<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="192" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLXXV. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE VILICO, QVEM DOMINVS SWS EICIEBAT DE VILICATV. </title></ab><p rend="script"><lb/>
            In uilico, quem dominus eiciebat de uilicatu et laudauit <lb/>
            eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus <lb/>
            ad imitandum sumere. non enim aut domino nostro facienda <lb/>
            est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elemosynas <hi rend="italic">faciamus,</hi><lb n="10"/>
            aut eos a quibus recipi uolumus in tabernacula aeterna tamquam <lb/>
            debitores dei et domini nostri fas est intellegi, cum <lb/>
            iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in <lb/>
            tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicauerint; <lb/>
            de quibus etiam dicit: quod si quis alicui<lb n="15"/>
            eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in <lb/>
            nomine discipuli, non perdet mercedem suam. sed <lb/>
            etiam e contrario ducuntur istae similitudines, ut intellegamus, <lb/>
            si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto <lb/>
            amplius placeant domino deo qui secundum eius praeceptum<lb n="20"/>
            illa opera faciunt; sicut etiam de iudice iniquitatis, qui interpellabatur <lb/>
            a uidua, comparationem duxit ad iudicem deum, <lb/>
            cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est. quod autem <lb/>
            de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore et

<note type="footnote"> 5 of. Lnc. 16,1-9 15 Mktth. 10, 42 21 of. Loe. 18,2-8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 illa v inoorbam (b in u <hi rend="italic">corr</hi>. m. St) <hi rend="italic">V</hi> inourua <hi rend="italic">v</hi> 3 <hi rend="italic">op-</hi> <lb/>
            praessae <hi rend="italic">A</hi> 4 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXXVI JL CXCII P CXCUI <hi rend="italic">Gv</hi> 6 snas <hi rend="italic">JCV:<lb/>
             om. APv</hi> uilicato <hi rend="italic">APl</hi> 7 nitlicatu P uilicato <hi rend="italic">A</hi> 9 nostro] <lb/>
            nostra <hi rend="italic">F; om. v</hi> 10 eljmosiuas (y in e <hi rend="italic">corr.) P</hi> 11 eos] eo <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 12 debitoris P1 14 terrena] in terra v communicauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">Pv</hi> 18 e] et A ducuntur] add. <hi rend="italic">V1</hi> in <hi rend="italic">spatio</hi> uactfO: dicuntur <lb/>
            P\'fJ 19 laudare P1 fraudem] fradem Pv 20 amplius] magis <lb/>
            Pv piaciant A place*nt (a raa.) <hi rend="italic">P</hi> secundum] secundum dm A <lb/>
            praecepto A praecepta P 24 cadoa (o in i corr.) <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="597"/>
            de centum choris tritici LXXX, ad nihil aliud nalere arbitror, <lb/>
            nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in leuitas Iudaeus <lb/>
            quisque operatur in Christi ecclesia abundet iustitia eius super <lb/>
            scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti <lb/>
            dimidias dent — sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis <lb n="5"/>
            fecit Zaccheus — aut certe duplicat decimas, ut duas decimas <lb/>
            dando superet impendia Iudaeorum. mamona uero iniquitatis <lb/>
            ob hoc a domino appellata est ista pecunia, quam possidemus <lb/>
            ad tempus, quia mamona diuitiae interpretantur, nec sunt <lb/>
            istae diuitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque <lb n="10"/>
            copiam beatitudinis suae. a iustis uero cum haec possidentur, <lb/>
            est quidem ista pecunia, sed non sunt illis diuitiae nisi caelestes <lb/>
            et spiritales, quibus indigentiam suam spirita.liter supplentes <lb/>
            exclusa egestate miseriae beatitudinis copia ditabuntur. 
</p></div><div n="193" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLXXVI. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE ILLO QVI IN TECTO EST ET QVI IN AGRO, ET CETERA. </title></ab><p>Quid est quod dicit dominus: qui fuerit in tecto et  <lb/>
            uasa eius in domo, non descendat tollere illa? in <lb/>
            tecto est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritaliter <lb n="20"/>
            uiuit. uasa eius in domo sunt sensus carnales, quibus <lb/>
            ad inuestigandam ueritatem, quae intellectu capitur, multi <lb/>
            utentes penitus errauerunt. huius ergo spiritalis uiri iam uasa <lb/>
            ista uacant in domo, quia mente corpori supereminens per <lb/>
            aciem intellegentiae tamquam in tecto positus perspicuitate

<note type="footnote"> 4 cf. Matth. 5, 20 6 cf. Luc. 19, 8 18 Luc. 17, 81 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 choros P1 2 ea quae <hi rend="italic">cet. : locus corruptus uidetur</hi> qaae] £ <lb/>
            (= quam) P iudaeis <hi rend="italic">A</hi> iudaeos <hi rend="italic">P\'v</hi> 5 dimedias (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr.) A</hi> <lb/>
            6 zaocheus <hi rend="italic">V:</hi> zacheus <hi rend="italic">APv</hi> duplicet) dupliciter <hi rend="italic">v</hi> ut) aut <hi rend="italic">AP</hi> <lb/>
            7 mammon a <hi rend="italic">Pv</hi> 8 possedemus P1 9 mammona <hi rend="italic">v</hi> diuitias <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> interpretatur <hi rend="italic">A</hi> 11 possedentur <hi rend="italic">APl</hi> 15 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXXVII <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> CXCin P CXCIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 17 cetera <hi rend="italic">MV:</hi> de uxore loth <hi rend="italic">AGPv</hi> <lb/>
            19 discendat <hi rend="italic">APX</hi> descendet <hi rend="italic">v</hi> 20 tamquam] tam <hi rend="italic">v</hi> 22 innestigandura <lb/>
            P\' 24 menti <hi rend="italic">APl</hi> 25 tecto (o ex u <hi rend="italic">corr.) A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="598"/>
            sapientiae ueluti caelo apertissimo fruitur. caueat ergo iste, <lb/>
            ne in die tribulationis rursus uita carnali, quae per sensus <lb/>
            corporis pascitur, delectatus ad uasa huius modi tollenda <lb/>
            descendat. 
</p><p>Quid est quod dictum est: similiter et qui in agro <lb n="5"/>
            fuerit, similiter non redeat retro? qui operatur in <lb/>
            ecclesia et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non <lb/>
            respiciat spem saecularem, cui renuntiauit. 
</p><p>Quid significauit uxor Loth? eos qui in tribulatione retro <lb/>
            respiciunt et se ab spe diuinae promissionis auertunt. et ideo<lb n="10"/>
            statua salis facta est, ut admonendo homines, ne hoc faciant, <lb/>
            tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui. 
</p></div><div n="194" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLXXVII. DE DVOBVS IN LECTO ET DVABVS MOLENTIBVS ET DVOBVS IN AGRIS. </title></ab><p rend="script"> Qui sunt in illa nocte duo in lecto et duae molentes <lb/>
            in unum et duo in agro, de quibus omnibus binis <lb/>
            singuli assumentur et singuli relinquentur ? tria genera hominum <lb/>
            hic uidentur significari : unum eorum, qui otium et quietem <lb/>
            eligunt, neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis<lb n="20"/>
            occupati; quae illorum quies lecti nomine significata <lb/>
            est. alterum eorum, qui in plebibus constituti reguntur a <lb/>
            doctioribus, agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et

<note type="footnote"> 5 Luc. 17, 31 16 Luc. 17, 34 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 apertissime (me <hi rend="italic">ex</hi> mo <hi rend="italic">corr. m. 1 in V) MVv</hi> 4 discenda.t (n <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) Pl</hi> 5 et] <hi rend="italic">om. P</hi> 6 similiter <hi rend="italic">AM V: om. Pv</hi> 7 Paulus] <lb/>
            apostolus paulus <hi rend="italic">P</hi> 9 tribulatione] tribntione P 13 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CLXXVIII <hi rend="italic">A</hi> CXCIHI P CXCV <hi rend="italic">Gv</hi> 14 lectu <hi rend="italic">A</hi> duabus <hi rend="italic">GPs:</hi> <lb/>
            duobus <hi rend="italic">AMV</hi> 15 agris <hi rend="italic">MV:</hi> agro <hi rend="italic">AGPv</hi> 16 molentes] molestes<lb/>
             P 17 binis] uinis <hi rend="italic">MxVl</hi> 18 trea (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr.) P</hi> 19 sicnificari <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 20 elegunt <hi rend="italic">P1</hi> negotiis] necutiis <hi rend="italic">A</hi> 21 quies] quies (x a <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2) V</hi> requies <hi rend="italic">v</hi> 23 doctoribus <hi rend="italic">APv</hi> ea quae] eaq. <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            faeminarum <hi rend="italic">Y</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="599"/>
            feminarum nomine significauit, quia consiliis, ut dixi, peritorum <lb/>
            regi eis expedit; et molentes dixit propter temporalium <lb/>
            negotiorum orbem atque circuitum; quas tamen in uno molentes <lb/>
            dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis <lb/>
            praebent usibus ecclesiae. tertium eorum, qui operantur in <lb n="5"/>
            ecclesiae ministerio tamquam in agro dei, de qua agricultura <lb/>
            apostolus loquitur. in his ergo tribus generibus bina sunt <lb/>
            rursus genera hominum in singulis et pro robore suarum <lb/>
            uirium discernuntur. cum enim omnes ad ecclesiae membra <lb/>
            pertinere uideantur, adueniente tamen temtatione tribulationis <lb n="10"/>
            et ex illis qui sunt in otio et ex illis qui sunt in negotiis <lb/>
            saeculi et ex illis qui deo ministrant in ecclesia aliqui permanent, <lb/>
            aliqui cadunt. qui permanent, assumuntur; qui cadunt, <lb/>
            relinquuntur. ergo unus assumetur et unus relinquetur <lb/>
            non quasi de duobus hominibus dictum, sed de duobus generibus <lb n="15"/>
            affectionum in singulis generibus trium professionum. <lb/>
            in illa nocte ergo dixit "in illa tribulatione". 
</p><p rend="script">Ad ipsa tria genera, quae assumuntur, arbitror pertinere <lb/>
            etiam tria illa nomina uirorum sanctorum, quos solos <lb/>
            liberatum iri Hiezechihel propheta denuntiat, Noe, Danihel et <lb n="20"/>
            Iob. uidetur enim Noe pertinere ad eos per quos ecclesia <lb/>
            regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est, quae <lb/>
            figuram gestabat ecclesiae. Danihel autem, quia elegit caelibem <lb/>
            uitam, id est nuptias terrenas contemsit, ut, sicut dicit

<note type="footnote"> 7 cf. I Cor. 3, 9 20 cf. Ezech. 14,14 22 cf. Gen. 7, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quia] qui* (a <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">V</hi> qui <hi rend="italic">M</hi> peritorum] periturum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            2 expedit) expetit <hi rend="italic">P1 ezpetiunt v</hi> 3 uno <hi rend="italic">PYv: uuum A</hi> 4 necutiis <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 6 ministerium <hi rend="italic">A</hi> 11 in otio - qui sunt] <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            12 aliqui] alii qui <hi rend="italic">A</hi> 13 aliqui] alii <hi rend="italic">v</hi> cadent <hi rend="italic">V</hi> qui permanent] <lb/>
            que p. P* qui cadent P 14 reliquuntur <hi rend="italic">A</hi> asaumitur <hi rend="italic">P1v</hi> <lb/>
            16 affectionum - generibus] <hi rend="italic">om</hi>. v Binculis <hi rend="italic">A</hi> 18 ad] et ad<lb/>
             v 19 solus <hi rend="italic">AP1</hi> 20 liberatum iri <hi rend="italic">scripsi]</hi> liberaturi (ri <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            ros corr. <hi rend="italic">m. 1 in V) MV</hi> liberari <hi rend="italic">A</hi> libera∗∗∗ri <hi rend="italic">P</hi> liberatos <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            hiezechiel <hi rend="italic">A</hi> ezechiel P ezechihel <hi rend="italic">v</hi> denuntiat <hi rend="italic">Y:</hi> praenuntiat <lb/>
            b <lb/>
            <hi rend="italic">APx</hi> 22 archa P guuernata (b <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> 23 ficuram <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> quia] <hi rend="italic">qui v</hi> caelebem P1 24 nubtias <hi rend="italic">AV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="600"/>
            apostolus, sine sollicitudine uiueret, cogitans quae sunt dei, <lb/>
            genus eorum significat qui sunt in otio, sed tamen fortissimi <lb/>
            in temtationibus, ut possint assumi. Iob autem, quia et <lb/>
            uxorem habuit et filios et amplas terrenas rerum copias, ad <lb/>
            illud genus pertinet, cui molendinum deputatum est, sed<lb n="5"/>
            tamen, ut sint fortissimi in temtationibus, sicut ille fuit ; non <lb/>
            enim aliter assumi poterunt. nec puto alia esse genera <lb/>
            hominum, quibus constat ecclesia, quam ista tria, habentia <lb/>
            binas differentias propter assumtionem et relictionem, quamuis <lb/>
            in singulis multae studiorum uoluntatumque diuersitates,<lb n="10"/>
            ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inueniri
</p></div><div n="195" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLXXVIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH II. DE IVDICE INIQVO, QVEM VIDVA INTERPELLABAT. </title></ab><p rend="script"><lb/>
            Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum de<lb n="15"/>
            iudice iniquo uoluit parabolam ponere, qui cum deum non <lb/>
            timeret et hominem non reuereretur, uiduae tamen assiduae <lb/>
            interpellationibus cessit, ut eam uindicaret, ne sibi ab illa <lb/>
            taedium fieret? nam hoc est quod ait: ne ueniens suggillet <lb/>
            me. quoniam parabolas dominus ant secundum similitudinem<lb n="20"/>
            aliquam ponit, sicut de seruo illo, cui dominus

<note type="footnote"> 1 cf. I Cor. 7, 32 et 34 3 cf. Iob. 1, 1-3 13 cf. Luc. 18, <lb/>
            2—8 21 cf. Matth. 18, 23-35 </note>

<note type="footnote"> 1 uiueret] uiuere et <hi rend="italic">A</hi> uiuere P1 uiuebat v 2 qui (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.)</hi> <lb/>
            P otio] utio (u in o <hi rend="italic">corr.) A</hi> 3 quia] qui APl 5 cui] <lb/>
            quod ad <hi rend="italic">v</hi> molendinum] molendi nomen <hi rend="italic">A</hi> 6 ut sint] sunt v <lb/>
            7 potuerunt <hi rend="italic">P</hi> 8 quam] quamuis <hi rend="italic">A</hi> 9 et <hi rend="italic">relictionem - p. 616,<lb/>
             18 desiderantur</hi> in <hi rend="italic">A, cum quaternio unus exciderit</hi> quamuis] <lb/>
            quae v 10 in] <hi rend="italic">om. Pv</hi> singula v multae] <hi rend="italic">om. v;</hi> multa <lb/>
            P diuersitates] diuersa <hi rend="italic">v</hi> 12 <hi rend="italic">cap</hi>. CXCV P CXCVII Gv <lb/>
            14 interpellat <hi rend="italic">v</hi> 17 reuereretur (ereretur <hi rend="italic">a m</hi>. 2 <hi rend="italic">in</hi> ras.) P uereretur <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> assiduae <hi rend="italic">MV:</hi> assiduis P a suis v 19 suggyllet <hi rend="italic">MV</hi> <lb/>
            sugillet <hi rend="italic">v</hi> suggillit P1 20 aut] ut P 21 de] <hi rend="italic">om</hi>. P1 </note> <lb/>
             
<pb n="601"/>
            dimisit quod ratione reddita debere inuentus est, et ipse <lb/>
            conseruo suo dilationem saltem dare noluit; et de faeneratore. <lb/>
            qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo <lb/>
            plus dilectus est cui plus donauit; et de homine, qui habebat <lb/>
            duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem, minorem <lb n="5"/>
            autem in longinquo luxuriantem; et innumerabilia huius modi: <lb/>
            de his enim, quantum similia sunt, ducitur intellectus eius <lb/>
            rei, cui adhibentur insinuandae aut requirendae. aut ex ipsa <lb/>
            dissimilitudine aliquid probat; ueluti est illud: quod si <lb/>
            faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum <lb n="10"/>
            mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae <lb/>
            fidei? ad hoc genus pertinet etiam illud quod de <lb/>
            seruo ait, cui dominus denuntiauerat, ut a uilicatu remoueretur; <lb/>
            fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis <lb/>
             debitoribus eius quantum commodum uisum est relaxaret. <lb n="15"/>
            neque ullo modo nos dominus ut sibi fraudem faciamus <lb/>
            hortatur, sed si fraudando quasi prouidit in posterum, <lb/>
            laudatum eum dicit a domino; quanto maiore alacritate sibi <lb/>
            prouidere debent in aeternam uitam quibus, ut iuste operentur, <lb/>
            iubetur amicos facere de mamona iniquitatis? quod suo loco <lb n="20"/>
            expositum est. ad hoc genus pertinet et ille qui non propter <lb/>
            amicitiam, sed ut taedio careret, iam dormiens excitatur, ut <lb/>
            tres panes commodet amico suo. si enim ille molestia compulsus <lb/>
            dedit, quanto magis deus, qui suos seruos diligens

<note type="footnote"> 2 cf. Luc. 7, 41-43 4 cf. Luc. 15, 11-32 9 Matth. 6, 80 <lb/>
            13 cf. Lnc. 16, 1-9 20 cf. Quaestt. euang. II, 34 22 cf. Luc. 11, 5—8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 debebat v <hi rend="italic">ante</hi> inuentus <hi rend="italic">ras</hi>. 6 <hi rend="italic">litt. in P</hi> et ipse inuentus <lb/>
            est v et ipae] <hi rend="italic">om. Pl</hi> 2 conserno] cQseruo Pl dalationem <hi rend="italic">P1</hi> <lb/>
            saltim P\'1J noluit] nolle v 3 eo plus] eo amplius P 6 loxuriante <lb/>
            (v et antS <hi rend="italic">a m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 8 aut requirendae] et r. v 9 desimilitudine <lb/>
            P 10 clibano P1 11 modicę (3 <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr.) P</hi> 12 ad <lb/>
            boc-dennntiauerat] <hi rend="italic">add. V1</hi> in <hi rend="italic">spatio uacuo relicto; post</hi> denuntiauerat <lb/>
            <hi rend="italic">spatium 11 litt</hi>. 13 uilicato P1 14 ut] <hi rend="italic">om. V</hi> falsati <lb/>
            P1 cyrographis <hi rend="italic">MVv</hi> cirogTafis (i <hi rend="italic">et</hi> fi <hi rend="italic">in ras.)</hi> P 17 quasi <lb/>
            <hi rend="italic">libri:</hi> sibi <hi rend="italic">a</hi> prouidet v 18 maiori v 20 iubentur P1v <lb/>
            21 hoc] ho P 24 deus] om. v </note> <lb/>
             
<pb n="602"/>
            ut petamus hortatur, dabit bona poscentibus se? itaque <lb/>
            illud superius genas his uerbis adiungi potest: sicut illud, <lb/>
            ita et illud; hoc autem posterius his uerbis: si illud, quanto <lb/>
            magis illud? aut: si illud, quanto minus illud? sed alicubi <lb/>
            obscure, alicubi aperte ista ponuntur. hic ergo iniquus iudex<lb n="5"/>
            non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut <lb/>
            ostenderet dominus, quanto certiores esse debeant qui deum <lb/>
            perseueranter rogant fontem iustitiae atque misericordiae uel <lb/>
            si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum <lb/>
            iudicem usque ad effectum implendi desiderii ualuerit <lb n="10"/>
            perseuerantia deprecantis. 
</p><p rend="script">Ipsa uero uidua potest habere similitudinem ecclesiae, quod <lb/>
            desolata uidetur, donec ueniat dominus, qui tamen in secreto <lb/>
            etiam nunc curam eius gerit. si autem monet cur electi dei <lb/>
            se uindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Iohannis<lb n="15"/>
            de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur, ut pro <lb/>
            nostris inimicis et persecutoribus oremus: intellegendum est <lb/>
            eam uindictam esse iustorum, ut omnes mali pereant. pereunt <lb/>
            autem duobus modis, aut conuersione ad iustitiam aut amissa <lb/>
            per supplicium potestate, qua nunc aduersum bonos, quamdiu<lb n="20"/>
            hoc ipsum bonis expedit, uel temporaliter aliquid ualent. <lb/>
            itaque etiam si omnes homines conuerterentur ad deum, inter <lb/>
            quos sunt etiam inimici, pro quibus iubemur orare, diabolus <lb/>
            tamen, qui operatur in filiis diffidentiae, remaneret in saeculi <lb/>
            fine damnandus. quem finem iusti cum uenire desiderant,<lb n="25"/>
            quamuis pro inimicis suis orent, tamen non absurde uindictam <lb/>
            desiderare dicuntur.

<note type="footnote"> 1 Matth. 7, 11 15 cf. Apoc. 6, 10 17 cf. Matth. 5, 44 <lb/>
            24 cf. Eph. 2, 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 petamus (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr.) P</hi> 4 si illud] si non illud v 5 obscure, <lb/>
            alicubi] <hi rend="italic">om. v</hi> 6 deairailitudine P\' 9 audire P1 <lb/>
            15 uindicare P1v deprecetur (n <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 16 moneamns <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> moniamur P1 20 aduersus <hi rend="italic">Pv</hi> bonus (u in 0 corr.) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            22 itaque (e <hi rend="italic">ex</hi> 0 <hi rend="italic">corr. m. 1) Y</hi> 23 quos] <hi rend="italic">om. P*</hi> diabolus] <lb/>
            <hi rend="italic">scripsit V1 in spatio uacuo 12 litt</hi>. 24 filios P </note> 
<pb n="603"/>
            
</p></div><div n="196" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">[DE EO QVOD DICTVM EST: ORATE, NE FIAT FVGA VESTRA HIEME VEL SABBATO. EX LIBRO I QVAESTIONVM EVANGELII. </title></ab><p>Id est "ne impedimento aliquo detineamini" quia et hieme  <lb/>
            imbribus uel frigore, et sabbato, in quo proficisci non licebat, <lb n="5"/>
            impediebatur quis ab itinere; uel aliud, ne in tristitia aut <lb/>
            laetitia rerum temporalium quis inueniatur a die illa.]
</p></div></div></body></text></TEI>