<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="168" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLII. EX EODEM LIBRO XXII DE CIVITATE DEL QVOD IN RESVR- BECTIONE MORTVORVM NATVRA COBPORVM QVIBVSLIBET MODIS DISSIPATORVM IN INTEGRVM REVOCANDA SIT. </title></ab><p>Absit, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non  <lb n="5"/>
            possit omnipotentia creatoris omnia reuocare, quae uel bestiae <lb/>
            uel ignis absnmsit uel in puluerem cineremne conlapsum uel <lb/>
            in humorem solutum uel in auras est exhalatum. absit, at <lb/>
            sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid abstractum <lb/>
            sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat <lb n="10"/>
            aut effugiat potestatem. deum certe uolens, sicut poterat, <lb/>
            definire Cicero, tantus auctor ipsorum: "mens quaedam est" inquit <lb/>
            "soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, <lb/>
            omnia sentiens et monens ipsaque praedita motu sempiterno". <lb/>
            hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum <lb n="15"/>
            ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid uel latet
</p><p>omnia sentientem uel inreuocabiliter. fugit omnia mouentem? <lb/>
            Vnde iam etiam quaestio illa solnenda est, quae difficilior <lb/>
            uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam <lb/>
            alterius uiuentis fit caro, cui potius eorum in resurrectione <lb n="20"/>
            reddatur. si enim quispiam confectus fame atque compulsus <lb/>
            uescatur cadaueribus humanis, quod malum aliquotiens accidisse <lb/>
            et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia <lb/>
            experimenta docuerunt, num quisquam ueridica ratione <lb/>
            contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde

<note type="footnote"> 12 Cic. Tuse. I, 27 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLX <hi rend="italic">T</hi> CLXVm <hi rend="italic">P</hi> CLXVnil <hi rend="italic">Gv</hi> 2 de ciuitate dei] <lb/>
            <hi rend="italic">om. PTv</hi> resurreciione <hi rend="italic">MPVv:</hi> rectione <hi rend="italic">T</hi> 6 reuocare <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            restituere v 7 absumsit <hi rend="italic">V:</hi> assumsit <hi rend="italic">T</hi> adsumpsit v conlabsum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 8 umorem <hi rend="italic">T</hi> exalatum <hi rend="italic">Tv</hi> 9 secretusque <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            abetractum <hi rend="italic">V:</hi> snbtractum <hi rend="italic">v</hi> substractum <hi rend="italic">T</hi> 13 concretione <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            congregatione <hi rend="italic">Tv</hi> 15 repperit v: reperit <hi rend="italic">TV</hi> 16 uel latet <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            aellet et <hi rend="italic">v</hi> 18 etiam] <hi rend="italic">om. v</hi> 20 fit uiuentis <hi rend="italic">PTv</hi> in] ir <lb/>
            <hi rend="italic">Tpr</hi>. 21 confectu <hi rend="italic">T</hi> 22 cadaberibus <hi rend="italic">V</hi> humanis (is <hi rend="italic">ea;</hi> <lb/>
            um <hi rend="italic">corr. m. 1) V:</hi> hominum <hi rend="italic">PTv</hi> aliquoties <hi rend="italic">v</hi> 25 contendit <lb/>
            v degestum v per imos] primos (e <hi rend="italic">add. m. 1) T</hi> </note>

<note type="footnote"> 34* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="532"/>
            in eius carnem mutatum atque conuersum, cum ipsa macies, <lb/>
            quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta. <lb/>
            suppleta sint? iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae <lb/>
            ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. quidquid <lb/>
            enim carnium exhausit fames, utique in auras est<lb n="5"/>
            exhalatum; unde diximus omnipotentem deum posse reuocare <lb/>
            quod fugit. reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro <lb/>
            humana primitus coepit. ab illo quippe altero tamquam mutuo <lb/>
            sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda <lb/>
            est, unde sumta est. sua uero illi quem fames exinanierat<lb n="10"/>
            ab eo qui potest etiam exhalata reuocare reddetur. quamuis, <lb/>
            etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis <lb/>
            naturae latebris remansisset, unde uellet eam repararet omnipotens. <lb/>
            sed propter sententiam ueritatis, qua dictum est: <lb/>
            capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut <lb n="15"/>
            putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes <lb/>
            fame depastas atque consumtas perire potuisse. quibus <lb/>
            omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec <lb/>
            summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas <lb/>
            mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat per- <lb n="20"/>
            ficiendae siue perfectae cuiusque indita corporis ratio iuuentutis, <lb/>
            in membrorum quoque omnium modulis congruo decore <lb/>
            seruato. quod decus ut seruetur, si aliquid demtum fuerit <lb/>
            indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod <lb/>
            per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia <lb n="25"/>
            partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde <lb/>
            etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus

<note type="footnote"> 15 Luc. 21, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 carnem <hi rend="italic">V:</hi> carne <hi rend="italic">Tv</hi> 8 suppleata <hi rend="italic">T</hi> 4 debebunt TF:<lb/>
             debent v 6 ezalatum v 7 fngit <hi rend="italic">TV:</hi> fnit v redditur e<lb/>
             8 mntuo snmta <hi rend="italic">TV:</hi> mortnorum ita v 9 sicut aes <hi rend="italic">TV:</hi> secuta est<lb/>
             v ei <hi rend="italic">TV:</hi> et v rethibenda <hi rend="italic">T</hi> redibenda v 10 illi] illa. <lb/>
            v quem <hi rend="italic">TV:</hi> quam <hi rend="italic">v</hi> 11 eihalta <hi rend="italic">T</hi> exalata v 18 consideratis]<lb/>
             add. <hi rend="italic">T in mg</hi>. 20 habebat <hi rend="italic">TV:</hi> habet v 22 <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            decore <hi rend="italic">ras. 4 litt. in T</hi> 23 sernetnr <hi rend="italic">TV:</hi> reseruetnr v 24 granditate<lb/>
             v constitntae <hi rend="italic">TV:</hi> constituet v quod <hi rend="italic">TV:</hi> quo v<lb/>
             25 id <hi rend="italic">TV:</hi> hic v 26 partium) pertium <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="533"/>
            partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter <lb/>
            in una esset, utique non deceret. aut si contenditur in <lb/>
            ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua <lb/>
            defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit <lb/>
            omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque <lb n="5"/>
            corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo <lb/>
            resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis dei, <lb/>
            si non corpore, non aetate, certe felicitate. 
</p><p>Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post <lb/>
            mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo quod in <lb n="10"/>
            sepulchris remansit in spiritalis corporis nouitatem ex animalis <lb/>
            corporis uetustate mutatum resurget incorruptione atque <lb/>
            immortalitate uestitum. sed etsi uel casu aliquo graui uel <lb/>
            inimicorum immanitate totum penitus conteratur in puluerem <lb/>
            atque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest, <lb n="15"/>
            nusquam esse sinatur omnino, nullo modo subtrahi poterit <lb/>
            omnipotentiae creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. <lb/>
            erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non <lb/>
            spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed <lb/>
            tamen spiritus, non caro. cuius rei habemus experimentum <lb n="20"/>
            in nostrae poenae deformitate. non enim secundum carnem, <lb/>
            sed utique secundum spiritum carnales erant quibus ait <lb/>
            apostolus: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, <lb/>
            sed quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita <lb/>
            dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam <lb n="25"/>
            legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit

<note type="footnote"> 23 I Cor. 3, 1 26 cf. Bom. 7, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 partibus ut] <hi rend="italic">T in ras</hi>. inormiter <hi rend="italic">TV"</hi> 2 si <hi rend="italic">IT:</hi> 86 v<lb/>
             6 in quo <hi rend="italic">TV:</hi> quo v 7 angeli <hi rend="italic">T</hi> 10 cadaberibua <hi rend="italic">V</hi> 11 nooitatem—corporis] <lb/>
            om. <hi rend="italic">MV; spatium</hi> uacuum <hi rend="italic">19 fere lilt. in V</hi> <lb/>
            12 aetnstate utatum <hi rend="italic">T</hi> 15 uel in aquas <hi rend="italic">TV:</hi> aliquas v 16 sinatar<lb/>
             <hi rend="italic">TV:</hi> sed natura v 17 creatoree <hi rend="italic">T</hi> 19 sicut <hi rend="italic">Vv:</hi> si cui <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 20 habnimns v 21 nostra v poenae <hi rend="italic">TV:</hi> pene v <lb/>
            carnem <hi rend="italic">TV:</hi> spiritum v 22 utique] om. v spiritum <hi rend="italic">TV:</hi> carnem <lb/>
            v carnales erant <hi rend="italic">TV:</hi> seruiebant o 25 dicitur <hi rend="italic">V:</hi> duoifiur<lb/>
             Tv et <hi rend="italic">TV:</hi> ut v </note> <lb/>
             
<pb n="534"/>
            autem etiam corpore spiritalis, cam eadem caro sic resurrexerit, <lb/>
            ut fiat quod scriptum est: seminatur corpus animale, <lb/>
            resurget corpus spiritale. quae sit autem et <lb/>
            quam magna spiritalis corporis gratia, quia nondum uenit in <lb/>
            experimentum, uereor, ne temerarium sit omne quod de illa. <lb n="5"/>
            profertur eloquium. 
</p></div><div n="169" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE NOVITATE COR- PORIS SPIRITALIS, IN QVAM SANCTORVM CARO MVTABITVR. </title></ab><p> Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et <lb n="10"/>
            eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! non enim <lb/>
            animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine <lb/>
            ulla carnali corruptione substantiam. 
</p></div><div n="170" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLIIII. DE PERVICACIA QVORVNDAM, QVI RESVRRECTIONEM CARNI, QVAM, SICVT PRAEDICTVM EST, TOTVS MVNDVS CREDIT, IM- PVGNANT. </title></ab><p rend="script"> Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus <lb/>
            perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles; de <lb/>
            carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. <lb n="20"/>
            sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad <lb/>
            Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione <lb/>
            monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, <lb/>
            sapientes mundi et insipientes. hoc enim credidit mundus

<note type="footnote"> 2 I Cor. 15, 44 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 corpore <hi rend="italic">Vv:</hi> corp* <hi rend="italic">T</hi> spiritale <hi rend="italic">T</hi> sic] <hi rend="italic">om. v</hi> 7 ntm. <hi rend="italic">et<lb/>
             Htulum om. GPv</hi> 9 caro <hi rend="italic">T:</hi> cura <hi rend="italic">M1 F; corr. m. 2 M</hi> 10 subditum<lb/>
             spiritoi <hi rend="italic">Gh</hi> 11 eo <hi rend="italic">OVv:</hi> eos <hi rend="italic">T</hi> 14 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXI <hi rend="italic">T;</hi> num. <lb/>
            om. <hi rend="italic">Gv</hi> 16 credidit <hi rend="italic">v</hi> impugnant] ex libro M t. XXV add. <lb/>
             Ov 18 animi] animabus v quibua bonia" 19 perfruantur v<lb/>
             21 multi] om. <hi rend="italic">T1;</hi> multoe <hi rend="italic">v</hi> paucissimo <hi rend="italic">T</hi> 22 abBurdium <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="535"/>
            quod praedixit deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem <lb/>
            fuerat mundus crediturus; neque Petri maleficiis ea cum laude <lb/>
            credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. ille est <lb/>
            enim deus, quem — sicut iam dixi aliquotiens nec commonere <lb/>
            me piget — confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum <lb n="5"/>
            probare cupiente ipsa nomina perhorrescunt; quem sic <lb/>
            laudauit, ut eum et deum patrem et regem uocaret. absit <lb/>
            enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quomodo nolunt <lb/>
            hi qui hoc cum mundo non crediderunt quod mundum crediturum <lb/>
            esse praedixit. cur enim non potius ita, sicut crediturus <lb n="10"/>
            tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi <lb/>
            garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, <lb/>
            credere noluerunt? si enim propterea dicunt alio modo esse <lb/>
            credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant <lb/>
            illi deo, cui tam magnum perhibent testimonium, tantam <lb n="15"/>
            prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si etiam <lb/>
            aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, <lb/>
            quem crediturum ipse laudauit, ipse promisit, ipse compleuit. <lb/>
            utrum enim non potest facere, ut resurgat caro et uiuat in <lb/>
             aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, <lb n="20"/>
            quia malum est atque indignum deo ? sed de omnipotentia <lb/>
            eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa <lb/>
            diximus. si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, <lb/>
            habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. credamus <lb/>
            ergo quod potest non credendo quod non potest. non itaque <lb n="25"/>
            credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se

<note type="footnote"> 2 cf. de ciu. dei XVIII, 53 </note>

<note type="footnote"> 1 praedixit deus <hi rend="italic">TV:</hi> dixit d. <hi rend="italic">v</hi> qui] quia., 2 mnndus<lb/>
             fuerat <hi rend="italic">Tv</hi> neque <hi rend="italic">MV:</hi> neque enim <hi rend="italic">GTv</hi> 4 aliquoties v<lb/>
             6 probare <hi rend="italic">Tv:</hi> improbare <hi rend="italic">MV</hi> cupientem <hi rend="italic">MV</hi> numina] nomina <lb/>
            <hi rend="italic">MTV1</hi> (o in n <hi rend="italic">corr. m. 2 V)</hi> 7 deum (om. et) 0 10 non] <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            T 12 credituros (o in u <hi rend="italic">corr. m. 1) T</hi> 13 si <hi rend="italic">Tv:</hi> sic <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            14 credenda <hi rend="italic">Tv:</hi> credendum <hi rend="italic">V</hi> ne si <hi rend="italic">TV:</hi> nisi., faciunt v <lb/>
            15 cui tam] uitam v magnam <hi rend="italic">v</hi> perhibenti v testimonio <lb/>
            v tanto v 18 ipse laudauit <hi rend="italic">a:</hi> esse laudauit <hi rend="italic">TV.,</hi> 20 id <lb/>
            (i add. m. 2) <hi rend="italic">T</hi> 25 non credendo - potest] om. <hi rend="italic">T</hi> itaque F:<lb/>
             IItique <hi rend="italic">Tv</hi> 26 credentis <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="536"/>
            facturum esse promisit, et sic credant, sicut id credidit mundus, <lb/>
            quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse <lb/>
            laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam <lb/>
            ostendit. hoc autem malum esse unde demonstrant P non erit <lb/>
            illic ulla corruptio, quod est corporis malum. de ordine elementorum<lb n="5"/>
            iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis <lb/>
            satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili <lb/>
            facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, <lb/>
            quae utique nullo modo illi comparanda est immortalitati, in <lb/>
            libro xm satis, ut opinor, ostendimus. legant superiora operis<lb n="10"/>
            huius qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt. 
</p></div><div n="171" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLV. SEQVITVR: QVOMODO PORPHVRII DEFINITIO IPSIVS PLATONIS SENTENTIA DESTRVATVR. </title></ab><p rend="script">Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus <lb n="15"/>
            esse omne fugiendum. nihil ergo prodest, quia incorruptibile <lb/>
            diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne <lb/>
            corpus effugerit. sed iam et hinc in libro memorato quantum <lb/>
            oportuit disputaui. uerum hic unum inde tantum commemorabo. <lb/>
            emendet libros suos istorum omnium magister Plato et <lb n="20"/>
            dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est <lb/>
            esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos, <lb/>
            quibus tamen deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, <lb/>
            immortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, <lb/>
            non eorum natura id habente, sed suo consilio

<note type="footnote"> 1 sic] si v 6 coniectaris <hi rend="italic">Vv:</hi> coniuncturis <hi rend="italic">T</hi> 8 ualitudinis <lb/>
            v 9 immortalitate (e tn <hi rend="italic">i corr. m. 1) T</hi> 10 opin.or (i <hi rend="italic">ras.) <lb/>
            T</hi> 11 non legerant <hi rend="italic">v</hi> 12 <hi rend="italic">cap</hi>. CLXII <hi rend="italic">T</hi> CLXX P CLXXII <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> 13 sequitur] <hi rend="italic">om. GPTv</hi> porphjrius (us m i <hi rend="italic">corr. m. 2) <lb/>
            P</hi> definitio] definito <hi rend="italic">GpfJ</hi> 14 sententia] ∗∗sentia <hi rend="italic">T</hi> ex <lb/>
            eodem libro XXII <hi rend="italic">add. GPTv</hi> 16 fugiendam P prodest] prode <lb/>
            est <hi rend="italic">T</hi> 18 effugeret P1 iam] etiam <hi rend="italic">Gv</hi> hine- <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            21 dicant <hi rend="italic">T</hi> beata P1 fugiturus <hi rend="italic">Gl</hi> 22 inclusus P1 <lb/>
            23 deus] deos <hi rend="italic">T</hi> 25 sed] om. <hi rend="italic">G1P1v</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="537"/>
            praeualente promisit. ubi etiam illud euertit quod dicunt, <lb/>
            quoniam est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse <lb/>
            credendam. apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi <lb/>
            dis a se factis promisit deus non factus immortalitatem, quod <lb/>
            impossibile est se dixit esse facturum. sic enim eum locuturum <lb n="5"/>
            narrat Plato: "quoniam estis orti" inquit "immortales <lb/>
            esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini <lb/>
            neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora <lb/>
            quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem <lb/>
            uestram quam illa quibus estis colligati." si non solum <lb n="10"/>
            absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique <lb/>
            dubitant dis factis ab illo deo, qui eos fecit, secundum Platonem <lb/>
            quod est impossibile fuisse promissum. qui enim dicit: "uos <lb/>
            quidem immortales esse non potestis, sed mea uoluntate <lb/>
             immortales eritis" quid aliud dicit, quam "id quod fieri non <lb n="15"/>
            potest me faciente tamen eritis"? ille igitur carnem incorruptibilem, <lb/>
            immortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta <lb/>
            Platonem id quod impossibile est se facturum esse promisit. <lb/>
            quid adhuc quod promisit deus, quod deo promittenti credidit <lb/>
            mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse impossibile <lb n="20"/>
            clamant, quando quidem nos deum, qui etiam <lb/>
            secundum Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus <lb/>
            P non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne <lb/>
            fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. et in quo

<note type="footnote"> 6 Plato Tim. p. 41* </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 euertit (d <hi rend="italic">ras.) P</hi> euertet <hi rend="italic">T</hi> quod] quo v 2 quoniam] <lb/>
            quod P 3 eandem P1 4 dis <hi rend="italic">M TV :</hi> diis <hi rend="italic">Gv</hi> di..is P <lb/>
            lactus] factis P 5 se] sed <hi rend="italic">GlPlT</hi> facturum] futurum P <lb/>
            locutorum <hi rend="italic">MV:</hi> locutum <hi rend="italic">GPTv</hi> 6 immortalis P1 7 dissoluimini <lb/>
            P\' 8 fata <hi rend="italic">G\'v:</hi> facta <hi rend="italic">GIMPTV</hi> erunt (u <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr. <lb/>
            m. 2) P</hi> 9 quam consilium1 <hi rend="italic">incipit codex A</hi> 10 uestra <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> conlegati <hi rend="italic">T</hi> 11 sunt (non add. <hi rend="italic">m. 1) V</hi> 12 dis] <lb/>
            diis <hi rend="italic">CP1</hi> deos <hi rend="italic">G\'v</hi> factos <hi rend="italic">G2v</hi> 14 immortales] mortales <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 17 resuscitabit <hi rend="italic">G\'v:</hi> resuscitauit <hi rend="italic">AGlMPTV</hi> 18 impossibile <lb/>
            eat] impossibil est <hi rend="italic">M</hi> possibile est Gx 19 promittente <hi rend="italic">G <lb/>
            Pv</hi> crededit <hi rend="italic">A</hi> credit <hi rend="italic">T</hi> 20 promissus (sus <hi rend="italic">ex</hi> it <hi rend="italic">corr.) A</hi> <lb/>
            24. quo] qua <hi rend="italic">MV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="538"/>
            conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo <lb/>
            corruptibili gemuerunt? sic enim non in eis erit illa dira <lb/>
            cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait: <lb/>
            rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; <lb/>
            sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt,<lb n="5"/>
            cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic <lb/>
            habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus uel <lb/>
            exiguum quodlibet tempus ulla morte deponant. 
</p></div><div n="172" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLVI. SEQVITVR: DE CONTRARIIS DEFINITIONIBVS PLATONIS ATQVE PORPHVRII, IN QVIBVS, SI VTERQVE ALTERI CEDERET, A VERI- TATE NEVTER DEVIARET. </title></ab><p rend="script"><lb/>
            Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si <lb/>
            inter se communicare potuissent, facti essent fortasse christiani. <lb/>
            Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. <lb n="15"/>
            ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum <lb/>
            tempus tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem <lb/>
            dixit animam purgatissimam, cum redierit ad patrem, ad haec <lb/>
            mala mundi numquam esse redituram. ac per hoc, quod uerum

<note type="footnote"> 4 Aen. 6, 751 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 incorruptibili] incorraptibile GlPl in incorruptibili <hi rend="italic">G2v</hi> quam <lb/>
            in quo] <hi rend="italic">T* in rcu</hi>. quo] om. <hi rend="italic">G1v</hi> 2 corruptibile 01 sic] <lb/>
            si <hi rend="italic">G1v</hi> 3 platonem A uirgilius <hi rend="italic">OPTv</hi> 4 et] om. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            uelli <hi rend="italic">G</hi> 5 reuertenti <hi rend="italic">Pl</hi> 6 quae] <hi rend="italic">qua AMV</hi> renerti] se <lb/>
            uerti V se»»uerti (re ras.) <hi rend="italic">M</hi> reuerte.. (re <hi rend="italic">ras.) P</hi> et sic habebunt] <lb/>
            om. <hi rend="italic">Ov</hi> 7 non habeant numquam] <hi rend="italic">om. A</hi> 8 quodlibet <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> quolibet <hi rend="italic">MV</hi> quamlibet <hi rend="italic">AOPTv</hi> 9 <hi rend="italic">cap. CLVII A</hi> CLXHI <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            CLXXI P CLXXIII Ov 10 sequitur <hi rend="italic">MV: om. AGPTv</hi> ditinitiet <lb/>
            <lb/>
            onibus P 11 porfyrii A porphirii <hi rend="italic">GPv</hi> si] se P1 a] a (et <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 13 porfyrius <hi rend="italic">A</hi> porphirius <hi rend="italic">Gv; sic</hi> ubique <lb/>
            16 dixit] non dixit <hi rend="italic">T</hi> sapientium <hi rend="italic">AGPv</hi> anim animas A <lb/>
            17 ad] a A redituras (a <hi rend="italic">ex</hi> u corr.) <hi rend="italic">P</hi> 18 animae <hi rend="italic">G2P1v</hi> <lb/>
            purgatissimae <hi rend="italic">G*Pl v;</hi> om. <hi rend="italic">G\'</hi> redierint <hi rend="italic">GlPlv</hi> patrem][partem <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 19 reddituram P redituras <hi rend="italic">Glt)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="539"/>
            uidit Plato si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque <lb/>
            sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; <lb/>
            rursus quod uerum uidit Porphyrius dedisset Platoni, numquam <lb/>
            redituras ad miserias corruptibilis corporis animas <lb/>
            sanctas, ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli <lb n="5"/>
            utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam consequens, <lb/>
            ut redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in <lb/>
            quibus beate atque immortaliter uiuerent. quoniam secundum <lb/>
            Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt, <lb/>
            secundum Porphyrium ad mala huius mundi sanctae animae <lb n="10"/>
            non redibunt. dicat itaque cum Platone Porphyrius: "redibunt <lb/>
            ad corpora;" dicat Plato cum Porphyrio: "non redibunt ad <lb/>
            mala": et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla <lb/>
            patiantur mala. haec itaque non erunt nisi illa quae promittit <lb/>
            deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne <lb n="15"/>
            iacturas. hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent <lb/>
            ambo, ut qui faterentur ad immortalia corpora redituras <lb/>
            animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, <lb/>
            in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus deum, ut <lb/>
            his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.

<note rend="script" type="footnote"> 1 porphyrio (o <hi rend="italic">altera ex</hi> ns <hi rend="italic">corr. m. 2) P</hi> 2 sapientium <hi rend="italic">GPv</hi> <lb/>
            (d 4) reditarui P1 3 uerum] uirum G1 dedisset <hi rend="italic">AMTV:</hi> si<lb/>
             dedisset <hi rend="italic">GPv</hi> platone P1 4 corruptibileB P1 6 haec] hae <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 6 dicerint <hi rend="italic">G1</hi> 7 ut] ut et <hi rend="italic">GPv</hi> reddirent <hi rend="italic">T</hi> et- <lb/>
            <hi rend="italic">corpora] add. A2 supr.uers</hi>. talia Ay: alia <hi rend="italic">GMPTVv</hi> reciperet <lb/>
            A* receperint Gl 8 beatae <hi rend="italic">libri</hi> 9 platonae <hi rend="italic">T</hi> 10 mundi<lb/>
             huius <hi rend="italic">AGPTv</hi> 11 non redębuDt <hi rend="italic">A</hi> 13 consentiunt Gl con- <lb/>
            D <lb/>
            •entiant <hi rend="italic">G"</hi> 14 patiatur (n <hi rend="italic">add. m. 2) M</hi> patiatur <hi rend="italic">V</hi> patiuntur <lb/>
            <hi rend="italic">G-</hi> quae] qiwd <hi rend="italic">A</hi> 16 facturas <hi rend="italic">AGXMPTV (cf. p. 326, 21. <lb/>
             327, 10):</hi> futuras GI" uicturas <hi rend="italic">Dombart ex cod. B</hi> quanto <lb/>
            <hi rend="italic">GIP</hi> exsistimo <hi rend="italic">MV</hi> eonciderent <hi rend="italic">Pl</hi> 18 sanctorum] om, <lb/>
            P permitterint P1 pmitterent Gr" 19 pertulerent <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="20"/>
            
<pb n="540"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>