induit. <lb n="20"/>
            ex quo conficitur, ut denuo baptizandus uideatur, quia dicit <lb/>
            apostolus: quotquot enim in Christo baptizati estis, <lb/>
            Christum induistis; quem ille si non induit, nec in <lb/>
            Christo baptizatus habendus est. porro quia in Christo dicimus <lb/>
            baptizatum, fatemur eum Christum induisse; et si hoc fatemur,<lb n="25"/>
            regeneratum fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa

<note type="footnote"> 4 Cant. 6, 8 14 I Io. 2, 11 22 Gal. 3, 27 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 peccatorum] peccaram <hi rend="italic">A</hi> 5 est columba] es columba <hi rend="italic">A</hi> matris <lb/>
            <hi rend="italic">PH&gt;</hi> 6 quot] quod <hi rend="italic">V</hi> scismata <hi rend="italic">P"</hi> ibi] ibidem v 7 uerum <lb/>
            v baptismos (v <hi rend="italic">a m. 2) P</hi> baptisma v 8 suscepistis v 9 uos] <lb/>
            uox <hi rend="italic">A</hi> 10 resistemuB <hi rend="italic">APl</hi> 13 audimus <hi rend="italic">AV:</hi> audiuimus pt., <lb/>
            audiamus <hi rend="italic">P*</hi> quippe iohannem <hi rend="italic">APo</hi> 15 scismata <hi rend="italic">Pv</hi> <lb/>
            16 ezcaecaecarentar (cae <hi rend="italic">del. m. Z) V</hi> excareutur (ce <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> <lb/>
            exercerentur v 18 enim] <hi rend="italic">om. v</hi> renoaare P 19 renoaantur <lb/>
            V a] <hi rend="italic">om. P*</hi> 20 renatus] natas <hi rend="italic">Pb</hi> 21 quia] quid P <lb/>
            22 quotquot] quoquod <hi rend="italic">P1</hi> 23 in] <hi rend="italic">om. A</hi> 25 Christum] xpo <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="665"/>
            sunt. quomodo ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem <lb/>
            suum, in tenebris manet usque adhuc, si iam facta <lb/>
            est remissio peccatorum? an non est in schismate odium <lb/>
            fraternum ? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis <lb/>
            nulla sit alia nisi odium fratris? <lb n="5"/>
            
</p><p>Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: <lb/>
            "non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec <lb/>
            regeneratio noui hominis, et propterea nec baptismum Christi." <lb/>
            nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis <lb/>
            quaestionem soluendam proponimus, Magus ille Simon utrum <lb n="10"/>
            uero Christi baptismate tinctus sit. respondebunt: "ita u, quia <lb/>
            sanctae scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum <lb/>
            fateantur ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero, <lb/>
            cur ei dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. <lb/>
            "quia" inquiunt "postea peccauit pecunia uolens emere <lb n="15"/>
            donum dei, cuius uenditores apostolos credidit."
</p><p rend="script">Quid, si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa sunt <lb/>
            ei peccata an non sunt dimissa ? eligant quod uolunt; utrumlibet <lb/>
            elegerint, sufficiat nobis. si dimissa dixerint, quomodo <lb/>
            ergo spiritus sanctae disciplinae effugiet fictum, <lb n="20"/>
            si in isto ficto operatus est peccatorum remissionem? si <lb/>
            dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam <lb/>
            corde concusso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus <lb/>
            iudicaretur? quod si dementissimum est dicere, fateantur <lb/>
            uero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor

<note type="footnote"> 1 I Io. 2, 11 20 Sap. 1, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 iohannis <hi rend="italic">Å</hi> 2 si] sed v 4 dixerit (it <hi rend="italic">ex</hi> im <hi rend="italic">corr.) P</hi> <lb/>
            pertioaciM <hi rend="italic">A</hi> 7 remiscio <hi rend="italic">A</hi> 9 quia] qui <hi rend="italic">Pv</hi> 10 solnettd* <lb/>
            <hi rend="italic">Å</hi> ille (e ex i <hi rend="italic">corr.) P</hi> symon <hi rend="italic">P</hi> 11 nero] uerum P <lb/>
            18 <lb/>
            13 fobuntur (te <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 14 in sorte] <hi rend="italic">om. 17;</hi> in sorte in sorte <lb/>
            (corr. <hi rend="italic">m. 2) V</hi> in sortem <hi rend="italic">A</hi> 16 apostolas <hi rend="italic">AV1</hi> 17 ad] <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            P1 18 ei] <hi rend="italic">om</hi>. v dimissa] ei dimissa <hi rend="italic">Pv</hi> 19 eligerint <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
             <lb/>
            20sanctaeV:sanctasAPv(cf. p. 667,1) 21 remissionemoperatasest <lb/>
            peccatoram APv 22 postea] post P 23 nerolore (do add. m. 2) <lb/>
            <hi rend="italic">Å</hi> baptizandos P1 25 baptismum <hi rend="italic">Å</hi> baptiiare P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="666"/>
            eius in malitia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem <lb/>
            non sinere fieri, atque ita intellegant in communionibus ab <lb/>
            ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus <lb/>
            eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui <lb/>
            tamen tum prosit ad remissionem peccatorum, cum quisque<lb n="5"/>
            reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius <lb/>
            peccata tenebantur et dimitti non sinebantur. sicut enim in <lb/>
            illo qui fictus accesserat fit, ut non denuo baptizetur, sed ipsa <lb/>
            pia correctione et ueraci confessione purgetur, quod non posset <lb/>
            sine baptismo, sed ut quod ante datum est tunc ualere incipiat<lb n="10"/>
            ad salutem, cum illa fictio ueraci confessione recesserit: sic <lb/>
            etiam iste qui baptisma Christi, quod non amiserunt qui se <lb/>
            separauerunt, inimicus caritatis et pacis Christi in aliqua <lb/>
            haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata <lb/>
            eius non dimittebantur, cum se correxerit et ad ecclesiae<lb n="15"/>
            societatem unitatemque uenerit, non iterum baptizandus est, <lb/>
            quia ipsa reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem <lb/>
            peccatorum eius in unitate iam prodesse incipiat sacramentum, <lb/>
            quod acceptum in schismate prodesse non poterat. 
</p><p>Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam <lb n="20"/>
            uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso <lb/>
            temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut <lb/>
            spiritus sanctus et adfuerit baptizato, ut peccata recederent, <lb/>
            et perseuerantiam fictionis fugerit, ut redirent, ut et illud <lb/>
            uerum sit: quotquot in Christo baptizati estis,

<note type="footnote"> 25 Gal. 3, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 abolitione <hi rend="italic">A</hi> 3 baptizare P 5 tum <hi rend="italic">V: tunc APv</hi> <lb/>
            6 reconc.iliatus (h <hi rend="italic">ras.) V</hi> exuitur] r <hi rend="italic">ex</hi> s <hi rend="italic">corr. P;</hi> Mutus v <lb/>
            9 ueraci] aera ei P aera eius v possit P 10 quod nt v <lb/>
            11 ftctio] factio A 12 iste] ipsi v baptisma] baptizati sunt<lb/>
             v amisserunt P 13 eeparanerant (nnt <hi rend="italic">ex</hi> ant <hi rend="italic">corr. m. 1) V</hi> <lb/>
            inimicus] inimiciciis v 14 schismatae <hi rend="italic">V</hi> scismatae P 15 corrixerit <lb/>
            F 16 baptizandos P1 17 reconchiliatione (h <hi rend="italic">del. m. 2)<lb/>
             V</hi> 18 eias] <hi rend="italic">om. v</hi> iam] <hi rend="italic">om. v</hi> 20 sancta v 21 nim <lb/>
            tanti] om. v sacramenta v illi] illa v 22 per fictionem <lb/>
            <hi rend="italic">AV:</hi> perfectionem <hi rend="italic">Pv</hi> 23 recederint P1 24 persenerantia v <lb/>
            fagerit] fuerit Pl fecerit v 25 qaodqaot (d in t <hi rend="italic">corr. m. 2) PV</hi> <lb/>
            baptwzati (i ras.) <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="667"/>
            Christum induistis, et illud: sanctus enim spiritus disciplinae <lb/>
            effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo <lb/>
            sanctitas baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, <lb/>
            sicut fit, cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras; <lb/>
            oculi quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non <lb n="5"/>
            potest eum lux nisi perfundere transeuntem — si hoc ergo dixerint, <lb/>
            hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae <lb/>
            communionem, sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. <lb/>
            quod ubicumque fuerit, sanctum est per se ipsum, et ideo non <lb/>
            est eorum qui se separant, sed eius unde se separant. ualet <lb n="10"/>
            tamen apud eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad <lb/>
            dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis, quae <lb/>
            baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tamquam <lb/>
            redeunte obscuritate, quam lux in transitu excusserat. 
</p></div></div></body></text></TEI>