CXCIII. EX LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM NOLANVM EPISCOPVM. QVI SINT PROPHETAE, DE QVIBVS AIT APOSTOLVS: SECVNDO PROPHETAS. De prophetis quod ait apostolus: quosdam quidem dedit deus in ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas, hoc intellego quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos ex isto loco, ex quibus Agabus erat, non illos qui uenturum in carne dominum prophetarunt. euangelistas uero inuenimus quos apostolos fuisse non legimus, sicut fuerunt Marcus et Lucas; pastores autem et doctores, quos maxime ut discerneremus uoluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi uisum est, ut non alios pastores, alios doctores intellegamus, sed ideo, cum praedixisset pastores, subiunxisse doctores, ut intellegerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. ideo enim non ait: "quosdam autem pastores, quosdam uero doctores", sed, cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo: quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, sed hos tamquam unum aliquid de duobus nominibus amplexus est: quosdam autem pastores et doctores. 8 I Cor. 12, 28 5 (et 18) Eph. 4,11 8 cf. Act. 11, 27 sq. 1 cap . CXCIHI A CCXI P CCXII Gv 3 qui-prophetas] om. Al 4 propheta. (s add. m . 2) P 6 apostolus A 8 dictoa] om. A 9 dominum] P\' in rae. profetarunt A 10 inuenemuB A apostolus AV 11 maximae A 12 puto] pottl (?) P1 18 alius bis A 14 sed] sedi (i dtl. m. 2) V euhiuuzisse PF: aubiunxit sed A subiunxit et v 17 ipsa P CXCIIII. EX EODEM LIBRO AD PAVLINVM EPISCOPVM. QVAE SINT OBSECRATIONES, ORATIONES, POSTVLATIONES, GRATIARVM ACTIONES, QVAS AD TIMOTHEVM DICIT APOSTOLVS. Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones. Precationem et deprecationem, multi nostri haec idem putant et hoc cotidiano usu iam omnino praeualuit. qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus uero in deuitandis malis. precari enim dicebant esse precando bona optare, imprecari mala, quod uulgo iam dicitur maledicere; deprecari autem, mala precando depellere. sed usitatum iam loquendi modum potius sequamur et siue precationes siue deprecationes inuenerimus, quas Graeci derjaeis uocant, non putemus esse emendandum. INTER CETERA. Multa hinc dici possunt, quae improbanda non sint. sed eligo in his uerbis hoc intellegere quod omnis uel paene omnis frequentat ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud 6 I Tim. 2, 1 1 cap . CXCV A CCXII P CCXHI Gv 2 librum MV epiecopum] om. Pf) 4 ad] a A 5 difficillime (e ex a corr. m. 1) Y difidllime P 7 obaegrationes A 9 praecationem A precationes pa." haec AV: hoc Pv 10 usu] su V 11 locuti] 0«. t1 12 diuitandis A euitandis v 13 praecando A optare] optara A inpraecari A imprecare ptf) 14 depraecari A deprecare Plv 15 praecando A 16 praecationes A inueneremua A 17 St7\\otts] deesis PVf) desis A de P1 18 inter V: item inter APfJ 19 possint P 20 elego A omnes v 21 omnes o frequentant ecclesiae v praecationes A quod est in domini mensa incipiat benedici, orationes, cum benedicitur et sanctificatur et ad distribuendum comminuitur, quam totam petitionem fere omnis ecclesia dominica oratione concludit. Interpellationes autem siue, ut uestri codices habent postulationes fiunt, cum populus benedicitur; tunc enim antistites uelut aduocati susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. quibus peractis et participato tanto sacramento gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam uerbis ultimam commendauit apostolus. haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breuiter perscriptis atque significatis non putaretur neglegendum quod sequitur: pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate, ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, aestimaret non ista esse facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. unde adiungit et dicit: hoc enim bonum est et acceptum coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. et ne quisquam diceret posse esse salutis uiam in bona conuersatione et unius dei omnipotentis cultu sine participatione corporis et sanguinis Christi: unus enim deus, inquit, et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, ut illud quod dixerat: omnes homines uult saluos fieri, nullo alio modo intellegatur 13 I Tim. 2, 2 sqq. 1 benedici orationes] benedictiones v 2 benedicetur Pl distribuendam Pl comminuetur P1 3 tota A 6 benedicetur P1 7 antestites A antistes (es in ras. 4 lilt. a m. 2) P uel" .(ut add. tJI. 2) P 8 misericordiasime PVv offerent V 11 brebiter A 12 perscribtis Y: praescriptis APv neglegendum] neclegendum esse A neglegendum esse Pv 13 bominibus] om. v pro regibus] et pro r. v 17 esse ista APv 21 qui] quo A ad V: in APv 22 dicere A 24 cultu] cultu. (s add. m. 2) P culto A 26 quod] quid Pl 27 saluuB A praestari nisi per mediatorem, non deum, quod semper erat uerbum, sed hominem Christum Iesum, cum uerbum caro factum est et habitauit in nobis. CXCV. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM. DE, ID QVOD AIT LVCAS, OCVLI EORVM TENEBANTVR, NE EVM AGNOSCERENT, ET MARCVS: APPARVIT, INQVIT, EIS IN ALIA EFFIGIE. De euangelio inquisitio tua solet multos mouere, quomodo dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore resurrexerit, a quibusdam qui eum nouerant utriusque sexus hominibus et agnitus non sit et agnitus sit. ubi primum quaeri solet, utrum in eius corpore an potius in illorum oculis aliquid factum sit, quo non posset agnosci. cum enim legitur: tenebantur oculi eorum, ne agnoscerent eum, impedimentum quoddam agnoscendi uidetur in luminibus factum esse cernentium; cum uero aperte alibi dicitur: apparuit eis in alia effigie, utique in ipso corpore, cuius alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est moram agnoscendi paterentur oculi illorum. sed ego miror, cum duo sint in corpore, quibus cuiusque species agnoscatur, liniamenta et color, cur ante resurrectionem quod in monte ita transfiguratus est, ut fieret uultus eius splendidus sicut sol, et neminem mouet usque ad tantam excellentiam 2 Io. 1,14 6 (et 14) Luc. 24,16 7 (et 17) Marc. 16,12 23 cf. Matth. 17, 2 1 non] om . v 2 ifim xpm P uerbo A 3 habitabit AP . 4 cap . CXCVI A CCXIII P CCXIIll Gv 5 id AMV: eo Po 6 oculi] om . vl 7 inquid Av 10 surrexerit P surrexit v 12 et agnitus — ubi] add. P in mg . 14 qao] qui P poeadt P 17 dicatur Pv 18 effigi*e (a rtU.) P 19 quo] quod P 20 illorum] eorum v 21 quibus cuiusque APv- cuius -quibusque V 22 color] calor Y 23 fierit A splenditus A 24 nemine A fulgoris et lucis colorem sui corporis eum mutare potuisse, et post resurrectionem monet aliquatenus liniamenta mutasse, ut non posset agnosci, et rursus eadem potentiae facilitate sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina liniamenta reuocasse. nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde uenisset, sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. at enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. quid hoc ad rem? nam et illud utique ipsum corpus erat, in quo in monte transfiguratus est, et ipsum erat iuuenis, in quo natus est, et tamen, si quis eum iuuenem repente uidisset, qui non nisi infantulum nosset, non utique agnosceret. an uero ad liniamenta mutanda non potest celeriter dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas? CXCVI.EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM EPISCOPVM. DE GLADIO, QVI MABIAE ANIMAM PERTRANSUT. De uerbis Symeonis, ubi ait uirgini matri domini: et tuam ipsius animam pertransiet gladius, in alia epistula, cuius exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi uideatur; quod etiam tibi inter cetera uisum est. et quod adiunxit: ut denudentur multorum cordium cogitationes, hoc intellegendum puto, quia per domini passionem et insidiae Iudaeorum et discipulorum infirmitas patuit. tribulationem 19 Lac. 2, 35 3 possit A 6 oculus P1 7 si (i in ras. a m. 2) P tales P1 8 retenebant Pl 9 rem? nam et] rSmanet P* in ras . illud] P1 in ras. 11 iabenis A inuenes P* 12 iubenem A 14 caeleriter (a ras.) P homines P1 16 cap . CXCVII A CCXUII P CCXV Gv 17 episcopum] om. pi" 18 pertransit v 19 simeonis AP matre P* 20 cuius exemplum in alia epistola v 21 misi] miro v uidebatur v 22 ceteram Å uisum A adiuniit Å igitur gladii nomine significatam esse credibile est, quo materna anima uulnerata est doloris affectu. ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in psalmo dicitur: et gladius in ore eorum. ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. nam et ferrum, quod pertransiuit animam Ioseph, pro dura tribulatione positum ferrum mihi uidetur. aperte quidem dicitur: ferrum pertransiit animam eius, donec ueniret uerbum eius, id est tamdiu fuit in dira tribulatione, donec fieret quod praedixit. hinc enim magnus habitus et ab illa tribulatione liberatus. sed ne humanae sapientiae tribueretur quod uenit uerbum eius, id est factum est quod praedixit, more suo scriptura sancta deo inde dat gloriam et continuo subiungit: eloquium domini igniuit eum. CXCVII. EX LIBRO PRIMO DE BAPTISMO. QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM: QVI MECVM NON EST, CONTRA ME EST, QVI CONTRA VOS NON EST, PRO VOBIS EST. Dominus in euangelio dicit: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit. tamen, cum ad eum discipuli rettulissent uidisse se quendam in eius nomine pellentem daemonia et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur: nolite, inquit, prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. non potest enim 3 Ps. 58, 8 4 Ps. 56, 5 8 Pa. 104, 18 sq. 18 (et 20) Matth. 12, 30 19 (et 24) Marc. 9, 39 sq. 1 significatum P 6 a*cutus (g? ras.) P pertransiit Av 8 quidem MV: quippe APv anima A 9 dira F: dura APv 11 post liberatus spatium uacuum 3 litt. V ne] nec A 13 inde dat] indidit v 16 cap . CXCVHI A CCXV P CCXVI Gv 17 baptismo] b. inter cetera et ad locum A quomodo MY: agens de baptismo exponit quomodo AGPv 18 qui contra] et qui contra Pv 22 retulissent Pv 24 noliti A quisquam in meo nomine facere aliquid et male loqui de me. si nihil in illo corrigendum erat, securus sit ergo quisquis extra communionem ecclesiae constitutus colligit in Christi nomine, dissociatus a societate christiana. atque ita falsum erit illud: qui non est mecum, aduersus me est, et qui mecum non colligit, spargit. si autem, quod discipuli domini per ignorantiam facere uoluerunt, id in eo corrigendum est, quod dominus dixit: nolite prohibere, cur hoc ipse prohiberi prohibuit? et quomodo erit uerum quod ibi ait: qui contra uos non est, pro uobis es t? in hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabantur. ut ergo utraque sententia uera sit — sicuti uera est et illa ubi ait: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit, et illa ubi ait: nolite prohibere; qui enim contra uos non est, pro uobis est — quid restat intellegendum, nisi quia ille in tanti nominis ueneratione confirmandus fuit, ubi non erat contra ecclesiam, sed pro ecclesia, et in illa tamen separatione culpandus, ubi, si colligeret, spargeret et, si forte ueniret ad ecclesiam, non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberrauerat emendaret? 1 nomine meo Pv male (e ex i corr.) P 4 dissociatos Av IOtiaaate P 5 aduersum APv 7 id in eo] idoneo A 8 est] om. v 9 prohiberi] prohibere Pv prohibuit] noluit v quomodo] te quemadmodum Pv uer.um (b ras.) P 12 sanitas (te add. m. 2) A sanitatis P1 13 sit] ex est corr. m. 1 V 14 adnersum V: aduersus A contra Pv 15 spargit V: dispargit A" dispergit P nolite] non lite A post prohibere ras. 6 litt. P 18 sed pro ecclesia] add. PJ in mg . 19 si P\'F: se P\' nisi Å si non v collegeret A collegerit P1 20 quod dPv: om. F 21 acceperit P\'