<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="206" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLXXXVIII. ITEM EX EODEM LIBRO. DE HVMILITATE GALLINAE ILLIVS" CVIVS BLANDAS ALAS REFVGIENTES SVPERBI PRAEDA FIVXT ALITIBVS. </title></ab><p> Cogitemus quid nobis praerogatum sit ab illo qui demon-strauit nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius. quantumuis <lb n="5"/>
            enim differat articulata uox nostra ab intellegentiae nostrae <lb/>
            uiuacitate, longe differentior est mortalitas carnis ab aequalitate <lb/>
            dei; et tamen, cum in eadem forma esset, semet ipsum <lb/>
            exinaniuit formam serui accipiens et cetera usque ad <lb/>
            mortem crucis. quam ob causam, nisi quia factus est infirmis <lb n="10"/>
            infirmus, ut infirmos lucri faceret? audi eius imitatorem <lb/>
            alibi etiam dicentem: siue enim mente excessimus, deo, <lb/>
            siue temperantes sumus, nobis. caritas enim Christi <lb/>
            compellit nos iudicantes hoc, quia unus pro<lb/>
            omnibus mortuus est. quomodo enim paratus esset impendi <lb n="15"/>
            pro animabus eorum, si eum pigeret inclinari ad aures <lb/>
            eorum? hinc ergo factus est paruulus in medio nostrum tamquam <lb/>
            nutrix fouens filios suos. num enim delectat, nisi amor <lb/>
            inuitet, decurtata et mutilata uerba immurmurare? et tamen<lb/>
            optant homines habere infantes, quibus id exhibeant, et suauius <lb n="20"/>
            est matri minuta mansa inspuere paruulo filio quam

<note type="footnote"> 6 cf. I Petro 2,21 9 Philipp. 2, 6 sqq. 12 cf. I Cor. 9, 22 <lb/>
            13 n Cor. 5,13 sq. 17 cf. II Cor. 12,15 18 cf. I Thess. 2, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXXXVIIII <hi rend="italic">A</hi> CCVI <hi rend="italic">P</hi> CCVII <hi rend="italic">Gv</hi> 2 item] <hi rend="italic">om. Pv</hi> <lb/>
            libro] 1. de catechizandis rudibus <hi rend="italic">Pv</hi> illius] <hi rend="italic">om. v</hi> 3 refugientis <lb/>
            P\' 5 sit] cit (c in s <hi rend="italic">corr. m. 2) V</hi> 7 nostra] <hi rend="italic">om</hi>. P" <lb/>
            8 differentiar <hi rend="italic">V</hi> aeqn**itate (al <hi rend="italic">ras.) P</hi> 9 forma-ezinaninit) <lb/>
            <hi rend="italic">otn. A</hi> 11 crncis] <hi rend="italic">om. v</hi> 12 ut inflrmos) <hi rend="italic">add</hi>. P* m <hi rend="italic">mg</hi>. <lb/>
            13 excedimus P 14 obtemperantes <hi rend="italic">v</hi> . 17 pigeret (i <hi rend="italic">ex</hi> e corr.) <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> pigerit P1 inclinare v 18 est] sum <hi rend="italic">v</hi> parnolus A <lb/>
            nostrum] nostrorum <hi rend="italic">A</hi> uestrum v 19 fobens (b in v <hi rend="italic">corr. m. 2) <lb/>
            V</hi> delectat- inuitet] <hi rend="italic">om. A\'</hi> dilectat Pl 20 inuitet] inuidit <lb/>
            <hi rend="italic">.A2p1 (?)</hi> 21 habere] hebere <hi rend="italic">A</hi> id] <hi rend="italic">om. Pv</hi> exibeant <lb/>
            P 22 matrem v inspueri P1 paruolo <hi rend="italic">Å</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="635"/>
            ipsam mandere ac deuorare grandiora. non ergo recedat de <lb/>
            pectore cogitatio gallinae illius, quae languidulis plumis teneros <lb/>
            fetus operit et susurrantes pullos confracta uoce aduocat, <lb/>
            cuius blandas alas refugientes superbi praeda fiunt alitibus. <lb/>
            si enim intellectus delectat in penetrabilibus sincerissimis, <lb n="5"/>
            hoc etiam intellegere delectat, quomodo caritas, quanto <lb/>
            officiosius descendit in infima, tanto robustius recurrit in <lb/>
            intima per bonam conscientiam nihil quaerendi ab eis ad <lb/>
            quos descendit praeter eorum sempiternam salutem. 
</p></div><div n="207" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLXXXVIIIEX EODEM LIBRO. DE STATVTIS NOSTRIS SINE TRISTITIA, SI NECESSITAS EVENERIT, IMMVTANDIS. </title></ab><p rend="script">Si autem confregit animum tuum alterius actionis, cui tamquam  <lb/>
            magis necessariae iam suspensus eras, omissio et proplsterea <lb/>
            tristis insuauiter catecizas, cogitare debes, excepto quod <lb/>
            scimus misericorditer nobis agendum quidquid cum hominibus <lb/>
            agimus et ex officio sincerissimae caritatis, hoc ergo excepto incertum <lb/>
            esse quid utilius agamus et quid opportunius aut <lb/>
            intermittamus aut omnino omittamus. quia enim merita hominum <lb/>
            num, pro quibus agimus, qualia sint apud deum non nouimus, <lb/>
            quid eis ad tempus expediat ant nulla aut tenuissima et incertissima <lb/>
            coniectura suspicamur potius quam comprehendimus.

<note type="footnote"> 2 ci Matth. 23, 37 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ipsam <hi rend="italic">o:</hi> ipsa <hi rend="italic">libri</hi> grandiora] gradiora (d <hi rend="italic">ex</hi> t, a <hi rend="italic">altera ex</hi> e <lb/>
            <hi rend="italic">corr. m. 1) Y</hi> grandioro <hi rend="italic">M</hi> 2 cogitatio] etiam cogitatio <hi rend="italic">AGPv</hi> <lb/>
            teneros (o <hi rend="italic">ex</hi> n <hi rend="italic">corr. m. 1) V</hi> 4 refugentes <hi rend="italic">A</hi> superbi] snpbi <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 5 penetralibus <hi rend="italic">v</hi> 6 delectet <hi rend="italic">APv</hi> 7 tanto (an <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr.) <lb/>
            P</hi> 8 bona <hi rend="italic">A</hi> 9 discendit <hi rend="italic">A</hi> praeter] <hi rend="italic">P* in ras</hi>. aempiternam] <lb/>
            <hi rend="italic">om. A;</hi> sempiterna P salute <hi rend="italic">Å</hi> 10 <hi rend="italic">cap</hi>. CXC <hi rend="italic">A</hi> CCVIt <lb/>
            P CCVIII <hi rend="italic">G"</hi> 12 uenerit <hi rend="italic">v</hi> 14 omisso <hi rend="italic">v</hi> 15 cathecizas <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> catechizas <hi rend="italic">A</hi> excepto] ex accepto v 16 agendum] agendum <lb/>
            esse <hi rend="italic">APv</hi> cum] <hi rend="italic">V1 in tas</hi>. 17 siocerissimo <hi rend="italic">Pv</hi> 18 oportunius <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> inoportunius <hi rend="italic">v</hi> 19 omittamus] committamus <hi rend="italic">v</hi> qui* <lb/>
            (a add. <hi rend="italic">m. 2) P</hi> 22 compraehendimus <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="636"/>
            quapropter res quidem agendas pro nostro captu ordinare debemus. <lb/>
            quas eo modo, quo statuimus, si peragere potuerimus, <lb/>
            non ideo gaudeamus, quia nobis, sed quia deo sic eas agi <lb/>
            placuit; si autem aliqua inciderit necessitas, qua noster ille <lb/>
            ordo turbetur, flectamur facile, ne frangamur, ut, quem deus s <lb/>
            nostro praeposuit, ipse sit noster. aequius est enim, ut nos <lb/>
            eius quam ut ille nostram uoluntatem sequatur, quia et ordo <lb/>
            agendarum rerum, quem nos pro arbitrio tenere uolumus, ille <lb/>
            utique approbandus est, ubi potiora procedunt. cur ergo nos <lb/>
            dolemus homines a domino deo tanto potiore praecedi, ut eo <lb/>
            ipso, quo nostrum amamus ordinem, inordinati esse cupiamus ? <lb/>
            nemo enim melius ordinat quid agat, nisi qui paratior est <lb/>
            non agere quod diuina potestate prohibetur, quam cupidior <lb/>
            agere quod humana cogitatione meditatur, quia multae <lb/>
            cogitationes sunt in corde uiri, consilium autemis <lb/>
            domini manet in aeternum. 
</p><p rend="script">Si autem de aliquo errato nostro uel peccato nos maestitudo <lb/>
            comprehendit, non tantum meminerimus sacrificium deo spiritum <lb/>
            esse contribulatum, sed etiam illud, quia sicut aqua <lb/>
            ignem, sic elemosyna extinguet peccatum, et: quia <lb/>
            misericordiam, inquit, uolo quam sacrificium. sicut <lb/>
            ergo, si periclitaremur incendio, ad aquam utique curreremus,

<note type="footnote"> 14 Prou. 19, 21 18 cf. Ps. 50, 19 19 Eccli. 3, 30 <lb/>
            20 Os. 6, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 capto <hi rend="italic">A</hi> 2 quo] quod P1 4 incederit <hi rend="italic">A</hi> 5 flectamas <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> flectemur P1 facile <hi rend="italic">APv:</hi> facere <hi rend="italic">V post</hi> facile <hi rend="italic">ras. 4 litt. <lb/>
             P</hi> ut] et <hi rend="italic">A</hi> 6 nostro] nobis., aequas <hi rend="italic">P</hi> 7 nostra <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> sequamur P 8 quem] <hi rend="italic">add. P* supr. uef\'s</hi>. nos pro <lb/>
            <hi rend="italic">AMVt</hi> nostro <hi rend="italic">p.,</hi> 9 praecedant <hi rend="italic">AJPv</hi> 10 potiori <hi rend="italic">PI.,</hi> 11 nostro <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> ordine <hi rend="italic">AV</hi> 12 Melius] <hi rend="italic">om. v</hi> 14 hamana] non <lb/>
            nna v cogitationi P meditator P1 15 cogitationis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            s <lb/>
            consium (li add. <hi rend="italic">m. 2) A</hi> 16 manit <hi rend="italic">A</hi> aetemum] ternum P <lb/>
            17 erratu <hi rend="italic">V</hi> nostro] <hi rend="italic">om. v</hi> 18 compraehendit <hi rend="italic">A</hi> meminerimus <lb/>
            (imus <hi rend="italic">ex</hi> unt <hi rend="italic">corr.) P</hi> sacriflcio <hi rend="italic">A</hi> 19 illud] illum <lb/>
            v 20 sic] ita v elemosjnS <hi rend="italic">V</hi> elemosina <hi rend="italic">Pv</hi> extinguit <lb/>
            <hi rend="italic">p"</hi> 21 inquid <hi rend="italic">APl</hi> nolo quam] et non <hi rend="italic">v</hi> 22 curreremus] <lb/>
            cucuremus v </note> <lb/>
             
<pb n="637"/>
            quo posset extingui, gratularemur, si quis eam de proximo <lb/>
            offerret: ita et, si de nostro faeno aliqua peccati flamma surrexit <lb/>
            et propterea conturbamur, data occasione misericordissimi <lb/>
            operis tamquam de oblato fonte gaudeamus, ut inde illud quod <lb/>
            5 exarserat opprimatur. nisi forte tam stulti sumus, ut alacrius <lb/>
            arbitremur cum pane currendum, quo uentrem esurientis impleamus, <lb/>
            quam cum uerbo dei, quo mentem studentis instruamus. <lb/>
            huc accedit, quia, si tantummodo prodesset hoc facere, <lb/>
            non facere autem nihil obesset, infeliciter in periculo salutis, <lb/>
            non iam proximi, sed nostrae oblatum remedium sperneremus. <lb/>
            cum uero ex ore domini tam minaciter sonet: serue nequam <lb/>
            et piger, dares pecuniam meam nummolariis, <lb/>
            quae tandem dementia est, quoniam peccatum nostrum nos <lb/>
            angit, ideo rursus uelle peccare non dando pecuniam dominicam <lb/>
            uolenti et petenti? 
</p></div><div n="208" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXC. EX EODEM LIBRO. QVEMADMODVM CATECIZANDVS SIT QVI VVLT FIERI CHRISTIANVS. </title></ab><p>Sed faciam aliquem uenisse ad nos, qui uult esse christianus,  <lb/>
            et de genere quidem idiotarum, non tamen rusticanorum, sed <lb n="5"/>
            urbanorum, quales aput Carthaginem plures experiri te necesse

<note type="footnote"> 11 Matth. 25, 26 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 possit <hi rend="italic">Pv</hi> gratularemur] et gratularemur P et gratulemur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            eam de] <hi rend="italic">om. v</hi> proximua <hi rend="italic">v</hi> 2 offeret <hi rend="italic">P1</hi> 4 gaudcamus] <lb/>
            hauriamus <hi rend="italic">v</hi> 5 opprimamur <hi rend="italic">A</hi> stulti. (s <hi rend="italic">ras.) P</hi> . simus <lb/>
            <hi rend="italic">AP.v</hi> 6 quo] quod P esurientes P1 esurientem <hi rend="italic">v</hi> 7 mente <lb/>
            A 8 accedit] acoidit <hi rend="italic">V</hi> si] se <hi rend="italic">p</hi>. 9 infiliciter <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            10 proximis <hi rend="italic">v</hi> 12 dares] dare debueras <hi rend="italic">v</hi> nummulariis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            13 daementia <hi rend="italic">V</hi> nostrum nos angit] nr agit <hi rend="italic">v</hi> 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXXXVIII <lb/>
            <hi rend="italic">Vpr</hi>. CXCI <hi rend="italic">Å</hi> CCVIII P CCVIIII <hi rend="italic">G; om. v</hi> 17 libro] 1. de <lb/>
            catechizandis rudibus <hi rend="italic">Pv</hi> cathecizandus P\'V catechizatus (?) <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            18 cristianus fieri P 19 cristianus <hi rend="italic">P</hi> 20 ideotarum <hi rend="italic">A</hi> tamen] <lb/>
            om. <hi rend="italic">Pv</hi> 21 orbanorum <hi rend="italic">A</hi> apud <hi rend="italic">APv</hi> cartaginem <hi rend="italic">Pv</hi> karthagine <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> experiri] ri <hi rend="italic">eras. in P;</hi> experti v te] <hi rend="italic">om. P;</hi> sunt <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="638"/>
            est; interrogatum etiam, utrum propter uitae praesentis aliquod <lb/>
            commodum, an propter requiem, quae post hanc uitam <lb/>
            speratur, christianus esse desideret, propter futuram requiem <lb/>
            respondisse: tali fortasse a nobis instrueretur alloquio. "deo <lb/>
            gratias, frater; ualde tibi gratulor et gaudeo de te, quod in<lb n="5"/>
            tantis et periculosis huius saeculi tempestatibus de aliqua uera <lb/>
            et certa securitate cogitasti. nam et in hac uita homines <lb/>
            magis laboribus requiem quaerunt et securitatem, sed prauis <lb/>
            cupiditatibus non inueniunt; uolunt enim requiescere in rebus <lb/>
            inquietis et non permanentibus. et quia illa et tempore subtrahuntur<lb n="10"/>
            et transeunt, timoribus eos et doloribus agitant nec <lb/>
            quietos eos permittunt. si enim in diuitiis uelit homo requiescere, <lb/>
            magis superbus efficitur quam securus."
</p><p>" V ere, frater, illa magna et uera beatitudo est, quae in <lb/>
            futuro saeculo sanctis promittitur. omnia uero uisibilia transeunt<lb n="15"/>
            et omnes huius saeculi pompae et deliciae et curiositas <lb/>
            interibunt et secum ad interitum trahunt amatores suos. a <lb/>
            quo interitu, hoc est poenis sempiternis, deus misericors uolens <lb/>
            homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici et non resistant <lb/>
            misericordiae creatoris sui, misit unigenitum filium suum, hoc <lb n="20"/>
            est uerbum suum, aequalem sibi, per quod condidit omnia. et <lb/>
            manens quidem in sua diuinitate et non recedens a patre nec <lb/>
            in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem et in carne <lb/>
            mortali hominibus apparendo uenit ad homines, ut, quemadmodum <lb/>
            per unum hominem, qui prius factus est, id est Adam,

<note type="footnote"> 25 cf. Rom. 5, 12sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 quae] qui <hi rend="italic">V</hi> 3 sperator P\' cristianus P desiderat <lb/>
            <hi rend="italic">AP"</hi> propter] si propter <hi rend="italic">v</hi> 4 responderet v aloquio A <lb/>
            cloquio <hi rend="italic">Pv</hi> 5 gratulor] congratulor P 7 in] <hi rend="italic">om. P1</hi> 8 magis <lb/>
            <hi rend="italic">APV:</hi> magnis <hi rend="italic">v</hi> sed] ser <hi rend="italic">A</hi> 10 illa] illis <hi rend="italic">v</hi> tempora <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            subtrauntur P 11 timoribus] moribus v et doloribus eos <hi rend="italic">A <lb/>
            Pv</hi> 12 quietus A eos] eos esse (esse <hi rend="italic">add. m. 2) v</hi> sij sine <lb/>
            <hi rend="italic">Pv</hi> uellit <hi rend="italic">A</hi> 14 uera] uere <hi rend="italic">v</hi> quae] quia P1 16 omnis <lb/>
            P delitiae <hi rend="italic">APl</hi> diuitiae v coriositas <hi rend="italic">A</hi> 17 traunt P <lb/>
            18 sempiternis (is <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 19 si] <hi rend="italic">om. P</hi> sint (i ex u <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) P</hi> 21 aequalem <hi rend="italic">ApI V,,:</hi> aequale Pl 23 asumendo A <lb/>
            <hi rend="italic">P1</hi> 24 apparendo (do <hi rend="italic">ex</hi> s <hi rend="italic">corr. m. 1) MV</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="639"/>
            mors intrauit in genus humanum, quia consensit mulieri suae <lb/>
            seductae a diabolo, ut praeceptum dei transgrederentur, sic <lb/>
            per unum hominem, qui etiam deus, dei filium legum Christum <lb/>
            deletis omnibus peccatis praeteritis credentes in eum <lb/>
            omnes in aeternam uitam ingrederentur." <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">n Omnia enim, quae nunc uides in ecclesia dei et sub Christi <lb/>
            nomine per totum orbem terrarum geri, ante saecula iam <lb/>
            praedicta sunt et, sicut legimus, ita et uidemus et inde aedificamur <lb/>
            in fidem. factum est aliquando diluuium per totam <lb/>
            terram, ut peccatores delerentur; et tamen illi qui euaserunt <lb n="10"/>
            in arca sacramentum ecclesiae futurae demonstrabant, quae <lb/>
            nunc in fluctibus saeculi natat et per lignum crucis Christi a <lb/>
            submersione liberatur. praedicatum est Abrahae fideli seruo <lb/>
            dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui <lb/>
            coleret unum deum inter ceteras gentes, quae idola colebant; <lb n="15"/>
            et omnia, quae illi populo uentura praedicata sunt, sic euenerunt, <lb/>
            ut praedicta sunt. prophetatus est in illo populo etiam <lb/>
            Christus rex omnium sanctorum et deus uenturus ex semine <lb/>
            ipsius Abraham secundum carnem, quam assumsit, ut omnes <lb/>
            etiam filii essent Abrahae, qui fidem eius imitarentur; et sic <lb n="20"/>
            est factum. natus est Christus de Maria uirgine, quae ex illo <lb/>
            genere fuit. praedictum est per prophetas, quod in cruce <lb/>
            passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere <lb/>
            secundum carnem ueniebat; et sic factum est. praedictum <lb/>
            est, quod resurrecturus esset; resurrexit. et secundum ipsa <lb n="25"/>
            praedicta prophetarum ascendit in caelum et discipulis suis

<note rend="script" type="footnote"> 1 mora intrauit <hi rend="italic">AGPv:</hi> monstrauit (n <hi rend="italic">ex</hi> r <hi rend="italic">corr. m. 1 V) MV</hi> <lb/>
            2 ut] <hi rend="italic">P* vn ras</hi>. praeceptum (u <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. m. 2) V</hi> transgrcdirentur <lb/>
            v 4 praeteretis <hi rend="italic">Al</hi> 8 praedic.ta (a <hi rend="italic">ras.) P</hi> sunt (et <lb/>
            om.) <hi rend="italic">A</hi> sicut] sicut ea <hi rend="italic">Pv</hi> uidimus P1 9 fide <hi rend="italic">ptv</hi> <lb/>
            11 futurae ecclesiae <hi rend="italic">APv</hi> demonstrati P1 13 praedicatum <hi rend="italic">V (cr. <lb/>
             p.161,6,</hi> ubi <hi rend="italic">scriptura cod. V mutanda non erat; cf. Ind. ad Cyprianum<lb/>
             ed. Hartel):</hi> praedictum <hi rend="italic">APv</hi> 14 esset] <hi rend="italic">ex</hi> est set <hi rend="italic">corr. m. 1</hi> <lb/>
            V 16 praedicata <hi rend="italic">V:</hi> praedicta <hi rend="italic">APv</hi> 17 prophetatus] et prophetatus <lb/>
            v 18 semne (i <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> 19 habraham <hi rend="italic">P</hi> omnes] <lb/>
            homines <hi rend="italic">v</hi> 20 habrahae P 24 est factum <hi rend="italic">APv</hi> 25 resnrrerit) <lb/>
            et rcsurrexit <hi rend="italic">Pv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="640"/>
            spiritum sanctum misit. praedictum est enim non solum a <lb/>
            prophetis sed etiam ab ipso domino Iesu Christo, quod ecclesia <lb/>
            eius per uniuersum orbem terrarum esset futura, per <lb/>
            sanctorum martyria passionesque disseminata, et tunc praedictum, <lb/>
            quando adhuc nomen eius et latebat gentes et ubi<lb n="5"/>
            notum erat ridebatur. et tamen in uirtutibus miraculorum <lb/>
            eius, siue per se ipse siue quae per seruos suos fecit, <lb/>
            dum annuntiantur haec et creduntur, iam uidemus quod praedictum <lb/>
            est esse completum regesque ipsos terrae, qui antea <lb/>
            persequebantur christianos, iam Christi nomini subiugatos. <lb n="10"/>
            praedictum est etiam, quod schismata et haereses ex eius <lb/>
            ecclesia essent exiturae et ex eius nomine per loca, ubi possent, <lb/>
            suam, non Christi gloriam quaesiturae; et ista completa sunt."
</p><p rend="script">"Numquid ergo illa quae restant non sunt uentura? manifestum <lb/>
            est, quia, sicut ista praedicta uenerunt, sic etiam illa<lb n="15"/>
            uentura sunt, quaecumque iustorum tribulationes adhuc restant, <lb/>
            et iudicii dies, qui separabit omnes impios a iustis in resurrectione <lb/>
            mortuorum, et non solum eos qui sunt extra ecclesiam, <lb/>
            sed etiam ipsius ecclesiae paleas, quas oportet usque ad <lb/>
            nouissimam ueutilationem patientissime sufferat, ad ignem<lb n="20"/>
            debitum segregabit. qui autem irrident resurrectionem putantes, <lb/>
            quod caro ista, quia putrescit, resurgere non potest, ad <lb/>
            poenas in ea resurrecturi sunt et ostendet eis deus, quia qui <lb/>
            potuit haec corpora facere, antequam essent, potest ea momento <lb/>
            restituere, sicut erant. omnes autem fideles regnaturi<lb n="25"/>
            cum Christo ita resurgent in eodem corpore, ut etiam mutari <lb/>
            mereantur ad incorruptionem angelicam, ut fiant aequales

<note rend="script" type="footnote"> 1 enim <hi rend="italic">V: om. APv</hi> "lum <hi rend="italic">A</hi> 2 domino] domino nostro <hi rend="italic">Pv</hi> <lb/>
            4 p**assion6sque (er <hi rend="italic">ras.) A</hi> dissiminata A praedictum] praedictum <lb/>
            est <hi rend="italic">P</hi> 6 irridebatur <hi rend="italic">v</hi> 7 sine per <hi rend="italic">V:</hi> sine quae per <hi rend="italic">A <lb/>
            Pv</hi> ipse] ipsum <hi rend="italic">v</hi> 9 cumpletum <hi rend="italic">A</hi> antea] ante <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            10 cristianos <hi rend="italic">P</hi> 11 schismatha <hi rend="italic">A</hi> scismata <hi rend="italic">Pv</hi> 12 ex <hi rend="italic">V:</hi> sub <lb/>
            <hi rend="italic">APv</hi> 16 tribulationis <hi rend="italic">A</hi> restat A 17 seperauit <hi rend="italic">A V</hi> <lb/>
            impius <hi rend="italic">A</hi> iustis <hi rend="italic">APv:</hi> iustos <hi rend="italic">"F"; fort</hi>. ac iustos? in] P* <hi rend="italic">in <lb/>
            ras</hi>. resurrectionem <hi rend="italic">v</hi> 20 nouissima <hi rend="italic">A</hi> sufferri <hi rend="italic">u</hi> 21 inridit <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 23 ostendit <hi rend="italic">AP\'V</hi> 24 momento] in momento <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            25 fidelis <hi rend="italic">A</hi> 26 cum] com <hi rend="italic">A</hi> mutari <hi rend="italic">V:</hi> commutari <hi rend="italic">APv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="641"/>
            angelis dei, sicut dominus ipse promisit, et laudent eam sine <lb/>
            aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper uiuentes in illo <lb/>
            et de illo cum tali gaudio et beatitudine, qualis nec dici nec <lb/>
            cogitari ab hominibus potest."
</p><p rend="script">„Tu itaque credens ista caue temtationes, quia diabolus <lb n="5"/>
            quaerit qui secum pereant, ut non solum per eos qui extra <lb/>
            ecclesiam sunt siue pagani siue Iudaei siue haeretici non te <lb/>
            hostis ille seducat, sed etiam quos in ipsa ecclesia catholica <lb/>
            uideris male uiuentes aut immoderatis uoluptatibus uentris <lb/>
            et gutturis aut impudicos aut uanis curiositatibus uel inlicitis <lb n="10"/>
            deditos sine spectaculorum sine remediorum aut diuinationum <lb/>
            diabolicarum, siue in pompa et in tyfo auaritiae atque superbiae <lb/>
            sine in aliqua uita, quam lex damnat et punit, non eos <lb/>
            imiteris, sed potius coniungaris bonis, quos inuenturus es <lb/>
            facile, si et tu talis fueris, ut simul colatis et diligatis deum <lb n="15"/>
            gratis, quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in illa <lb/>
            aeterna uita bonitate eius et pulchritudine perfruamur. sed <lb/>
            amandus est non sicut aliquid, quod uidetur oculis, sed sicut <lb/>
            amatur sapientia et ueritas et sanctitas et iustitia et caritas <lb/>
            et si quid aliud tale dicitur; non quemadmodum sunt ista in <lb n="20"/>
            hominibus, sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibilis <lb/>
            et incommutabilis sapientiae. quoscumque ergo uideris <lb/>
            haec amare, illis coniungere, ut per Christum, qui homo <lb/>
            factus est, ut esset mediator dei et hominum, reconcilieris <lb/>
            deo. homines autem peruersos, etiam si intrent parietes <lb n="25"/>
            ecclesiae, non eos arbitreris intraturos in regnum caelorum, <lb/>
            quia suo tempore separabuntur, si se in melius non commutauerint. <lb/>
            homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama,

<note type="footnote"> 1 cf. Loc. 20, 36 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 de] cum v quales P1 4 cogitare P1 7 pacani <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            heredici A 8 ille ifostis v quos <hi rend="italic">APv:</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> 9 immoderatoa <lb/>
            v uuluptatibua <hi rend="italic">A</hi> 11 expectaculorum <hi rend="italic">A</hi> diuinationum <lb/>
            <hi rend="italic">APv:</hi> diuinatione <hi rend="italic">V</hi> 12 et in] et#« (in <hi rend="italic">ras.) P</hi> tipho <lb/>
            E typo P 13 ponit P 15 colatis (o <hi rend="italic">ex</hi> n <hi rend="italic">corr.) A</hi> 16 in] <lb/>
            om. <hi rend="italic">A</hi> 17 et] <hi rend="italic">add. A* supr. uers</hi>. 18 sed sicut <hi rend="italic">APv:</hi> eed quod <lb/>
            V 19 amatur] amator P sapientiae P 21 incorruptibili <lb/>
            <hi rend="italic">P1</hi> 24 reconchilieris (h <hi rend="italic">del</hi>. m. 2) <hi rend="italic">V</hi> 25 intret <hi rend="italic">A</hi> </note>

<note type="footnote"> VIIII. </note>

<note type="footnote"> 41 </note> <lb/>
             
<pb n="642"/>
            quia non scis quid cras futurus sit qui hodie malus est. nec <lb/>
            eorum ames iniustitiam, sed ipsos ideo ames, ut apprehendant <lb/>
            iustitiam, quia non solum nobis dilectio dei praecepta est sed <lb/>
            etiam dilectio proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex <lb/>
            pendet et prophetae. quam non implet nisi qui donum acceperit<lb n="5"/>
            spiritum sanctum, patri et filio utique coaequalem, quia <lb/>
            ipsa trinitas deus est. in quo deo spes omnis ponenda est. <lb/>
            nam in homine non est ponenda, qualiscumque ille fuerit. <lb/>
            aliud est enim ille a quo iustificamur, aliud illi cum quibus <lb/>
            iustificamur. non autem solum per cupiditates diabolus temtat<lb n="10"/>
            sed etiam per terrores insultationum et dolorum et ipsius <lb/>
            mortis. quidquid homo autem passus fuerit pro nomine Christi <lb/>
            et pro spe uitae aeternae et permanens tolerauerit, maior ei <lb/>
            merces donabitur, quia, si consenserit diabolo, cum illo damnabitur. <lb/>
            sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant <lb n="15"/>
            a domino, ut non permittat seruos suos temtari ultra quam <lb/>
            possunt sustinere."
</p></div><div n="209" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXCI. EX LIBRO DE FIDE ET OPERIBVS. QVOD NON SIT CONTRARIVS APOSTOLVS DICENS: PECCANTES CORAM OMNIBVS AR- GVE, DOMINO DICENTI: CORRIPE EVM INTER TE ET IPSVM SOLVM. </title></ab><p rend="script"> Prohibet etiam sanctum dari canibus; nec contrarius est <lb/>
            apostolus domino, quia dicit: peccantes coram omnibus

<note type="footnote"> 4 cf. Mattb. 22, 37 sqq. 16 cf. I Cor. 10,13 20 (et 24) I Tim. <lb/>
            $, 20 21 Matth. 18, 15 . 23 cf. Matth. 7, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sed iploa-iuвtitiam] <hi rend="italic">om. P</hi> 5 pendit P1 profetae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            acciperit <hi rend="italic">V</hi> 6 aequalem <hi rend="italic">APv</hi> 9 illi <hi rend="italic">APv:</hi> ille <hi rend="italic">Y</hi> 11 errores <lb/>
            (t <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 13 spem V tolerauerit (erit tn ras. a <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) P</hi> tolerabit <hi rend="italic">v</hi> 14 quia si — damnabitur <hi rend="italic">AGPfJ:</hi> om. <hi rend="italic">MV</hi> <lb/>
            quia] qui <hi rend="italic">G\'tJ</hi> si] <hi rend="italic">om. Gv</hi> censerit (ons add. m. 1) <hi rend="italic">A</hi> ceeserit <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> accesserit <hi rend="italic">Gv</hi> diabolo] ad diabolum <hi rend="italic">G"tJ</hi> 16 ut] P1 tn ras. <lb/>
            18 <hi rend="italic">cap</hi>. CXCII <hi rend="italic">A</hi> CCVIIII <hi rend="italic">P</hi> CCX <hi rend="italic">Gv</hi> 19 operibus] o. inter cetera et <lb/>
            ad locum <hi rend="italic">A</hi> 20 peccantes] <hi rend="italic">om. A</hi> 21 dicente <hi rend="italic">Pxv</hi> 23 etiam <hi rend="italic">Å <lb/>
            MV:</hi> dominus <hi rend="italic">GP"</hi> dare <hi rend="italic">Plv</hi> estj ee <hi rend="italic">A</hi> 24 quia] qui <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="643"/>
            argue, ut ceteri timorem habeant, cum ille dicat: <lb/>
            corripe eum inter te et ipsum. utrumque enim faciendum <lb/>
            est, sicut infirmitatis diuersitas admonet eorum, quod <lb/>
            utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus, <lb/>
            et alius sic, alius autem sic sanandus est; ita etiam est ratio <lb n="5"/>
            dissimulandi et tolerandi malos in ecclesia, et est rursus ratio <lb/>
            castigandi, corripiendi, non admittendi uel a communione <lb/>
            remouendi. 
</p><p rend="script">Errant autem homines non seruantes modum et, cum in <lb/>
            unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae <lb n="10"/>
            auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione <lb/>
            reuocari et in ea quae ex utrisque temperata est ueritate ac <lb/>
            moderatione consistere; nec in hac re tantum, de qua nunc <lb/>
            quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam intuentes <lb/>
            diuinarum testimonia litterarum, quibus unus colendus deus <lb n="15"/>
            insinuatur, eundem patrem, qui est filius, spiritumque sanctum <lb/>
            putauerunt. alii rursus ueluti morbo contrario laborantes, <lb/>
            cum attenderent ea quibus trinitas declaratur nec ualerent <lb/>
            intellegere quomodo sit unus deus, cum et pater non sit <lb/>
            filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius aut <lb n="20"/>
            pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putarunt. <lb/>
            quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem <lb/>
            conubia damnauerunt. quidam rursus ea testimonia consectantes, <lb/>
            quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis <lb/>
            aequauerunt. quidam cum legerent: bonum est, fratres,

<note type="footnote"> 25 Rom. 14, 21 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 corripi A ipsum] ipsum solum P 3 infirmitates P1 quod <lb/>
            <hi rend="italic">JlV:</hi> quos <hi rend="italic">APv</hi> 4 corrigendos (os <hi rend="italic">ex</hi> us <hi rend="italic">corr.) A</hi> suscipi- <lb/>
            T <lb/>
            mus <hi rend="italic">APv</hi> 6 dissimolandi <hi rend="italic">A</hi> 7 amittendi <hi rend="italic">PV"</hi> 9 erant <lb/>
            (r <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 10 proclibiter <hi rend="italic">V</hi> 11 autoritatis <hi rend="italic">A</hi> possit <lb/>
            (n add. m. 2) <hi rend="italic">P</hi> 12 ex] <hi rend="italic">om. v</hi> 13 moteratione <hi rend="italic">A</hi> 14 quidam] <lb/>
            quidem <hi rend="italic">v</hi> 15 deus colendus <hi rend="italic">APv</hi> 16 sanctumque spiritum <lb/>
            <hi rend="italic">APv</hi> 19 quomodo sit <hi rend="italic">AV:</hi> q. dicitur <hi rend="italic">Pv</hi> 20 sit] est v <lb/>
            apiritua <hi rend="italic">(om</hi>. nec) <hi rend="italic">A</hi> 21 diuersitatis <hi rend="italic">AP1</hi> 22 sancte <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            uirginitates <hi rend="italic">Al</hi> 24 coniungia <hi rend="italic">A</hi> praedicantur (u <hi rend="italic">ex</hi> e corr.) <lb/>
            P nubtiis <hi rend="italic">V</hi> 25 legerint P </note>

<note type="footnote"> 41* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="644"/>
            non manducare carnem neque bibere uinum et <lb/>
            nonnulla similia, creaturam dei et quas uoluerunt escas immundas <lb/>
            esse senserunt. quidam uero legentes: omnis creatura <lb/>
            dei bona est et nihil abiciendum, quod cum <lb/>
            gratiarum actione accipitur, in uoracitatem uinolentiamque<lb n="5"/>
            conlapsi sunt, non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis <lb/>
            e contrario uel tanta uel maiora succederent. sic etiam in <lb/>
            hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta <lb/>
            seueritatis, quibus admonemur corripere inquietos, non <lb/>
            dare sanctum canibus, ut ethnicum habere ecclesiae contemtorem,<lb n="10"/>
            a compage corporis, quod scandalizat, euellere, ita <lb/>
            perturbant ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare <lb/>
            zizania atque hoc errore caecitatis ipsi potius a Christi unitate <lb/>
            separentur. qualis nobis causa est aduersus schisma Donati, <lb/>
            et hoc non cum illis qui nouerant Caecilianum non ueris, sed<lb n="15"/>
            calumniosis criminibus appetitum et perniciosam sententiam <lb/>
            suam mortifero pudore non deserunt, sed cum illis quibus <lb/>
            dicimus: "etiam si mali fuissent — propter quod in ecclesia non <lb/>
            estis — uos tamen eos ferendo quos emendare aut segregare <lb/>
            minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis." quidam<lb n="20"/>
            uero contrario periclitantes, cum bonorum malorumque commixtionem <lb/>
            in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint <lb/>
            et patientiae praecepta didicerint — quae nos firmissimos <lb/>
            reddunt, ut, etiam si uidentur in ecclesia esse zizania, <lb/>
            non tamen impediantur aut fides aut caritas nostra, ut quoniam<lb n="25"/>
            zizania in ecclesia esse cernimus, ipsi de ecclesia

<note type="footnote"> 3 I Tim. 4, 4 10 cf. Matth. 7, 6 et 18, 17 </note>

<note type="footnote"> 2 Qscas (ę <hi rend="italic">a m. 2) V</hi> 3 uero] uerum <hi rend="italic">A</hi> 7 e] <hi rend="italic">om. AP</hi> <lb/>
            saccederant (a <hi rend="italic">in</hi> e <hi rend="italic">corr. m. 1) V</hi> 8 habetur <hi rend="italic">APv:</hi> habemur (r in <lb/>
            8 <hi rend="italic">mut. m. I) V</hi> 9 saeueritatis <hi rend="italic">V</hi> 11 scandalizant <hi rend="italic">A</hi> euallere] <lb/>
            repellere <hi rend="italic">A</hi> 13 zezania <hi rend="italic">A</hi> caecitatis <hi rend="italic">V:</hi> caecati <hi rend="italic">APv</hi> <lb/>
            14 scisnia Pv 15 et] ut Pv ueris] uiris A 16 pernitiosain <lb/>
            <hi rend="italic">Av</hi> 17 pudore (u <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. m. 2) V</hi> 18 quod <hi rend="italic">V:</hi> quos <hi rend="italic">APv</hi> <lb/>
            20 debuissetis <hi rend="italic">Pv</hi> 21 contrario] e contrario <hi rend="italic">Av</hi> pereclitantes <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> periclitatis P1 23 firmissimus <hi rend="italic">A</hi> 24 si] se P uedentur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 25 impediantur <hi rend="italic">AV:</hi> impediatur <hi rend="italic">Pv</hi> 26 zizaniam <hi rend="italic">V</hi> zyzania <lb/>
            P recidamus <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="645"/>
            recedamus — destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam <lb/>
            peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad <lb/>
            eos non pertineat nisi dicere quid cauendum quidue sit faciendum, <lb/>
            quodlibet autem quisque faciat non curare. 
</p><p rend="script">Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex <lb n="5"/>
            utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et <lb/>
            canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus <lb/>
            sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo <lb/>
            siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem <lb/>
            necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus <lb n="10"/>
            in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut <lb/>
            cohercere non possumus, tunc ne ascendat in cor nostrum <lb/>
            impia et perniciosa praesumtio, qua existimemus nos ab his <lb/>
            esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita <lb/>
            post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, <lb n="15"/>
            ab unitatis compage quasi a malorum consortio segregatos. <lb/>
            ueniant in mentem illae de scripturis similitudines et diuina <lb/>
            oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum <lb/>
            est malos in ecclesia permixtos bonis usque in <lb/>
            finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis unitate <lb n="20"/>
            ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, <lb/>
            obfuturos. cum uero eis per quos ecclesia regitur <lb/>
            adest pace salua potestas disciplinae aduersus improbos aut <lb/>
            nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, <lb/>
            aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem

<note rend="script" type="footnote"> 1 destituendum P putant <hi rend="italic">a:</hi> putantes <hi rend="italic">libri;</hi> putant esse <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            2 tribuentis P1 3 faciendum sit <hi rend="italic">APo</hi> 4 autem] aut add. P1<lb/>
             6 testimoneifl <hi rend="italic">A</hi> moderare <hi rend="italic">plfJ</hi> 8 tuta] tota Plv 9 propositorum <lb/>
            v 10 obreptiones] ubreptiones P subreptiones v 13 eIsistimemus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 14 esee] <hi rend="italic">om</hi>. v inquinemua <hi rend="italic">P*</hi> 15 mundus <hi rend="italic">A <lb/>
            17 ille V</hi> 18 demonst*»tum (ra ras.) <hi rend="italic">P et praenuntiatum AGPvt <lb/>
            m. MV</hi> et] <hi rend="italic">P1 in raв.;</hi> eat <hi rend="italic">Gł"</hi> 19 est] esse <hi rend="italic">Gł"</hi> 20 futuros (og <lb/>
            ex i <hi rend="italic">corr.)</hi> iudicii P bonis unitate] boni sanitate <hi rend="italic">A</hi> 21 perticipatione <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> consenaerit <hi rend="italic">A</hi> 23 adest] id est v inprobua <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 24 nefarius APl elercendae] e. datur v sochordia v <lb/>
            ligniciaque P1 25 saeueritatem <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="646"/>
            cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in <lb/>
            uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adiutore <lb/>
            dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu <lb/>
            diligentiae saeuiamus. 
</p></div><div n="210" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXCII.EX EODEM LIBRO DE FIDE ET OPERIBVS. NON FACIENDOS HOMINES MALE SECVROS, VT PROPTER RECTAM FIDEM, ETIAM 81 IN CRIMINIBVS PERMANSERINT, NON DAMNENTVR. </title></ab><p rend="script"> Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri <lb/>
            non facere homines male securos, dicentes eis quod, si fuerint <lb n="10"/>
            in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad <lb/>
            salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos <lb/>
            quomodo Iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, <lb/>
            scribae et pharisaei, qui circuitis mare et terram <lb/>
            facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis<lb n="15"/>
            eum filium gehennae duplo quam uos estis; <lb/>
            sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, <lb/>
            ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam. <lb/>
            homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui <lb/>
            enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu<lb n="20"/>
            sancto, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam <lb/>
            dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum <lb/>
            et pharisaeorum, non intrabitis in regnum <lb/>
            caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei

<note type="footnote"> 13 Hatth. 23, 15 20 Io. 3, 5 22 Matth. 5, 20 <lb/>
            21 Matth. 23, 2sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cohertitionis P cohertionis v gressos P 2 atqu.e (a <hi rend="italic">ras.)</hi> <lb/>
            P 3 torpiscamus P\' 5 <hi rend="italic">cap</hi>. CXCIII <hi rend="italic">A</hi> CCX P CCXI <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            6 ex] de <hi rend="italic">v</hi> 7 securus <hi rend="italic">A</hi> rectam] sectam <hi rend="italic">V</hi> 10 securus <lb/>
            Pl 11 quomodo Ubet (libet <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 12 ne] nec e <lb/>
            13 proselitos (os <hi rend="italic">ex</hi> is <hi rend="italic">corr.) P</hi> prosylitos <hi rend="italic">A V</hi> 14 circamitis P <lb/>
            15 proselitam P prosylitam <hi rend="italic">AV feceritis] add. P* in mg</hi>. <lb/>
            18 nec] ne <hi rend="italic">A</hi> 21 ipse etiam-caelorum) <hi rend="italic">om. P1</hi> 22 eabundauerit <lb/>
            (h <hi rend="italic">ras.)</hi> P* scribaram (ra in <hi rend="italic">ras. a</hi> m. 2) <hi rend="italic">V</hi> 23 pharisaeonun <lb/>
            (p <hi rend="italic">add. m. 2 in ras.) V</hi> 24 de] <hi rend="italic">add. V7</hi> in <hi rend="italic">ras</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="647"/>
            cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite; quae <lb/>
            autem faciunt facere nolite; dicunt enim et non <lb/>
            faciunt. ergo iustitia eorum est dicere et non facere, ac <lb/>
            per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum, dicere <lb/>
            et facere. quae si non fuerint, non intrabitur in regnum <lb n="5"/>
            caelorum, non quia quisquam debet ita extolli, ut, non dicam <lb/>
            apud alios iactare, sed aput se ipsum putare audeat se in hac <lb/>
            uita esse sine peccato; sed nisi essent quaedam ita grauia, ut <lb/>
            etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: <lb/>
            congregatis uobis et meo spiritu tradere huius <lb n="10"/>
            modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus <lb/>
            sit in diem domini Iesu. unde etiam dicit: ne <lb/>
            lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non <lb/>
            egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione, <lb/>
            quam gesserunt. item nisi essent quaedam non <lb n="15"/>
            ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur <lb/>
            eis qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum <lb/>
            medicamentis, non diceret dominus ipse: corripe <lb/>
            eum inter te et ipsum et, si te audierit, lucratus <lb/>
            es fratrem tuum. postremo nisi essent quaedam, sine quibus <lb n="20"/>
            haec uita non agitur, non cotidianam medellam poneret <lb/>
            in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita <lb/>
            nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris.

<note type="footnote"> 10 I Cor. 6, 4 sq. 12 II Cor. 12, 21 18 Matth. 18,15 <lb/>
            22 Matth. 6, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cathedram <hi rend="italic">GlMPV:</hi> cathedra A super cathedram <hi rend="italic">G*v</hi> Moysi] <lb/>
            mori <hi rend="italic">A</hi> moysi. (s <hi rend="italic">ras.) G</hi> moysen <hi rend="italic">MY</hi> 3 <hi rend="italic">post</hi> eorum <hi rend="italic">ras. 4 litt. <lb/>
             P</hi> 4 ..bundantem (h <hi rend="italic">ras.) P</hi> 6 fuerint <hi rend="italic">AV:</hi> fuerit <hi rend="italic">Pv</hi> <lb/>
            6.. quia <hi rend="italic">P</hi> ita debet <hi rend="italic">APv</hi> 7 alius <hi rend="italic">AlP*</hi> apud <hi rend="italic">APv</hi> <lb/>
            11 in] om. <hi rend="italic">P</hi> 12 diem <hi rend="italic">PlVv:</hi> die <hi rend="italic">AP*</hi> 13 lu*geam (n <hi rend="italic">ras.)<lb/>
             A</hi> 14 immunditiam P1 fornicationem <hi rend="italic">Y</hi> 15 quam] <lb/>
            quem <hi rend="italic">A</hi> 17 eis] eos <hi rend="italic">V</hi> propriae <hi rend="italic">ASPV</hi> quibusdam] <lb/>
            quidam <hi rend="italic">V</hi> correctionum P 18 ipse dominus <hi rend="italic">APv</hi> curripe <lb/>
            A 19 te ipsum (et <hi rend="italic">add. m. 2) A</hi> ipsum] ipsum solum <lb/>
            Pc si (om. te) <hi rend="italic">APv</hi> 20 fratram P 21 medelam <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            23 dimittemus <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="648"/>
             
</p><p rend="script">Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quid <lb/>
            mihi uideretur exposui. ubi tres quaestiones mouerunt: una <lb/>
            de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tamquam <lb/>
            tritici et zizaniorum; ubi cauendum est, ne ideo putemus esse <lb/>
            propositas istas similitudines uel hanc uel de immundis in<lb n="5"/>
            arca animalibus uel quaecumque alia, quae idem significant, <lb/>
            ut dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris <lb/>
            dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, <lb/>
            sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas <lb/>
            quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria<lb n="10"/>
            schismata separare praesumat. neque enim per has similitudines <lb/>
            et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, <lb/>
            quo neglegant quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant <lb/>
            salua doctrina ueritatis quod emendare non ualeant. <lb/>
            nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam<lb n="15"/>
            immunda animalia, ideo praepositi uetare non debent, si <lb/>
            qui immundissimi ad baptismum uelint intrare saltantes, <lb/>
            quod est certe mitius; sed per hanc figuram rei gestae <lb/>
            praenuntiatum est immundos in ecclesia futuros propter tolerantiae <lb/>
            rationem, non propter doctrinae corruptionem uel<lb n="20"/>
            disciplinae dissolutionem. non enim quacumque libuit intrauerunt <lb/>
            immunda animalia areae compage confracta, sed ea <lb/>
            integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. <lb/>
            altera quaestio est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis <lb/>
            esse tradendam, postea uero iam baptizatos docendos<lb n="25"/>
            esse de moribus. sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc

<note type="footnote"> 8 Prou. 31, 27 15 cf. Gen. 7, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 quantum] ut v 2 unam <hi rend="italic">Pv</hi> 6 alia quae <hi rend="italic">P1 (?)</hi> F1: alia AP* <lb/>
            <hi rend="italic">V*v</hi> significantia v 7 ficura A 8 seuerae] siuerae v <lb/>
            9 dementiae] clementiae v 11 schismata (h <hi rend="italic">del. m. 2) V</hi> Bcismata <lb/>
            <hi rend="italic">Pv</hi> enim] <hi rend="italic">om. v</hi> 12 pronuntiationes P 13 patientia Pv <lb/>
            14 ualent APs 17 qui] quia <hi rend="italic">AlPl</hi> ualint] nellent P1 <hi rend="italic">uel A</hi> <lb/>
            saltantes] saliantes v 18 mitius <hi rend="italic">libri (cf. Cyprian. 741,3):</hi> mitius <lb/>
            quam moechantes <hi rend="italic">a</hi> 19 inmundns <hi rend="italic">AP1</hi> to.lerantiae (1 <hi rend="italic">ras.) P</hi> <lb/>
            21 quaecumque <hi rend="italic">Av</hi> 23 adque <hi rend="italic">A</hi> 25 esset <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="649"/>
            magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes, qui fidelium <lb/>
            competunt sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et <lb/>
            sollicitius audiunt, non tacere de poena, quam male uiuentibus <lb/>
            dominus comminatur, ne in ipso baptismo rei sint grauissimorum <lb/>
            criminum, quo ueniunt, ut remittatur reatus omnium <lb n="5"/>
            peccatorum. tertia quaestio est periculosissima, qua parum <lb/>
            considerata et non secundum diuinum eloquium pertractata <lb/>
            tota illa opinio mihi uidetur exorta, in qua promittitur scelestissime <lb/>
            turpissimeque uiuentibus, etiam si eo modo uiuere <lb/>
            perseuerent et tantummodo credant in Christum eiusque <lb n="10"/>
            sacramenta percipiant, eos ad salutem uitamque aeternam <lb/>
            esse uenturos, contra apertissimam domini sententiam, qui <lb/>
            desideranti uitam aeternam respondit: si uis uenire ad <lb/>
            uitam, serua mandata; et commemorauit, quae mandata, <lb/>
            ubi ea scilicet peccata uitantur, quibus nescio quomodo salus <lb n="15"/>
            aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam. de <lb/>
            his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputaui <lb/>
            demonstrauique sic tolerandos in ecclesia malos, ut non neglegatur <lb/>
            ecclesiastica disciplina; sic catecizandos eos qui baptismum <lb/>
            petunt, ut non solum audiant atque suscipiant quid <lb n="20"/>
            credere, uerum etiam qualiter uiuere debeant; sic promitti <lb/>
            fidelibus uitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, <lb/>
            quae sine operibus saluare non potest, ad eam se quisque <lb/>
            peruenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quae <lb/>
            per dilectionem operatur.

<note type="footnote"> 13 Matth. 19, 17 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cum] com <hi rend="italic">A</hi> omnes] omnia v qui] quae ad v 2 dicunt <lb/>
            v 6 queetio <hi rend="italic">AP</hi> qua parum] quarum <hi rend="italic">Y</hi> 9 sij se (e in <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) P</hi> 10 perseuerant (ant <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> credant <hi rend="italic">AOP: om. <lb/>
            F;</hi> credent v Christo <hi rend="italic">A</hi> 14 commerauit <hi rend="italic">Å</hi> 15 ea scilicet] <lb/>
            eas licet <hi rend="italic">A</hi> 16 promittetur v 17 exBistimo <hi rend="italic">V</hi> 18 eeclesia. <lb/>
            (m <hi rend="italic">ras.) P</hi> 19 sic] se P1 sed v cathecizandos <hi rend="italic">PV</hi> catechilandos <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> catezizandos v 21 uerum (n <hi rend="italic">prior ex</hi> a <hi rend="italic">corr. m. 2) Y</hi> <lb/>
            24 posse peruenire <hi rend="italic">Px</hi> posse] <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="650"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>