<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="211" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXCIII. EX LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM NOLANVM EPISCOPVM. QVI SINT PROPHETAE, DE QVIBVS AIT APOSTOLVS: SECVNDO PROPHETAS. </title></ab><p rend="script"> De prophetis quod ait apostolus: quosdam quidem<lb n="5"/>
            dedit deus in ecclesia apostolos, quosdam autem <lb/>
            prophetas, hoc intellego quod ipse scripsisti, prophetas eos <lb/>
            dictos ex isto loco, ex quibus Agabus erat, non illos qui uenturum <lb/>
            in carne dominum prophetarunt. euangelistas uero <lb/>
            inuenimus quos apostolos fuisse non legimus, sicut fuerunt<lb n="10"/>
            Marcus et Lucas; pastores autem et doctores, quos maxime <lb/>
            ut discerneremus uoluisti, eosdem puto esse, sicut et <lb/>
            tibi uisum est, ut non alios pastores, alios doctores intellegamus, <lb/>
            sed ideo, cum praedixisset pastores, subiunxisse <lb/>
            doctores, ut intellegerent pastores ad officium suum pertinere<lb n="15"/>
            doctrinam. ideo enim non ait: "quosdam autem pastores, <lb/>
            quosdam uero doctores", sed, cum superiora ipso locutionis <lb/>
            genere distingueret dicendo: quosdam apostolos, quosdam <lb/>
            autem prophetas, quosdam uero euangelistas, <lb/>
            sed hos tamquam unum aliquid de duobus nominibus amplexus<lb n="20"/>
            est: quosdam autem pastores et doctores.

<note type="footnote"> 8 I Cor. 12, 28 5 (et 18) Eph. 4,11 8 cf. Act. 11, 27 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CXCIHI <hi rend="italic">A</hi> CCXI P CCXII <hi rend="italic">Gv</hi> 3 qui-prophetas] om. <lb/>
            Al 4 propheta. (s <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 6 apostolus <hi rend="italic">A</hi> 8 dictoa] om. <lb/>
            A 9 dominum] P\' in rae. profetarunt <hi rend="italic">A</hi> 10 inuenemuB <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> apostolus <hi rend="italic">AV</hi> 11 maximae <hi rend="italic">A</hi> 12 puto] pottl (?) P1 <lb/>
            18 alius <hi rend="italic">bis</hi> A 14 sed] sedi (i <hi rend="italic">dtl. m. 2) V</hi> euhiuuzisse <hi rend="italic">PF:</hi> <lb/>
            aubiunxit sed A subiunxit et v 17 ipsa P </note> 
<pb n="651"/>
            
</p></div><div n="212" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXCIIII. EX EODEM LIBRO AD PAVLINVM EPISCOPVM. QVAE SINT OBSECRATIONES, ORATIONES, POSTVLATIONES, GRATIARVM ACTIONES, QVAS AD TIMOTHEVM DICIT APOSTOLVS. </title></ab><p>Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum  <lb n="5"/>
            scribens ait: obsecro itaque primum omnium fieri <lb/>
            obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum <lb/>
            actiones. 
</p><p>Precationem et deprecationem, multi nostri haec idem <lb/>
            putant et hoc cotidiano usu iam omnino praeualuit. qui autem <lb n="10"/>
            distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis <lb/>
            bonis, deprecationibus uero in deuitandis malis. precari <lb/>
            enim dicebant esse precando bona optare, imprecari mala, <lb/>
            quod uulgo iam dicitur maledicere; deprecari autem, mala <lb/>
            precando depellere. sed usitatum iam loquendi modum potius <lb n="15"/>
            sequamur et siue precationes siue deprecationes inuenerimus, <lb/>
            quas Graeci <hi rend="italic">derjaeis</hi> uocant, non putemus esse emendandum. 
</p><ab><title type="sub">INTER CETERA. </title></ab><p rend="script">Multa hinc dici possunt, quae improbanda non sint. sed <lb/>
            eligo in his uerbis hoc intellegere quod omnis uel paene <lb n="20"/>
            omnis frequentat ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, <lb/>
            quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud

<note type="footnote"> 6 I Tim. 2, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CXCV <hi rend="italic">A</hi> CCXII P CCXHI <hi rend="italic">Gv</hi> 2 librum <hi rend="italic">MV</hi> epiecopum] <lb/>
            <hi rend="italic">om. Pf)</hi> 4 ad] a <hi rend="italic">A</hi> 5 difficillime (e <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. m. 1) <lb/>
            Y</hi> difidllime P 7 obaegrationes <hi rend="italic">A</hi> 9 praecationem <hi rend="italic">A</hi> precationes <lb/>
            pa." haec <hi rend="italic">AV:</hi> hoc <hi rend="italic">Pv</hi> 10 usu] su <hi rend="italic">V</hi> 11 locuti] <lb/>
            0«. t1 12 diuitandis <hi rend="italic">A</hi> euitandis v 13 praecando A <lb/>
            optare] optara <hi rend="italic">A</hi> inpraecari <hi rend="italic">A</hi> imprecare ptf) 14 depraecari <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> deprecare <hi rend="italic">Plv</hi> 15 praecando <hi rend="italic">A</hi> 16 praecationes <hi rend="italic">A</hi> inueneremua <lb/>
            A 17 <hi rend="italic">St7\\otts]</hi> deesis <hi rend="italic">PVf)</hi> desis <hi rend="italic">A</hi> de P1 18 inter <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> item inter <hi rend="italic">APfJ</hi> 19 possint P 20 elego <hi rend="italic">A</hi> omnes v <lb/>
            21 omnes o frequentant ecclesiae v praecationes <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="652"/>
            quod est in domini mensa incipiat benedici, orationes, cum <lb/>
            benedicitur et sanctificatur et ad distribuendum comminuitur, <lb/>
            quam totam petitionem fere omnis ecclesia dominica oratione <lb/>
            concludit. 
</p><p rend="script">Interpellationes autem siue, ut uestri codices habent<lb n="5"/>
            postulationes fiunt, cum populus benedicitur; tunc enim <lb/>
            antistites uelut aduocati susceptos suos per manus impositionem <lb/>
            misericordissimae offerunt potestati. quibus peractis et participato <lb/>
            tanto sacramento gratiarum actio cuncta concludit, <lb/>
            quam in his etiam uerbis ultimam commendauit apostolus. <lb n="10"/>
            haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breuiter <lb/>
            perscriptis atque significatis non putaretur neglegendum quod <lb/>
            sequitur: pro omnibus hominibus, pro regibus et his <lb/>
            qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam <lb/>
            uitam agamus in omni pietate et caritate, ne quisquam,<lb n="15"/>
            sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, aestimaret <lb/>
            non ista esse facienda pro his a quibus persecutionem <lb/>
            patiebatur ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum <lb/>
            genere colligenda. unde adiungit et dicit: hoc enim <lb/>
            bonum est et acceptum coram saluatore nostro deo,<lb n="20"/>
            qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem <lb/>
            ueritatis uenire. et ne quisquam diceret posse esse <lb/>
            salutis uiam in bona conuersatione et unius dei omnipotentis <lb/>
            cultu sine participatione corporis et sanguinis Christi: unus <lb/>
            enim deus, inquit, et unus mediator dei et hominum,<lb n="25"/>
            homo Christus Iesus, ut illud quod dixerat: omnes <lb/>
            homines uult saluos fieri, nullo alio modo intellegatur

<note type="footnote"> 13 I Tim. 2, 2 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote">1 benedici orationes] benedictiones v 2 benedicetur <hi rend="italic">Pl</hi> distribuendam <lb/>
            <hi rend="italic">Pl</hi> comminuetur P1 3 tota <hi rend="italic">A</hi> 6 benedicetur <lb/>
            P1 7 antestites <hi rend="italic">A</hi> antistes (es <hi rend="italic">in ras. 4 lilt. a m. 2) P</hi> uel" <lb/>
            .(ut add. tJI. 2) <hi rend="italic">P</hi> 8 misericordiasime <hi rend="italic">PVv</hi> offerent <hi rend="italic">V</hi> 11 brebiter <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 12 perscribtis <hi rend="italic">Y:</hi> praescriptis APv neglegendum] <lb/>
            neclegendum esse <hi rend="italic">A</hi> neglegendum esse <hi rend="italic">Pv</hi> 13 bominibus] <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            pro regibus] et pro r. v 17 esse ista <hi rend="italic">APv</hi> 21 qui] quo A <lb/>
            ad <hi rend="italic">V:</hi> in <hi rend="italic">APv</hi> 22 dicere <hi rend="italic">A</hi> 24 cultu] cultu. (s add. <hi rend="italic">m. 2) P</hi> <lb/>
            culto A 26 quod] quid Pl 27 saluuB A </note> <lb/>
             
<pb n="653"/>
            praestari nisi per mediatorem, non deum, quod semper erat <lb/>
            uerbum, sed hominem Christum Iesum, cum uerbum caro <lb/>
            factum est et habitauit in nobis. 
</p></div><div n="213" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXCV. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM. DE, ID QVOD AIT LVCAS, OCVLI EORVM TENEBANTVR, NE EVM AGNOSCERENT, ET MARCVS: APPARVIT, INQVIT, EIS IN ALIA EFFIGIE. </title></ab><p rend="script">De euangelio inquisitio tua solet multos mouere, quomodo  <lb/>
            dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore resurrexerit, <lb n="10"/>
            a quibusdam qui eum nouerant utriusque sexus hominibus <lb/>
            et agnitus non sit et agnitus sit. ubi primum quaeri <lb/>
            solet, utrum in eius corpore an potius in illorum oculis aliquid <lb/>
            factum sit, quo non posset agnosci. cum enim legitur: tenebantur <lb/>
            oculi eorum, ne agnoscerent eum, impedimentum <lb n="15"/>
            quoddam agnoscendi uidetur in luminibus factum <lb/>
            esse cernentium; cum uero aperte alibi dicitur: apparuit <lb/>
            eis in alia effigie, utique in ipso corpore, cuius alia erat <lb/>
            effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, <lb/>
            id est moram agnoscendi paterentur oculi illorum. sed ego <lb n="20"/>
            miror, cum duo sint in corpore, quibus cuiusque species agnoscatur, <lb/>
            liniamenta et color, cur ante resurrectionem quod <lb/>
            in monte ita transfiguratus est, ut fieret uultus eius splendidus <lb/>
            sicut sol, et neminem mouet usque ad tantam excellentiam

<note type="footnote"> 2 Io. 1,14 6 (et 14) Luc. 24,16 7 (et 17) Marc. 16,12 <lb/>
            23 cf. Matth. 17, 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 non] <hi rend="italic">om</hi>. v 2 ifim xpm P uerbo <hi rend="italic">A</hi> 3 habitabit <lb/>
            <hi rend="italic">AP</hi>. 4 <hi rend="italic">cap</hi>. CXCVI <hi rend="italic">A</hi> CCXIII P CCXIIll Gv 5 id <hi rend="italic">AMV:</hi> <lb/>
            eo <hi rend="italic">Po</hi> 6 oculi] <hi rend="italic">om</hi>. vl 7 inquid Av 10 surrexerit P surrexit <lb/>
            v 12 et agnitus — ubi] <hi rend="italic">add. P in mg</hi>. 14 qao] qui P <lb/>
            poeadt P 17 dicatur <hi rend="italic">Pv</hi> 18 effigi*e (a <hi rend="italic">rtU.) P</hi> 19 quo] <lb/>
            quod P 20 illorum] eorum <hi rend="italic">v</hi> 21 quibus cuiusque <hi rend="italic">APv-</hi> cuius <lb/>
            -quibusque <hi rend="italic">V</hi> 22 color] calor <hi rend="italic">Y</hi> 23 fierit <hi rend="italic">A</hi> splenditus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 24 nemine <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="654"/>
            fulgoris et lucis colorem sui corporis eum mutare potuisse, <lb/>
            et post resurrectionem monet aliquatenus liniamenta mutasse, <lb/>
            ut non posset agnosci, et rursus eadem potentiae facilitate <lb/>
            sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina <lb/>
            liniamenta reuocasse. nam et illi tres discipuli, ante<lb n="5"/>
            quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, <lb/>
            si ad eos talis aliunde uenisset, sed quia cum illo <lb/>
            erant, ipsum esse certissime retinebant. at enim corpus ipsum <lb/>
            erat, in quo resurrexit. quid hoc ad rem? nam et illud utique <lb/>
            ipsum corpus erat, in quo in monte transfiguratus est, et<lb n="10"/>
            ipsum erat iuuenis, in quo natus est, et tamen, si quis eum <lb/>
            iuuenem repente uidisset, qui non nisi infantulum nosset, non <lb/>
            utique agnosceret. an uero ad liniamenta mutanda non potest <lb/>
            celeriter dei potestas, quod potest per annorum moras hominis <lb/>
            aetas? <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="214" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXCVI.EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM EPISCOPVM. DE GLADIO, QVI MABIAE ANIMAM PERTRANSUT. </title></ab><p rend="script"> De uerbis Symeonis, ubi ait uirgini matri domini: et tuam <lb/>
            ipsius animam pertransiet gladius, in alia epistula,<lb n="20"/>
            cuius exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi uideatur; <lb/>
            quod etiam tibi inter cetera uisum est. et quod adiunxit: <lb/>
            ut denudentur multorum cordium cogitationes, <lb/>
            hoc intellegendum puto, quia per domini passionem et insidiae <lb/>
            Iudaeorum et discipulorum infirmitas patuit. tribulationem

<note type="footnote"> 19 Lac. 2, 35 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 possit <hi rend="italic">A</hi> 6 oculus P1 7 si (i <hi rend="italic">in ras. a m. 2) P</hi> tales <lb/>
            P1 8 retenebant <hi rend="italic">Pl</hi> 9 rem? nam et] rSmanet <hi rend="italic">P* in ras</hi>. <lb/>
            illud] P1 in ras. 11 iabenis <hi rend="italic">A</hi> inuenes P* 12 iubenem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            14 caeleriter (a ras.) <hi rend="italic">P</hi> homines P1 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CXCVII <hi rend="italic">A</hi> CCXUII <lb/>
            P CCXV <hi rend="italic">Gv</hi> 17 episcopum] om. <hi rend="italic">pi"</hi> 18 pertransit v <lb/>
            19 simeonis <hi rend="italic">AP</hi> matre P* 20 cuius exemplum in alia epistola <lb/>
            v 21 misi] miro <hi rend="italic">v</hi> uidebatur v 22 ceteram <hi rend="italic">Å</hi> uisum <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> adiuniit <hi rend="italic">Å</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="655"/>
            igitur gladii nomine significatam esse credibile est, quo materna <lb/>
            anima uulnerata est doloris affectu. ipse fuit gladius in ore <lb/>
            persecutorum, de quibus in psalmo dicitur: et gladius in <lb/>
            ore eorum. ipsi enim erant filii hominum, quorum <lb/>
            dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius <lb n="5"/>
            acutus. nam et ferrum, quod pertransiuit animam Ioseph, <lb/>
            pro dura tribulatione positum ferrum mihi uidetur. aperte <lb/>
            quidem dicitur: ferrum pertransiit animam eius, <lb/>
            donec ueniret uerbum eius, id est tamdiu fuit in dira <lb/>
            tribulatione, donec fieret quod praedixit. hinc enim magnus <lb n="10"/>
            habitus et ab illa tribulatione liberatus. sed ne humanae <lb/>
            sapientiae tribueretur quod uenit uerbum eius, id est factum <lb/>
            est quod praedixit, more suo scriptura sancta deo inde dat <lb/>
            gloriam et continuo subiungit: eloquium domini igniuit eum. <lb/>
            <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="215" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXCVII. EX LIBRO PRIMO DE BAPTISMO. QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM: QVI MECVM NON EST, CONTRA ME EST, QVI CONTRA VOS NON EST, PRO VOBIS EST. </title></ab><p rend="script">Dominus in euangelio dicit: qui non est mecum, aduersum  <lb n="20"/>
            me est, et qui mecum non colligit, spargit. <lb/>
            tamen, cum ad eum discipuli rettulissent uidisse se quendam <lb/>
            in eius nomine pellentem daemonia et prohibuisse, quia cum <lb/>
            illis eum non sequebatur: nolite, inquit, prohibere; qui <lb/>
            contra uos non est, pro uobis est. non potest enim

<note type="footnote"> 3 Ps. 58, 8 4 Ps. 56, 5 8 Pa. 104, 18 sq. <lb/>
            18 (et 20) Matth. 12, 30 19 (et 24) Marc. 9, 39 sq. </note>

<note type="footnote"><lb/>
            1 significatum P 6 a*cutus (g? <hi rend="italic">ras.) P</hi> pertransiit <hi rend="italic">Av</hi> <lb/>
            8 quidem <hi rend="italic">MV:</hi> quippe <hi rend="italic">APv</hi> anima <hi rend="italic">A</hi> 9 dira <hi rend="italic">F:</hi> dura <lb/>
            <hi rend="italic">APv</hi> 11 <hi rend="italic">post</hi> liberatus <hi rend="italic">spatium uacuum 3 litt. V</hi> ne] <lb/>
            nec <hi rend="italic">A</hi> 13 inde dat] indidit <hi rend="italic">v</hi> 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CXCVHI A CCXV <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            CCXVI Gv 17 baptismo] b. inter cetera et ad locum A quomodo <lb/>
            <hi rend="italic">MY:</hi> agens de baptismo exponit quomodo <hi rend="italic">AGPv</hi> 18 qui contra] <lb/>
            et qui contra <hi rend="italic">Pv</hi> 22 retulissent <hi rend="italic">Pv</hi> 24 noliti A </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="656"/>
            quisquam in meo nomine facere aliquid et male <lb/>
            loqui de me. si nihil in illo corrigendum erat, securus sit <lb/>
            ergo quisquis extra communionem ecclesiae constitutus colligit <lb/>
            in Christi nomine, dissociatus a societate christiana. atque <lb/>
            ita falsum erit illud: qui non est mecum, aduersus me<lb n="5"/>
            est, et qui mecum non colligit, spargit. si autem, <lb/>
            quod discipuli domini per ignorantiam facere uoluerunt, id in <lb/>
            eo corrigendum est, quod dominus dixit: nolite prohibere, <lb/>
            cur hoc ipse prohiberi prohibuit? et quomodo erit uerum <lb/>
            quod ibi ait: qui contra uos non est, pro uobis es t? <lb n="10"/>
            in hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi per <lb/>
            nomen Christi sanitates operabantur. ut ergo utraque sententia <lb/>
            uera sit — sicuti uera est et illa ubi ait: qui non est <lb/>
            mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, <lb/>
            spargit, et illa ubi ait: nolite prohibere; qui enim<lb n="15"/>
            contra uos non est, pro uobis est — quid restat intellegendum, <lb/>
            nisi quia ille in tanti nominis ueneratione confirmandus <lb/>
            fuit, ubi non erat contra ecclesiam, sed pro ecclesia, <lb/>
            et in illa tamen separatione culpandus, ubi, si colligeret, spargeret <lb/>
            et, si forte ueniret ad ecclesiam, non illud quod habebat<lb n="20"/>
            ibi acciperet, sed in quo aberrauerat emendaret?

<note rend="script" type="footnote"> 1 nomine meo <hi rend="italic">Pv</hi> male (e <hi rend="italic">ex i corr.) P</hi> 4 dissociatos <hi rend="italic">Av</hi> <lb/>
            IOtiaaate P 5 aduersum <hi rend="italic">APv</hi> 7 id in eo] idoneo <hi rend="italic">A</hi> 8 est] <lb/>
            om. v 9 prohiberi] prohibere <hi rend="italic">Pv</hi> prohibuit] noluit v quomodo] <lb/>
            te <lb/>
            quemadmodum <hi rend="italic">Pv</hi> uer.um (b <hi rend="italic">ras.) P</hi> 12 sanitas (te add. <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) A</hi> sanitatis P1 13 sit] ex est <hi rend="italic">corr. m. 1 V</hi> 14 adnersum <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> aduersus <hi rend="italic">A</hi> contra <hi rend="italic">Pv</hi> 15 spargit <hi rend="italic">V:</hi> dispargit <hi rend="italic">A"</hi> <lb/>
            dispergit P nolite] non lite <hi rend="italic">A post</hi> prohibere ras. 6 <hi rend="italic">litt. <lb/>
             P</hi> 18 sed pro ecclesia] <hi rend="italic">add. PJ</hi> in <hi rend="italic">mg</hi>. 19 si <hi rend="italic">P\'F:</hi> se P\' <lb/>
            nisi <hi rend="italic">Å</hi> si non v collegeret <hi rend="italic">A</hi> collegerit P1 20 quod <hi rend="italic">dPv:</hi> om. <lb/>
            F 21 acceperit P\' </note>
</p><pb n="657"/></div></div></body></text></TEI>