CXVIII. EX EODEM LIBRO SEQVITVR: COMPARATIONEM FACIT DE CORNELIO ET AEGROTO. Neque enim et Cornelii gentilis hominis orationes non sunt exauditae aut elemosynae non sunt acceptae, immo et angelum ad se mitti et missum meruit intueri, per quem posset utique sine hominis alicuius accessu cuncta necessaria discere. sed quoniam quidquid boni in orationibus et elemosynis habebat prodesse illi non poterat, nisi per uinculum christianae societatis et pacis incorporaretur ecclesia, iubetur mittere ad Petrum et per illum discit Christum; per illum etiam baptizatus christiano populo consortio quoque communionis adiungitur, cui sola bonorum operum similitudine iungebatur. perniciose quippe contemneret bonum, quod nondum habebat, superbiens ex illo quod habebat. sic etiam qui se ipsos a societate ceterorum separantes caritate uiolata unitatis uinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt; et ideo quem sibi sociauerint, si uenire ad ecclesiam uoluerit, debet omnia, quae non accepit, accipere. si uero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separauerunt et ex ea parte in texturae compage detinentur, in cetera scissi sunt. proinde si quem sibi sociauerint, ex ea parte nectetur ecclesiae, in qua nec illi separati sunt; 4 cf. Act. 10, 1 sqq. 1 cap . CXCVIIII A CCXVI P CCXVII Gv 2 sequitur AMVi om. GPv 8 comilio A 4 enim] om. v gentiles homines P1 5 elemosinae PV 6 possit P 7 accessus v 8 elemosinis PV 9 ninculo MV societates P1 10 ecclesia MV: ecdesiM APc 11 et per i. P per] et per pi" 12 communis (nio add. m. 2) P 15 sic] sicut A 16 separant" (es add. m. 2) A separentes V 18 quem] qui v sibi] siue P1 se v 19 sociauerint] int ex unt corr. P\'; sociare v si uenire PF: sine ire Av 20 accepit] it a m. 2 in ras. 4 litt. P 21 eis (in om.) P1 parte] om. A detenentur A 22 ceteras AlPl 23 nectitur AP\'v VIlli. 42 et ideo, si uenire ad ecclesiam uoluerit, in eo sanatur ubi laniatus errabat, ubi uero sanus conectebatur, non curatur, sed agnoscitur, ne, cum sana curare uolumus, potius uulneremus. itaque illos quos baptizant sanant a uulnere idolatriae uel infidelitatis, sed grauius feriunt uulnere schismatis. idolatras enim in populo dei gladius interemit, schismaticos autem terrae hiatus absorbuit; et apostolus: si habeam, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis graui uulnere sauciatus, si dixerit medicus: "moritur inde, nisi curetur", non opinor, ut illi qui eum adduxerunt ita desipiant, ut consideratis atque numeratis ceteris membris eius sanis respondeant medico et dicant: "ergone ista sana tot membra non ualent ad eius uitam, et unum illud uulneratum ualet ad mortem?" non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt. nec ideo tamen, quia curandum offerunt, medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris imminet et, nisi sanetur, adueniet. quid ergo prodest homini uel sana fides uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali uulnere schismatis peremta est sanitas caritatis, per cuius solius peremtionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? quod ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem sanctae ecclesiae suae, ut ueniant et curentur per 6 cf. Ex. 32, 27 sq. 7 cf. Num. 16, 31 sq. I Cor. 13, 2 1 si (i ex e corr.) P 2 conectabatnr P\'(?)c 3 uulneremur P 4 illos F: illi APv 5 scismatis Pv 6 interimit P\'F scismaticos Pv 7 biatos P1 8 muntes A 11 sauciatur P1 13 desipient v dissipiant P1 14 sana] om. P1 15 ualent] uolent A 16 dicant (?) V 17 nec ideo - offerunt] om. v tamen quia] tunc quem (m add. m. 2) P mendicum A 18 curet (e ex o corr. m. 1) V curent A nnil uno Plv 19 medicina A 20 et nisi - adueniet] om. A I ergo] enim A 22 ubi] ubi et Pv laetali F loetali P\'lv scismatis Pv 23 integra] in te integra P trahantur v 25 suae] om. A curentur (cu a m. 2 in ras.) P medicamentum reconciliationis, per uinculum pacis. nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum, nec rursus ideo putent curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid uulneratum. itaque in sacramenti sanitate quia contra nos non sunt, pro nobis sunt; in schismatis autem uulnere quidquid cum Christo non colligunt, spargunt. non extollantur ex his quae habent. quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? et uulnus suum dignentur humiliter intueri nec solum quid adsit, sed etiam quid desit attendant. Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et uideant quid sit ipsum unum nec me in hoc audiant, sed apostolum: si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. quid ergo eis prodest, si linguam in sacris mysteriis habeant angelorum et propheticam quemadmodum Caiphas et Saul, ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta scriptura testatur? si sacramenta non tantum sciant sed et habeant, sicut habuit Simon Magus ? si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum? neque enim non credebant, cum dicerent: quid nobis et tibi est, fili dei; scimus qui sis. si dispertiant etiam 13 I Cor. 13, 1—3 21 cf. Io. 11, 51 et I Reg. 10, 10 24 ct Act. 8, 13 25 Marc. 1, 24 1 reconcHiliationis (h dd. m. 2) V putent se v 2 sanos] sanus Å quia—3 sanum est] om. P 4 sanitate] scitate P 5 scismat-is (ic ras.) P 7 extollatur P* quid] qui A 8 et] ut Pv snum] suum non v 11 si] se P1 12 quidam APl m.t; (n ras.) P 13 audiant (i ex e corr.) P inquit hominum loquar P hominum loquar inquit v 19 habeam] habuero Pv 20 si] ai et A angelorum V: angelicam AGPfJ 21 propheticam F: prophetiam AP" caifas AP 22 damnahilis P1 sancta] sacra v 24 symon P 42* ipsi substantiam suam pauperibus, sicut multi non solum in catholica, sed in diuersis haeresibus faciunt ? si aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suam pro fide, quam pariter confitentur? tamen, quia separati haec agunt, non sufferentes inuicem in dilectione neque studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, caritatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus, quae nihil eis prosunt, ad aeternam salutem peruenire non possunt. CXCVIIII SEQVITVR SETEXTVS: OBEECTIONEM DONATISTARVM, VTRVM GENERET FILIOS BAPTISMVS CHRISTI IN PARTE DONATI AN NON GENERET, SOLVIT. Sed uidentur sibi argutissime quaerere utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati an non generet; ut, si consenserimus quod generet, suam esse asseuerent ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi baptismate generare, et quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non esse ecclesiam criminentur; si autem dixerimus: "non generat "cur ergo" inquiunt "apud uos non renascuntur per baptismum qui transeunt a nobis ad uos, cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?" quasi uero ex hoc generat unde separata est, et non ex hoc unde coniuncta est. separata est enim a uinculo caritatis et pacis, sed iuncta est in uno baptismate. itaque una est ecclesia, quae sola catholica nominatur, et 6 cf. Eph. 4, 3 2 sed (d add. m. 2) P ingruenti v 4 confidentur P* separate v 7 un" (s add. m. 2) P 8 peruenire] puenire A 9 cap . CC A CCXVII P CCXVIII Gv 10 sequitur setextus MV: om. AGPv obiectione MV utrum] om. Pl 11 baptismos pI baptiama v partes P 14 baptismos P\' baptismo v partes P generet] gereret A 15 asseuerent] asserint v 17 quia (ia ex o corr.) P esse] om. Gv ex hoc iam] om. MV ex] et GlPl v nostram-ecclesiam] om. M 19 renascantur A 21 si] om. P1 nati] renati P1 (?) v . quidquid suum habet in communionibus diuersorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet ipsa utique generat, non illae. neque enim separatio earum generat, sed quod secum de ista tenuerunt; quod si et hoc dimittant, omnino non generant. CC. SEQVITVB SETEXTVS: QVOD ETIAM MALE CONVEBSANTES CATHOLICOS IPSA GENERET, QVAE ET SIMONEM. Haec itaque in omnibus generat, cuius sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari, quamuis non omnes, quos generat, ad eius pertineant unitatem, quae usque in finem perseuerantes saluabit. neque enim hi solum ad eam non pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi qui in eius unitate corporaliter mixti per uitam pessimam separantur. etenim Simonem Magum per baptisma ipsa pepererat; cui tamen dictum est, quod non haberet partem in hereditate Christi. numquid ei baptismus, numquid euangelium, numquid sacramenta defuerunt? sed quia ei caritas defuit, frustra natus est et ei expediebat fortasse non nasci. numquid non erant nati quibus apostolus dicit: tamquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam? eos tamen a sacrilegio schismatis reuocat, in quod ideo irruebant, quia carnales erant: quasi paruulis, inquit, in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc 21 I Cor. 3, 1-4 1 eommunionibus] communicationibus P diuerMtrum p 2 sepami. (i ex o corr.) P 3 illae] illam A eorum A 6 cap. CCI Å CCXVIII P CCXVIIII Gv 7 sequitur setextus] om. GPJJ conuersatis pi conuersatos v 8 et] om. A Bjmonem v 9 generat] om. v 11 pertinaent A 15 eymonem P simone A 16 peperat (re add. m. J2) P 17 ei] et PHj baptisfflM P1 19 natas] renatns v 20 nasei] reuawi v nati] renrti v 91 parnolis A 22 (et 25) ęвcam (§am. 2) V ICÎImatig UP" 28 quod] quo. (d ras.) P paraolis A quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicat: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis? de his enim supra dicit: obsecro autem uos, fratres, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. nuntiatum est mihi de uobis, fratres mei, ab his qui sunt Cloes, quia contentiones sunt in uobis. hoc autem dico, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cefae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? isti ergo, si in hac obstinatione et peruersitate remanerent, certe quidem nati erant, nec tamen ad ipsam ecclesiam, de qua nati erant, per pacis atque unitatis uinculum pertinerent. CCL. SEQVITVE SETEXTVS*. QVOD CATHOLICA GENERET ETIAM PER MALOS TAMQVAM PER VTEROS ANCILLARVM. Ergo ipsa generat per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis tamquam ex uiri sui semine. non enim 6 I Cor. 1, 10-13 1 carnalis P1 2 sint] sit v aemolatio A contentiones P 6 autem] P* in ras . 8 scismata p" 9 sensum (m del. m. 1) A scientia G.PV: sententia AG2PtJ lOestF: est enim AGPv 12 quia] quod P* 18 ego autem Apollo] om. v 14 cKefae (h ckl. m. 2) V caefae Pl cephae AGP"tJ 15 crncifixns est pro nobis AP" 17 certi (i in e corr.) P (et 18) nati] re- Tf nati v 19 pertinent (re add. m. 2) P ptinerent A 20 cap . CCII A CCXVIIII P CCXX Gho 21 sequitur seterlus] eras. in P; sequitur textns v generent A per] p A 28 ergo (rgo in raa.) P per uterum MV: et per n. AGPo uteros] nterns A frustra dicit apostolus omnia illa in figura esse gesta. sed qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Hismaheli, de quo dictum est: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cuius legitimo iure regenerati sunt, similes sunt filiis Iacob quamuis de ancillis natis, sed tamen eandem hereditatem sumentibus. qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati neglegunt gratiam, quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est deo attestante et dicente: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint. CCII.SEQVITVB SETEXTVS: VTRVM APVD HAERETICOS FIAT NECNE REMISSIO PECCATORVM. Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum in parte Donati, ut, si dixerimus dimitti, respondeant: "ergo est illic spiritus sanctus" quia, cum insufflante domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti; si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. ,,et si ita est" inquiunt ,,communio nostra 1 cf. 1 Cor. 10, 11 8 Gen. 21, 10 11 Mal. 1, 2sq. 20 Mstth. 28, 19 21 Io. 20, 22 sq. 1 ficura A 8 ismaheli AP 4 erit] ri obduxit m. 2 V n 5 pacificifice A ligimam (ti add. m. 2) Y 6 legitimo] legitime e 7 sed] ed Y & P; tras. A 9 unitati V 12 concubito P uno utero] una matre p 18 sunt pi" 14 cap . cern A GCXX P CCXXI Ov 15 sequitar setextas] om. P; B. textas v aaereticos aput r heredicoB A fiat] om. A necne] ne P1; ()III. Ov 17 demittantur A 18 dimitti (di in ras.) V 19 insuflante V inflante v 21 fili A 22 dimittuntur A tenueritis] retiaueritiB A - est ecclesia Christi. non enim praeter ecclesiam dimissionem peccatorum spiritus sanctus operatur. et si nostra communio est ecclesia Christi, non est ecclesia Christi uestra communio." una est enim, quaecumque illa sit, de qua dictum est: una est columba mea, una est matri suae, nec possunt ecclesiae tot esse quot schismata. si autem dixerimus non ibi dimitti peccata: "ergo" inquiunt "non est illic uerus baptismus, et propterea quos a nobis suscipitis uos baptizare debetis; quod quia non facitis, in ecclesia Christi uos non esse fatemini." His ita resistimus, secundum scripturas eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. quaero enim, ut dicant utrum dimittantur peccata ubi caritas non est. peccata enim tenebrae animarum sunt. audimus Iohannem quippe dicentem: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc; nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? quid est enim renasci per baptismum nisi a uetustate renouari? quomodo autem renouatur a uetustate cui peccata praeterita non dimittuntur? quod si renatus non est, nec Christum induit. ex quo conficitur, ut denuo baptizandus uideatur, quia dicit apostolus: quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis; quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse; et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa 4 Cant. 6, 8 14 I Io. 2, 11 22 Gal. 3, 27 2 peccatorum] peccaram A 5 est columba] es columba A matris PH> 6 quot] quod V scismata P" ibi] ibidem v 7 uerum v baptismos (v a m. 2) P baptisma v 8 suscepistis v 9 uos] uox A 10 resistemuB APl 13 audimus AV: audiuimus pt., audiamus P* quippe iohannem APo 15 scismata Pv 16 ezcaecaecarentar (cae del. m. Z) V excareutur (ce add. m. 2) P exercerentur v 18 enim] om. v renoaare P 19 renoaantur V a] om. P* 20 renatus] natas Pb 21 quia] quid P 22 quotquot] quoquod P1 23 in] om. A 25 Christum] xpo A sunt. quomodo ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc, si iam facta est remissio peccatorum? an non est in schismate odium fraternum ? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium fratris? Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: "non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec regeneratio noui hominis, et propterea nec baptismum Christi." nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem soluendam proponimus, Magus ille Simon utrum uero Christi baptismate tinctus sit. respondebunt: "ita u, quia sanctae scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero, cur ei dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. "quia" inquiunt "postea peccauit pecunia uolens emere donum dei, cuius uenditores apostolos credidit." Quid, si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata an non sunt dimissa ? eligant quod uolunt; utrumlibet elegerint, sufficiat nobis. si dimissa dixerint, quomodo ergo spiritus sanctae disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto operatus est peccatorum remissionem? si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? quod si dementissimum est dicere, fateantur uero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor 1 I Io. 2, 11 20 Sap. 1, 5 1 iohannis Å 2 si] sed v 4 dixerit (it ex im corr.) P pertioaciM A 7 remiscio A 9 quia] qui Pv 10 solnettd* Å ille (e ex i corr.) P symon P 11 nero] uerum P 18 13 fobuntur (te add. m. 2) P 14 in sorte] om. 17; in sorte in sorte (corr. m. 2) V in sortem A 16 apostolas AV1 17 ad] om . P1 18 ei] om . v dimissa] ei dimissa Pv 19 eligerint V 20sanctaeV:sanctasAPv(cf. p. 667,1) 21 remissionemoperatasest peccatoram APv 22 postea] post P 23 nerolore (do add. m. 2) Å baptizandos P1 25 baptismum Å baptiiare P eius in malitia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque ita intellegant in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tum prosit ad remissionem peccatorum, cum quisque reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur et dimitti non sinebantur. sicut enim in illo qui fictus accesserat fit, ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et ueraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut quod ante datum est tunc ualere incipiat ad salutem, cum illa fictio ueraci confessione recesserit: sic etiam iste qui baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separauerunt, inimicus caritatis et pacis Christi in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata eius non dimittebantur, cum se correxerit et ad ecclesiae societatem unitatemque uenerit, non iterum baptizandus est, quia ipsa reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum eius in unitate iam prodesse incipiat sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat. Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut spiritus sanctus et adfuerit baptizato, ut peccata recederent, et perseuerantiam fictionis fugerit, ut redirent, ut et illud uerum sit: quotquot in Christo baptizati estis, 25 Gal. 3, 27 1 abolitione A 3 baptizare P 5 tum V: tunc APv 6 reconc.iliatus (h ras.) V exuitur] r ex s corr. P; Mutus v 9 ueraci] aera ei P aera eius v possit P 10 quod nt v 11 ftctio] factio A 12 iste] ipsi v baptisma] baptizati sunt v amisserunt P 13 eeparanerant (nnt ex ant corr. m. 1) V inimicus] inimiciciis v 14 schismatae V scismatae P 15 corrixerit F 16 baptizandos P1 17 reconchiliatione (h del. m. 2) V 18 eias] om. v iam] om. v 20 sancta v 21 nim tanti] om. v sacramenta v illi] illa v 22 per fictionem AV: perfectionem Pv 23 recederint P1 24 persenerantia v fagerit] fuerit Pl fecerit v 25 qaodqaot (d in t corr. m. 2) PV baptwzati (i ras.) P Christum induistis, et illud: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo sanctitas baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit, cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras; oculi quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest eum lux nisi perfundere transeuntem — si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae communionem, sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. quod ubicumque fuerit, sanctum est per se ipsum, et ideo non est eorum qui se separant, sed eius unde se separant. ualet tamen apud eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis, quae baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tamquam redeunte obscuritate, quam lux in transitu excusserat.