CLXXVIIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANQVLII II. DE CAMELO PER FORAMEN ACVS TRANSITVRO. Quid est quod ait: facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum dei? diuitem hic appellat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. his diuitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum caelorum. nam eo manifestatur omnes cupidos, etiam si facultatibus huius mundi careant, ad hoc genus diuitum, quod est reprehensum, pertinere, quia postea dixerunt qui audiebant: quis poterit saluus fieri? cum incomparabiliter maior turba sit pauperum; uidelicet intellegentes in eo numero deputari etiam illos qui, quamquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. sensus est autem: facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse conuerti. cameli autem nomine se intellegi uoluit, quia humiliatus onera sustulit. 1 Matth. 24, 20 11 (et 18) Luc. 18, 25-27 15 Matth. 5, 3 1 cap . CXCVI P CXCVII GVj deest in MV fuca (c in g corr. m. 2) G 2 sabbatto G 4 detineamini] G\'P\' in ras . quia] qui GIPI 5 licebat (c ex b corr. m. 2) G 7 quis] qui G1 a GlP: in G2v 8 cap . CXCVII P CXCVIII Gv 10 transituro] transitorio (?) P1 transire v 15 quorum] Pl in ras . 18 qui] quia P1 quia] et quis Pv 20 illos (os in ras.) P 21 rapiuntur capiuntur P\' 22 autem est v delictoribus P quam—saeculi] om. MY 23 delictores P 24 se] om . P\' in quo enim manifestius intellegitur quam in ipso quod scriptum est: quanto magnus es, humilia te in omnibus? per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. foramen ergo acus dicit angustias passionis. quod autem ait: quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud deum, non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius diuitis significati sunt, in regnum caelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia; sed possibile est deo, ut per uerbum eius — sicut etiam factum esse et cotidie fieri uidemus — a cupiditate temporalium ad caritatem aeternorum et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam conuertantur. CLXXX. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH II. DE EO QVOD SCRIPTVM EST DE DOMINO : FINXIT SE LONGIVS IRE: VBI MVLTIPLICITER DISPVTAT PRO VERIS SIGNIFICATIONIBVS CON- TRA MENDACIVM. [De eo] quod scriptum est domino: finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet; non enim omne, quod fingimus, mendacium est, sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura ueritatis. alioquin omnia, quae a sapientibus et sanctis uiris uel etiam ab ipso domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non 2 Eccli. 3, 18 15 (et 18) Lac. 24, 28 8 acum] P1 w ras . per punctione V 4 dolores] significat dolores v suBceptus P1 6 sunt] om. P 8 sint] sunt Pv 9 deo] om. v 11 perneciosa v 13 cap . CXCVlll P CXCVIIIT Ov 15 finzit] P in ras . ubi multipliciter-contra mendacium GPv: om. MV; cf. p. 20, 28 et cap. CLXXXIl 18 de eo] libri; incktsi 20 mendacium est — fingimus] om. Pl quando id fingimus] scripsit V* in spatio uacuo 21 fictio] finctio Ptv functio P1 23 quae] quae. P quaeq. v et] eras. in P 24 figuratae V subsistit ueritas talibus dictis. non enim homo, qui habuit duos filios, quorum minor accepta parte patrimonii sui profectus est in regionem longinquam, et cetera, quae in illa narratione contexuntur, ita dicuntur, tamquam uere fuerit quisquam homo, qui hoc in filiis suis duobus aut passus sit aut fecerit. ficta sunt ergo ista ad rem quandam significandam tam longe alteque maiorem et tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem deus uerus intellegatur. sicut autem dicta, ita etiam facta finguntur sine mendacio ad aliquam rem significandam. unde est etiam illud eiusdem domini, quod in fici arbore fructum quaesiuit eo tempore, quo illa poma nondum essent. non enim dubium est illam inquisitionem non fuisse ueram. quiuis enim hominum sciret, si non diuinitate, uel tempore poma illam arborem non habere. fictio igitur, quae ad aliquam ueritatem refertur, figura est; quae non refertur, mendacium est. quid ergo significat quod se ire longius dominus finxit, cum comitaretur discipulis, exponens eis sanctas scripturas, utrum ipse esset ignorantibus ? quid putamus, nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem peruenire posse homines intimauit? ut, cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes caelos, tamen ita cum eis sit qui haec exhibent seruis eius, ut, cum dicere coeperint: domine, quando te uidimus hospitem et adduximus? tamquam eum scilicet qui longe abscesserat, respondeat ille: cum uni ex minimis meis fecistis. tenet ergo Christum, ne longius ab illo eat, quisquis catecizatus uerbo in omnibus bonis ei qui se catecizat communicat; sicut apostolus dicit: communicet qui catecizatur uerbo ei qui se catecizat in omnibus bonis; et alio 1 cf. Luc. 15, 11-32 11 cf. Mare. 11, 13 23 Matth. 25, 38 25 Matth. 25, 40 28 Gal. 6, 6 2 quorum (o a m. 2 in ras.) P 8 illum] ilIu. (d ras.) P 9 mendacio (o ex 11 eorr . m. 2) P 11 arborem V quo] quod P 12 esaet P 14 illam o: illa libri 17 se] ei P* dominus longios Ps comitaretur] comearetur P1 21 ipse] om. v 24 qui] et qui 11 26 catbecizatus P catesizatur v 27 catacizat V cathecizat P catezisat v 29 ei] P1 in raa. loco, cum dixisset: necessitatibus sanctorum communicantes, statim subiecit: hospitalitatem sectantes. et isti enim catecizati erant uerbo, cum eis exponeret scripturas, et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione scripturarum non cognouerunt in panis fractione cognoscunt. non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. IAM HINC EX LIBRO CONTRA MENDACIVM AD CONSENTIVM- Euangelista dicens: ipse autem ae finxit longius ire, etiam ipsum uerbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut impune mentiantur; quasi mendacium omne, quod fingitur, cum ueraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. si ergo nihil aliud significasset Iesus in eo, quod longius se ire finxit, merito iudicaretur esse mendacium. porro autem, si bene intellegatur et ad id quod uoluit significare referatur, inuenitur esse mysterium. alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quandam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tamquam gesta narrantur. unde est et illa de duobus unius hominis filiis, maiore, qui mansit apud patrem suum, et minore, qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio. in quo genere fingendi humana etiam dicta uel facta inrationabilibus animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut eius modi fictis narrationibus, sed ueracibus significationibus quod uellent commendatius intimarent. nec aput auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri et 1 Rom. 12, 13 6 Rom. 2, 13 19 cf. Luc. 15, 11 sqq. 26 cf. Hor. Sat. II. 6, 79 sqq. 2 statl (i ex n corr. m. 2) P 4 quia] qui P sectati] secuti v 5 cognouerant Pv 8 Iam hinc-Consentium] om. MV iam hinc P: abhinc Gv ex P: de G\'v; om. Ox consentium] consentientium (enti del. m. SS) G 11 mentiantur (a ex e corr.) P mendacium V: mendacium sit Po 15 autem] P* in ras . et] nt v 17 quendam (e in a corr.) P 19 et] om. v 21 generi Pl 4. 22 rationabilibus v 23 hominis P1 25 commentius (da add. m. 2) P 26 Horatium] oratium PY oratores v mustela uulpiculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur uerax significatio referatur; unde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia. sed in litteris quoque sacris, sicut in libro Iudicum ligna sibi regem requirunt et locuntur ad oleam et ad, ficum et ad uitem et ad robum; quod totum utique fingitur, ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed ueraci significatione ueniatur. haec dixi propter quod scriptum est de Iesu: et ipse se finxit longius ire, ne quisquam ex hoc uerbo, sicut Priscillianistae licitum uolunt habere mendacium, insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. quisquis autem uult intellegere illud fingendo quid praefigurauerit, attendat quid agendo perfecerit. longius namque postea profectus super omnes caelos non tamen deseruit discipulos suos. propter hoc significandum futurum diuinitus factum ad praesens illud est humanitus fictum. et ideo significatio uerax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione illius est significationis ueritas subsecuta. ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significauit implesse faciendo. Non est ergo mendacium, cum silendo absconditur uerum, sed cum loquendo promitur falsum. Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere uideretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. quae 1 cf. Hor. Epp. I, 7, 29sqq. 5 cf. ludic. 9, ssqq. 23 cf. Gen. 27, 6sqq. 1 unlpecolae v 2 Aesopi] hysopi MY hysophy P; om. v 3 relatis (corr. m. 2) P 4 sed P1V: sed et P"s 5 loquuntur P .6 robum F: rubum Pv 8 tamen] eras. in P sed ueraci] om. v 10 ipsi P1 finzitse Pv 11 nolunt MV: uolens GPv insuper etiam] imperitia G\'V imperitiam Gl 12 contendat GPv: condemnant MV 14 perficerit P postea- P 15 disseniit (corr. m. 2) P 16 ad praeaens-fictum GPv: om. MV 17 fictum] finctum G2v factum P1 18 finctione v quia — profectione] om. v pfectione P 19 contendit v 21 impleuisse OPt, 23 loquendo (do add. m. 2) P promitur.. (itur in ras. a m. 2) P si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia; quod absit omnino. nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur metafora, hoc est de re propria ad rem non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem, procul dubio, fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. et petra Christus et cor lapideum Iudaeorum. item leo Christus et leo diabolus et innumerabilia talia dicuntur esse mendacia. quid, quod haec tropica locutio usque ad eam peruenit quae appellatur antifrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus, quod non luceat, Parcae, quod non parcant? unde illud est in scripturis sanctis: si non in faciem benedixerit tibi; quod diabolus ait domino de sancto Iob, et intellegitur „maledixerit". quo uerbo et Nabutthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. dictum est enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio figurata in mendacio deputabitur. si autem non est mendacium, quando ad intellegentiam ueritatis aliud ex alio significantia referuntur, profecto non solum hoc quod fecit aut dixit Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph uelut inludendis locutus est fratribus, nec quod 13 cf. I Cor. 10, 4 cf. Ezech. 36, 26 14 cf. Apec. 5, 5 cf. I Petre 5,8 19 Iob. 2, 5 21 cf. III Reg. 21,13 28 cf. Gen. 42, 7 sqq. 1 ac] om . P1 2 non] om . P1 proprietate V 4 dicitur v 7 non] om . P1 uerba P 9 segites P 14 dicuntur PV: dicentnr v 15 quid, quod] quicquid v 17 acidum (cid in ras. am. 2) P 18 Parcae] parce PV parcat P\' 21 nabuthei Pv 22 dictum est] om . P1 28 his P hii v omnia Px loquutionum V 26 hoc V: id Pv 27 aut PV: om. P1; et v Dauid simulauit insaniam, nec cetera huius modi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea quae uera sunt intellegenda referendae; quae propterea figuratis uelut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant et ne nudata ac promta uilescant. quamuis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, quodam modo in nostra cognitione renouantur et renouata dulcescunt, nec inuidentur discentibus, quod his modis obscurantur, sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius et inueniantur desiderata iucundius. tamen uera, non falsa dicuntur, quoniam uera, non falsa significantur seu uerbo seu facto. quae significantur utique enim, ipsa dicuntur. putantur autem mendacia, quoniam non ea quae uera significantur dicta intelleguntur, sed ea quae falsa sunt dicta esse creduntur. hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum quod Iacob fecit attende. hedinis certe pellibus membra contexit. si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit, ut putaretur esse qui non erat. si autem hoc factum ad illud propter quod significandum re uera factum est referatur, per hedinas pelles peccata, per eum uero qui eis se operuit ille significatus est qui non sua, sed aliena peccata portauit. uerax ergo significatio nullo modo mendacium recte dici potest. ut autem in facto, ita et in uerbo. nam cum ei pater dixisset: quis es tu, fili? ille respondit: ego Esau primogenitus tuus. hoc si referatur ad duos illos geminos, mendacium uidebitur; si 1 cf. I Reg. 21, .13 24 Gen. 27, 18 sq. 2 locutionis PI" actionisque PH? 3 referenda P1 5 promta P 6 dedicimus P\' ea] P* in ras . 7 cognitione F: cogitatione Pv renouantnr et] om. v 8 dulciscnnt P* 10 inueniantur] ueniant v 11 iocundius PVZ" falsa F: falsa esse Pv 13 enim utique Pv 14 quae] qui P1 quibus v 15 hoc] om. P1 16 haedinis P\'łv 18 putauimus v 19 illud propter quod] P* in ras . significandfl (0 ex S corr. tn. 2) P 21 eis] om. v ille] illis v qui] quia P 23 in] om. P1 24 ei] om. p 25 ego PV: ego sum t? 26 illos (o ex u corr.) P VIllI. 39 antem ad illud propter quod significandum ista gesta, dicta, conscripta sunt, ille est intellegendus in corpore suo, quod est eius ecclesia, qui de hac re loquens ait: cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras; et uenient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi. sic enim quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. cum igitur tam uera tamque significentur ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter? cum enim quae significantur non utique non sunt in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, procul dubio uera significatio est nullumque mendacium. ITEM INTER CETERA EX EODEM LIBRO. Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi uideatur tripertita ratio disputandi aduersus eos qui patronas mendaciis suis scripturas uolunt adhibere diuinas: ut prius ostendamus nonnulla, quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intellegantur; deinde si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio contra omnes omnium opiniones, quibus uidetur ad uiri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum. Quando quidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes iudaizare cogebant, merito reprehensa atque correpta est, et 3 Luc. 13, 2ssqq. 1 quod] om. P1 significandn (U ex i corr.) P 3 qui (i ez e corr.) P loques P 4 Isaac] et isaac P iocob P 8 enim] autem v 10 tamque (e ex a corr. m. 2) P 11 putare P 12 sunt (om . non) P" 13 in] om. v 15 item-libro PtJ: om. V inter addidi: om. P" 16 aliquando plV "mendatius (cO add . m. 2) P 17 uidetur (a add. m. Sf) P 21 tertia c 23 aliquando] om. v mentiri] mentire P1; om. v 24 esse] om. v 25 ∗∗simulatio P ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum ualeret. cum enim uidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? id autem quod ipse fecit, ut quasdam obseruationes legitimas Iudaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legis prophetisque monstraret, absit, ut mendaciter eum fecisse credamus. de hac quippe re satis est eius nota sententia, qua fuerat constitutum nec Iudaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani fierent, esse cogendos, ut illa sacramenta, quae diuinitus praecepta esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad deum salui esse non possent. erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque cogebant gentes iudaizare. id enim erat cogere, sic ea necessaria praedicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis salus esset in Christo; hoc error quorundam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. quod ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, compatiendo id fecit, non mentiendo. fit enim quisque tamquam ille cui uult subuenire, quando tanta misericordia subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. itaque fit tamquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. unde illud est 3 Gal. 2, 13 sq. 23 I Cor. 9, 22 1 et ne] nec v 2 Paulue] om. P\'v 4 iudaicae V 5 cogis gentes Pv 6 ut] unde P obseruationis Pl 7 agendo (endo in ras. am. 2) P legis libri: legi a 12 fierent] fuerint P1 16 e∗rant (r rtll.) P 18 consenserunt P 19 erat enim Pv cogere] cogitare P 23 omnia omnibus Po 24 id] i.d. P 25 quandu] qm P1 »» ras . 26 subueniri] subuenire P1 uelit o 28 fallet P1 se] om. v eicut] secundum v 39* eius apostoli quod iam supra commemoraui: fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huius modi in spiritu mansuetudinis; intendens te ipsum, ne et tu temteris. nam si propterea, quia dixit: factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, et his qui sub lege erant tamquam sub lege, ideo putandus est mendaciter suscepisse legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idolatriam eodem modo mentiendo suscipere qui dixit etiam his qui sine lege erant tamquam sine lege se factum, ut eos lucri faceret; quod utique non fecit. non enim alicubi sacrificauit idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit. Mendacium est quippe falsa significatio cum uoluntate fallendi. non est autem falsa significatio, ubi, etsi aliud ex alio significatur, uerum est tamen quod significatur, si recte intellegatur. Sunt quaedam eius modi etiam saluatoris in euangelio, quia et ipse dominus prophetarum propheta esse dignatus est. talia sunt illa, ubi de muliere, quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: quis me tetigit? et de Lazaro: ubi posuistis eum? sic quippe interrogauit quasi nesciens quod utique sciebat; ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa uelut ignorantia sua significaret. quae significatio quoniam uerax erat, mendacium profecto non erat. eos namque significabant siue illa fluxum sanguinis patiens siue ille mortuus quadriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam modo 1 Gal. 6, 1 5 I Cor. 9, 20 sq. 21 Luc. 8, 45 Io. 11, 34 1 iam] om. v memorani v etsi] si P 8 spiritalis P* 7 anscipisse Pl 8 leges P1 idolatria v 9 qui dixit PF: quia d. v 10 se] om. v faceret] fecerit Pl 12 ado lorauit (o alteram add. m. 2) V 13 et uitanda] om. P 16 alio significa.tur (n ras.) P tamen est v 18 eius] huius P 21 tetigit] titit P1 28 per] pro v 24 illa] om . P1 uel" (ut add. m. 2) P 25 uerax erat] u. 5 P* in ras. 3 litt . eos (o ex a corr.) P 27 quatriduanus P nesciebat. nam et illa typum gerebat plebis gentium, unde praemissa fuerat prophetia: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; et Lazarus remotus a uiuentibus tamquam ibi iacebat per significatiuam similitudinem, ubi ille cuius uox est: proiectus sum a facie oculorum tuorum. et ideo, tamquam nesciretur a Christo et illa quae fuerit et iste ubi positus fuerit, uerbis interrogantis est figuratum et omne uitatum ueraci significatione mendacium. CLXXXI. EX LIBRO DE MENDACIO. DE MENDACH GENERIBVS OCTO. Primum est capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis; ad quod mendacium nulla debet condicione quisque adduci. secundum, ut aliquem laedat iniuste; quod tale est, ut et nulli prosit et obsit alicui. tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamuis non ad immunditiam obsit corporalem. quartum sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. quintum, quod fit placendi cupiditate de suaui eloquio. his omnibus penitus euitatis atque eiectis sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest alicui; uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens ubi sit nescire se mentiatur. septimum, quod et nulli obest et prodest alicui; uelut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere mentiatur, non solum iustum atque innocentem sed et reum, quia christianae 2 Ps. 17, 44 5 Ps. 30, 23 1 et] om. P\' 2 promissa v 4 ubij ibi P 6 ideo (om. et) v 7 fuerat P1 8 omni F ueraci P\'V: uera Plv 9 cap. CXCYIIII P CC G; om. v 11 longe (om. que) v 12 debet condicione quisque MV: condo quisquam debet GP" 14 tertiam V 16 fallendique] faciendique (ci in ras.) P 17 libidini P\' merum] mirum Y" uerum (ue in ras.) P 18 su (aui add. m. 2) P oloquio Y 19 deuitatis v eiectis V: reiectis Po 20 si] ae P alicuius iniuste pecuniam Ppr . 23 prodere] prodire (i in e corr.) P 24 et] om. PSV re.um (r ras.) P disciplinae sit, ut neque de cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus intercludatur. de quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controuersiam. satis tractauimus et quid nobis placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera deuitentur a fortibus et fidelibus et ueracibus uiris ac feminis. Non ergo mentiendum quaerenti, ubi sit qui se fidei cuiuspiam commiserit, sed fortius respondendum: "nec prodam nec mentiar". fecit hoc episcopus quondam Thagastensis ecclesiae, Firmus nomine, firmior uoluntate. nam cum ab eo quaereretur homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem prodere, passusque tam multa tormenta corporis — nondum enim erant imperatores christiani — permansit in sententia. deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis apparuit, ut ipse homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla difficultate impetraret. quid hoc fieri potest fortius atque constantius? Octauum est genus mendacii, quod et nulli obest et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueatur. Non igitur mentiendum in doctrina pietatis; magnum enim scelus est et primum genus detestabilis mendacii. non est mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. non est mentiendum quarto genere 1 disperetar PV" 2 adytus V 4 placere V placaret P\' 5 honestae V ac] hac P to.lerantor (1 ras.) P 6 deuitentar] debitentnr V diuidentar P\' 7 faeminis V 10 tagastensis PtJ tagastinses P1 11 Firmus] firmius v 12 per apparitores] om. v apparitoris P1 missus P1v 13 quanto (o in a corr.) P 14 mentire P1 16 erant enim v erat (n add . m. 3) P imperatoris P1 17 mirabilis PY: miserabilis v 18 ipsi v sine ulla] om. pi 19 quid] d add . m. 2 P; quia v 23 enim] om. P1 v 25 genere] gere P 27 consolendum F consnlendum (om . est) P* propter mendacii libidinem, quae per se ipsa uitiosa est. non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas fine placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est. non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii ueritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio; non enim malis conuertentium moribus ad bonos mores conuertendus est, quia, si erga illum faciendum est, debet etiam ipse conuersus facere erga alios, atque ita non ad bonos, sed ad malos mores conuertitur, cum hoc ei praebetur imitandum conuerso, quod ei praestitum est conuertendo. neque septimo genere mentiendum est; non enim cuiusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est, nec, si quisquam in recte factis nostris tam male mouetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior, propterea recte facta deserenda sunt, cum id nobis praecipue tenendum sit, quo uocare atque inuitare debemus quos sicut nosmet ipsos diligimus, fortissimoque animo bibenda est apostolica illa sententia: aliis quidem odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem; et ad haec quis idoneus? nec octauo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis et in malis id quod ipsi facimus eo quod fieri sinimus maius est. in his autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto emergit ad octauum; tanto amplius, quanto emergit 20 II Cor. 2, 16 1 libidine P* ipsam Pv 6 commodo] cQmodo P 7 ducendus (n prior ex i corr.) P 8 conaersantiam v 9 si] se Pl erga (a ex o corr.) P 12 praebetur] pbetar P* 14 commoditas ant salas] P* in ras . proficiendae v 15 si] se Pv recte] recti. Pv 16 moaeatar v longique P1 17 facta] om . 9 deserenda] disserenda Pv 20 odor V: sumus odor P; om . 9 22 idonens] tam idoneus v 23 castitas] t caritas add . P* in mg . 25 peccat] peccatum v com mentitur] committit v 26 tanto-autem ease] om. v ad primum. quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum. CLXXXII. EX LIBRO CONTRA MENDACIVM AD CONSENTIVM. CONTRA EOS QVI AD MENTIENDVM VELVT PATROCINANTIA SIBI DE SCRIPTVRIS EXEMPLA PROPONVNT. Quapropter quando nobis de scripturis sanctis mentiendi ponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse, dum non intelleguntur, aut, si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia iusta esse non possunt. sed quod scriptum est bene deum fecisse cum hebraeis obstetricibus et cum Raab Hiericuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines dei misericordes fuerunt. non est itaque in eis remunerata fallacia, sed beniuolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis opera mala deus propter posteriora opera bona uellet ignoscere, ita mirandum non est, quod uno tempore in una causa deus utrumque conspiciens, id est factum misericordiae factumque fallaciter, et bonum remunerauit et propter hoc bonum illud malum ignouit. si enim peccata, quae propter carnis 11 cf. Ex. 1, 17 sqq. 12 cf. Ios. 2, 1 et 6, 24 sq. 1 ad (d ex t corr.) P quis quis (quis add. m. 2) P aliquod] aliquid Pl sed si aliquod v 3 decept.orem (i ras., r ex n corr. m. 2) P 4 num. cap. om. OPv 5 consentuum (n raa.) P contra eosproponunt OPv: ubi multipliciter disputat pro neris significationibus contra mendacium MY; cf. p. 604,15 6 uelut] uel G1 patrocinanda v 11 sed quod] P* in ras. 12 ebreis P et] om. Pl rab (a add. m. 2) P 13 hierichontina v 17 esset PVlv: est sed V est M commis" (sa add. m. 2) P 18 deus] om. Pl posteriora] om . "i ab hoc uerbo incipit fol. 25" A 20 utrumque] utcumque P misericordiae V: misericorditer APv 21 et bonum] et bonorum P* concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora tempora misericordiae dimittuntur, cur non merito dimittuntur quae propter ipsam misericordiam committuntur? grauius est enim peccatum, quod animo nocentis quam quod animo subuenientis efficitur. ac per hoc si illud deletur opera misericordiae postea subsequente, cur hoc quod est leuius non deleatur ipsa hominis misericordia et praecedente, ut peccet, et comitante, cum peccat? ita quidem uideri potest. uerum tamen aliud est dicere: "peccare quidem non debui; sed opera misericordiae faciam, quibus deleam quod ante peccaui"; et aliud est dicere: "peccare debeo, quia non possum aliter misereri". aliud est, inquam, dicere: "quia iam peccauimus, bene faciamus"; et aliud est dicere: "peccemus, ut bene faciamus". ibi dicimus: "faciamus bona, quia fecimus mala"; hic autem: faciamus mala, ut ueniant bona. ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cauenda est doctrina peccandi.