<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="163" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLVIL SEQVITVR: QVOD VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET VIR- TVTIS FVERIT DIVINAE, NON PERSVASIONIS HVMANAE; ET DE ROMVLI FALSA DIVINITATE. </title></ab><p rend="script"> Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior<lb n="5"/>
            inuenitur. ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, <lb/>
            quantum ad istorum doctrinas attinet, impolitos, non <lb/>
            peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, <lb/>
            piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius <lb/>
            saeculi paucissimos misit atque ita ei omni genere tam multos<lb n="10"/>
            pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam philosophos <lb/>
            cepit. duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia <lb/>
            placere debet, addamus hoc tertium. iam ergo tria sunt incredibilia, <lb/>
            quae tamen facta sunt. incredibile est Christum <lb/>
            resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne; incredibile<lb n="15"/>
            est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile <lb/>
            est homines ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos <lb/>
            rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam <lb/>
            doctis persuadere potuisse. horum trium incredibilium primum <lb/>
            nolunt isti cum quibus agimus credere; secundum coguntur <lb n="20"/>
            et cernere; quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt <lb/>
            tertium. resurrectio certe Christi et in caelum cum carne, in <lb/>
            qua resurrexit, ascensio toto iam mundo praedicatur et creditur. <lb/>
            si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita <lb/>
            est? si multi, nobiles, sublimes, docti eam se uidisse <lb n="25"/>
            dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum <lb/>
            credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLV <hi rend="italic">T</hi> CLXUl P CLXIIII <hi rend="italic">Gv</hi> 2 sequitur <hi rend="italic">MV: om. <lb/>
             OPTv</hi> uirtutes (e in i <hi rend="italic">corr.) v</hi> 4 diuinitate] ex eodem libro XXII <lb/>
            <hi rend="italic">add. PTv</hi> 5 quo <hi rend="italic">Vv:</hi> qui <hi rend="italic">T</hi> 6 ineruditoa <hi rend="italic">TV:</hi> erudito <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            h <lb/>
            omnino] <hi rend="italic">om. v</hi> 7 doctrinam <hi rend="italic">v</hi> 8 rhetorica (h <hi rend="italic">jmiu expunxitt<lb/>
             alterum add. m. 2) V</hi> rethorica <hi rend="italic">Tv</hi> 11 etiam <hi rend="italic">V:</hi> etiam ipsos <lb/>
            <hi rend="italic">PTv</hi> 15 et] <hi rend="italic">om. v</hi> 17 infimos] infinos <hi rend="italic">Tpr</hi>. 18 illo (om. <lb/>
            in) <hi rend="italic">T</hi> 20 nolunt] nulunt <hi rend="italic">T</hi> 21 cernerem <hi rend="italic">T</hi> quod non <hi rend="italic">TY:</hi> <lb/>
            q. nunc <hi rend="italic">v</hi> 23 toto <hi rend="italic">TV:</hi> in toto <hi rend="italic">v</hi> 24 iam <hi rend="italic">Vv:</hi> tam <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="523"/>
            perdurum est; si autem, ut uerum est, obscuris, paucis, minimis, <lb/>
            indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit <lb/>
            mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo <lb/>
            iam credenti adhuc usque non credunt ? qui propterea numero <lb/>
            exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, <lb n="5"/>
            quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas <lb/>
            se ipsa persuasit. eloquia namque persuadentium, quae dicebant, <lb/>
            mira fuerunt facta, non uerba. qui enim Christum in <lb/>
            carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non <lb/>
            uiderant, id se uidisse narrantibus, non loquentibus tantum <lb n="10"/>
            sed etiam mirifica facientibus signa crediderunt. homines <lb/>
            quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse <lb/>
            nouerant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter <lb/>
            audiebant. claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum <lb/>
            in Christi nomine post XL annos incolumem constitisse, <lb n="15"/>
            sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, <lb/>
            in uia, qua fuerant transituri, positos in ordine innumerabiles <lb/>
            morbis uariis laborantes, ut ambulantium super <lb/>
            eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia <lb/>
            multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo <lb n="20"/>
            etiam mortuos resurrexisse cernebant. quae si, ut leguntur, <lb/>
            gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus <lb/>
            addimus et, ut credatur unum incredibile, quod de <lb/>
            carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, multorum <lb/>
            incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum <lb n="25"/>
            ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. si uero <lb/>
            per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque <lb/>
            ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta

<note type="footnote"> 19 cf. Act. 3 et 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 paacis obscaris <hi rend="italic">Tv</hi> 5 infimoram <hi rend="italic">TV: infirmorum"</hi> 10 uidenmt] <lb/>
            aiderunt v 11 crediderant <hi rend="italic">V:</hi> credebant <hi rend="italic">PT"</hi> 15 incolomem <lb/>
            M <lb/>
            v constisse (ti <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> 17 fuerat T1 positis v ordinem <lb/>
            v 18 laborantibus <hi rend="italic">v</hi> 19 recipere <hi rend="italic">TV:</hi> recepisse <hi rend="italic">v</hi> 21 si <lb/>
            at <hi rend="italic">PTF:</hi> sicat <hi rend="italic">P1v</hi> 22 concedantur <hi rend="italic">v</hi> tot] to <hi rend="italic">T</hi> 25 tanta <lb/>
            Tv: tanto <hi rend="italic">V</hi> 26 horrenda <hi rend="italic">Vv</hi>. horanda <hi rend="italic">T</hi> uero (ro add. m. 2) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="524"/>
            esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, <lb/>
            quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit. <lb/>
            Recolamus etiam hoc loco illud quod de Romuli credita <lb/>
            diuinitate Tullius admiratur. uerba eius ut scripta sunt inseram. <lb/>
            "magis est" inquit "in Romulo admirandum, quod ceteri,<lb n="5"/>
            qui dei ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis <lb/>
            hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, <lb/>
            cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem <lb/>
            aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris <lb/>
            atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita <lb n="10"/>
            errore sublato fuisse cernimus." et paulo post de eodem Romulo <lb/>
            ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: "ex quo <lb/>
            intellegi potest" inquit "permultis annis ante Homerum fuisse <lb/>
            quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis<lb/>
            eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. antiquitas <lb n="15"/>
            enim recepit fabulas fictas etiam nonnumquam incondite; haec <lb/>
            aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri <lb/>
            non potest, respuit." unus e numero doctissimorum hominum <lb/>
            idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero <lb/>
            propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod <lb n="20"/>
            erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent <lb/>
            fabularum. 
</p><p>Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum <lb/>
            de Christo loquimur, facere mentionem. uerum tamen cum <lb/>
            sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque <lb n="25"/>
            illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri <lb/>
            non potest omne respueret, quanto magis post sescentos annos

<note type="footnote"> 4 Cic. de rep. II, 10 </note>

<note type="footnote"> 2 eam <hi rend="italic">V:</hi> com <hi rend="italic">PTfJ</hi> 4 Tollius] illius v 5 in RomuloJ <lb/>
            romnle <hi rend="italic">v</hi> mirandum v 6 dei <hi rend="italic">TV:</hi> dii v 7 ratio <hi rend="italic">Tv-</hi> <lb/>
            oratio <hi rend="italic">V</hi> 9 aetatem] <hi rend="italic">om. v</hi> his] <hi rend="italic">om</hi>. T* sexcentis <hi rend="italic">Pv</hi> <lb/>
            inueteratis <hi rend="italic">TV:</hi> innentis v 10 omnique o: omniumque <hi rend="italic">Vv</hi> somniumque <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 13 permultos annos v omerum <hi rend="italic">TV</hi> 14 iam <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> tam v 16 recipit v inconditas v 17 praesertim (rtim <lb/>
            <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) T</hi> 20 quod erudita] <hi rend="italic">om. v</hi> 21 eruditi T1 <lb/>
            25 sexcentis <hi rend="italic">(om</hi>. cum) v 26 dicatur <hi rend="italic">TV:</hi> dicta v excultarespueret] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="525"/>
            ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque <lb/>
            Tiberio eruditioribus utique temporibus resurrectionem carnis <lb/>
            Christi atque in caelum ascensionem tamquam id quod fieri <lb/>
            non potest mens humana ferre non posset eludensque ab <lb/>
            auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque <lb n="5"/>
            factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et <lb/>
            contestantium miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus <lb/>
            et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus <lb/>
            praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nonum saeculum <lb/>
            secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime <lb n="10"/>
            crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae <lb/>
            pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur <lb/>
            enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant <lb/>
            ostenta uirtutum et persuadebatur ueritas noua consuetudini, <lb/>
            non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur <lb n="15"/>
            furore, sequeretur fide. 
</p></div><div n="164" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLVIII. SEQVITVR: DE MIRACVLIS, QVAE VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET FACTA SVNT ET FIERI MVNDO CREDENTE NON DESINVNT. </title></ab><p>Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta  <lb/>
            esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam <lb/>
            crederet mundus, ad hoc, ut crederet mundus. quisquis <lb/>
            adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, <lb/>
            qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut <lb n="25"/>
            nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta

<note type="footnote"> 1 temporis v 2 tyberio v 4 posset] possit Tv 5 auribus <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            uberiboB v cordibaBque <hi rend="italic">TV:</hi> cordis v 6 factam <hi rend="italic">Tv:</hi> facta <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 7 Contestantia <hi rend="italic">Tv</hi> 8 tamque (e add. m. <hi rend="italic">2 in ras.) T</hi> <lb/>
            12 pullulatura (u <hi rend="italic">altera in rcu.) T</hi> pollutura v sereretur Tv: <lb/>
            Bererentur <hi rend="italic">MV</hi> 14 coDsuetudine v 15 ratione <hi rend="italic">v</hi> 16 furore <hi rend="italic">Vv:</hi> <lb/>
            futura <hi rend="italic">T</hi> 17 <hi rend="italic">cap</hi>. CLVI <hi rend="italic">T</hi> CLX <hi rend="italic">(sic) P</hi> CLXV <hi rend="italic">Gv</hi> 18 sequitur <lb/>
            <hi rend="italic">MV:</hi> om. <hi rend="italic">PTv</hi> christo <hi rend="italic">PT"</hi> 20 desinunt] ei eodem libro <hi rend="italic">add. <lb/>
            PT"</hi> 21 quur <hi rend="italic">MVv</hi> 22 <hi rend="italic">necessariam MV</hi> 26 credatur <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="526"/>
            fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? <lb/>
            unde temporibus eruditis et omne, quod fieri non <lb/>
            potest, respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter <lb/>
            incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et <lb/>
            ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? <lb n="5"/>
            breuis est igitur nostra complexio: aut incredibilis rei, quae <lb/>
            non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, <lb/>
            fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis <lb/>
            quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam <lb/>
            redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. <lb n="10"/>
            nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni <lb/>
            grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne, <lb/>
            in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. in eisdem <lb/>
            quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta <lb/>
            sunt et propter quod credendum facta sunt. haec ut fidem<lb n="15"/>
            facerent innotuerunt, haec per fidem, quam fecerunt, multo <lb/>
            clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; <lb/>
            nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiam nunc <lb/>
            fiunt miracula in eius nomine sine per sacramenta eius siue <lb/>
            per orationes uel memoriae sanctorum eius; sed non eadem<lb n="20"/>
            claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. <lb/>
            canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse <lb/>
            oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum <lb/>
            inhaerere populorum. haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur <lb/>
            uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. <lb n="25"/>
            nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus <lb/>
            ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque <lb/>
            narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate <lb/>
            uel dubitatione credantur, quamuis christianis fidelibus <lb/>
            a fidelibus indicentur.

<note type="footnote"> 8 ita <hi rend="italic">V:</hi> ista <hi rend="italic">Tv</hi> 9 miracutis (is <hi rend="italic">a m. 2 m</hi> rtta) <hi rend="italic">T</hi> nimia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> nimium v 10 infidelitatem (de <hi rend="italic">am. 2 in ras.) T</hi> 16 per <hi rend="italic">TF:</hi> <lb/>
            nt <hi rend="italic">v</hi> quam 0: qua <hi rend="italic">TV</hi> 17 innotescant v 21 quanta illa) <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 22 canon <hi rend="italic">v:</hi> chanon <hi rend="italic">MV</hi> conon <hi rend="italic">T</hi> saorarum <hi rend="italic">TV:</hi> sacrum<lb/>
             v quem] <hi rend="italic">om. v</hi> 24 ibi <hi rend="italic">TV:</hi> nbi v 27 cinitas] OWl. v <lb/>
            aliisque (i <hi rend="italic">prior</hi> in ras.) <hi rend="italic">T</hi> 80 a fidelibus indicennt) om. v </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="527"/>
            
</p></div><div n="165" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLVIIII EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. AN AD DOMINICI CORPORIS MODVM OMNIVM MORTVORVM RESVRRECTVRA SVNT CORPORA. </title></ab><p>Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit  <lb n="5"/>
            nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus <lb/>
            uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam <lb/>
            non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, <lb/>
            apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixerimus <lb/>
            ad domini corporis modum etiam quorumcumque maiorum <lb n="10"/>
            corpora redigenda, peribit de multorum corporibus <lb/>
            plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. <lb/>
            restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel <lb/>
            habuit in iuuentate, etiam si senex sit mortuus, uel fuerat. <lb/>
            habiturus, etiam si est ante defunctus, atque illud quod commemorauit <lb n="15"/>
            apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, <lb/>
            ant propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi <lb/>
            capiti in populis christianis accedente omnium perfectione <lb/>
            membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de <lb/>
            resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut <lb n="20"/>
            nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora <lb/>
            mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam <lb/>
            Christum hic peruenisse cognouimus — circa XXX quippe <lb/>
            annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines <lb/>
            iuuentutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde

<note type="footnote"> 16 cf. Epb. 4, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLVn <hi rend="italic">T</hi> CLXV <hi rend="italic">GPv</hi> 2 de ciuitate dei] <hi rend="italic">om. PT"</hi> <lb/>
            3 BQnt <hi rend="italic">V:</hi> sint <hi rend="italic">T"</hi> 5 mortuus (om. est) <hi rend="italic">Tl</hi> 6 nec fas <hi rend="italic">TV:</hi> nefM <lb/>
            v 7 corpori, (s rae.) <hi rend="italic">T</hi> 10 domini <hi rend="italic">V:</hi> dominici <hi rend="italic">PTv</hi> <lb/>
            corporis (cor <hi rend="italic">add</hi>. m. 1 in ras.) <hi rend="italic">V</hi> quorumcumque <hi rend="italic">MV:</hi> quorumque <lb/>
            <hi rend="italic">PTv</hi> maiorum <hi rend="italic">MY:</hi> maiora <hi rend="italic">PTv</hi> 11 corpora corpora (corr. <lb/>
            m. I) <hi rend="italic">T</hi> corporibus (bus <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) T</hi> 13 quam uel <hi rend="italic">PT:</hi> <lb/>
            uel quam <hi rend="italic">MY</hi> quam v 14 in <hi rend="italic">PTv: om. MV</hi> iuuentatS (a <lb/>
            in u corr. <hi rend="italic">m. 2) V</hi> iuuentale (1 in ras. <hi rend="italic">a</hi> m. 2) <hi rend="italic">M</hi> iuuentute <hi rend="italic">PTv</hi> <lb/>
            18 capite v perfectionem b 21 infra <hi rend="italic">TV:</hi> mira v </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="528"/>
            iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis <lb/>
            aetatis — et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel <lb/>
            in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis <lb/>
            Christi. 
</p></div><div n="166" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CL. SEQVITVR: QVALIS INTELLEGENDA SIT CONFORMATIO SANCTORVM AD IMAGINEM FILII DEI. </title></ab><p> Illud etiam quod ait praedestinatos conformes imaginis <lb/>
            filii dei, potest et secundum interiorem hominem <lb/>
            intellegi — unde nobis alio loco dicit: nolite conformari <lb n="10"/>
            huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis <lb/>
            uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, <lb/>
            ibi conformamur dei filio — potest et sic accipi, ut quemadmodum <lb/>
            nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate <lb/>
            conformes, quod quidem et ad ipsam resurrectionem <lb n="15"/>
            corporum pertinet. si autem etiam in his uerbis, qua forma <lb/>
            resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, <lb/>
            ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed <lb/>
            aetatis. resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam <lb/>
            uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil. <lb n="20"/>
            oberit, etiam si erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi <lb/>
            nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. unde <lb/>
            etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, <lb/>
            resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa <lb/>
            contradictione pugnandum.

<note type="footnote"> 3 Eph. 4, 13 8 Bom. 8, 29 10 Rom. 12, 2 </note>

<note type="footnote"> 2 mensura <hi rend="italic">v</hi> 5 <hi rend="italic">cap</hi>. CLVIII <hi rend="italic">T</hi> CLXVI P CLXVn <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            6 sequitur <hi rend="italic">MY: om. PTv</hi> 7 dei] ez eodem libro XXII <hi rend="italic">add, PTv</hi> <lb/>
            10 dicit <hi rend="italic">7\'Y:</hi> dicitur <hi rend="italic">v</hi> 12 ubi <hi rend="italic">TV:</hi> ibi <hi rend="italic">v</hi> ne conformemurconformamur] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 13 sic <hi rend="italic">Vv:</hi> si <hi rend="italic">T</hi> 18 ita] om. <hi rend="italic">v</hi> isto <lb/>
            <hi rend="italic">PTv:</hi> in ista <hi rend="italic">MY</hi> couformatio <hi rend="italic">PTv:</hi> conformatione <hi rend="italic">MV</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">IPPTv:</hi> in <hi rend="italic">Ml Y</hi> 20 iuuenili <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="529"/>
            
</p></div><div n="167" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CLI. SEQVITVR: AN IN SVO SEXV RESVSCITANDA ATQVE MANSVRA SINT CORPORA FEMINARVM. </title></ab><p rend="script">Nonnulli propter hoc quod dictum est: donec occurramus               <lb/>
            omnes in uirum perfectum, in mensuram <lb n="5"/>
            aetatis plenitudinis Christi, et: conformes imaginis <lb/>
            filii dei nec in sexu femineo resurrecturas feminas <lb/>
            credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam deus solum uirum <lb/>
            fecit ex limo, feminam ex uiro. sed mihi melius sapere uidentur <lb/>
            qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. <lb n="10"/>
            non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam <lb/>
            priusquam peccassent, nudi erant et non confundebantur uir <lb/>
            et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura <lb/>
            seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, <lb/>
            quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit. <lb n="15"/>
            erant tamen membra feminea non accommodata usui ueteri, <lb/>
            sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, <lb/>
            quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia, <lb/>
            qui et quod non erat fecit et liberabit a corruptione quod <lb/>
            fecit. ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis <lb n="20"/>
            costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam <lb/>
            tali facto iam tunc prophetari oportebat. sopor quippe ille <lb/>
            uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus <lb/>
            lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit; <lb/>
            quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. <lb n="25"/>
            nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur

<note type="footnote"> 4 Epb. 4, 13 6 Rom. 8, 29 20 cf. Gen. 2, 21<lb/>
             23 cf. Io. 19, 34 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLVIUI <hi rend="italic">T</hi> CLXVII <hi rend="italic">GpfJ</hi> 2 sequitur <hi rend="italic">MY: om. PTv</hi> <lb/>
            3 sint <hi rend="italic">MY:</hi> annt <hi rend="italic">PTfJ</hi> faeminarum <hi rend="italic">Vj</hi> ex eodem libro XXII<lb/>
             add. <hi rend="italic">PTfJ</hi> 6 imaginie] imagnis <hi rend="italic">T</hi> 7 sexsu <hi rend="italic">T</hi> faemineo <lb/>
            V resurrectTira <hi rend="italic">T</hi> faeminas <hi rend="italic">F; sic fere ubique</hi> 8 omnes <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> omnes homines v 14 sexsus <hi rend="italic">T</hi> 16 menbra <hi rend="italic">T</hi> 18 dei <lb/>
            <hi rend="italic">PTv:</hi> deus <hi rend="italic">MV</hi> 19 facit <hi rend="italic">v</hi> liberabit <hi rend="italic">MYfJ:</hi> librauit <hi rend="italic">T</hi> liberaDii: <lb/>
            a 23 latus exanimiB in cruce pendentia v </note>

<note type="footnote"> VIIII. </note>

<note type="footnote"> 34 </note> <lb/>
             
<pb n="530"/>
            "formauit" aut finxit, sed: aedificauit eam in mulierem; <lb/>
            unde apostolus dicit: in aedificatione corporis Christi, <lb/>
            quod est ecclesia. creatura est ergo dei femina sicut uir; sed ut <lb/>
            de uiro fieret, unitas commendata; at autem illo modo fieret, <lb/>
            Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. qui ergo<lb n="5"/>
            utrumque sexum instituit, utrumque restituet. denique ipse <lb/>
            Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, <lb/>
            cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum <lb/>
            quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, <lb/>
            excitare: erratis, inquit, nescientes scripturas neque <lb n="10"/>
            uirtutem dei; et cum locus esset, ut diceret: "de qua enim <lb/>
            me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, <lb/>
            sed dixit: in resurrectione enim neque nubent neque <lb/>
            uxores ducent, sed sunt sicut angeli dei in caelo. <lb/>
            aequales utique angelis immortalitate ac felicitate, non carne,<lb n="15"/>
            sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam <lb/>
            nec mori potuerunt. nuptias ergo dominus futuras negauit <lb/>
            esse in resurrectione, non feminas; et ibi negauit, ubi talis <lb/>
            quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore <lb/>
            facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum;<lb n="20"/>
            immo etiam futurum esse firmauit dicendo: non nubent, <lb/>
            quod ad feminas pertinet, nec uxo res ducent, quod ad <lb/>
            uiros. erunt ergo quae uel nubere hic solent uel ducere <lb/>
            uxores; sed ibi hoc non facient.

<note type="footnote"> 1 Gen. 2, 22 2 Eph. 4, 12 9 cf. Dent. 25, 5 <lb/>
            10 Matth. 22, 29 18 Matth. 22, 30 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 mulierem v: muliere <hi rend="italic">TV</hi> 2 apostolus <hi rend="italic">V:</hi> et apostolus <hi rend="italic">PTv</hi> <lb/>
            in aedificatione <hi rend="italic">MV:</hi> aedificationem <hi rend="italic">PT"</hi> 4 commendatur v autem] <lb/>
            om. <hi rend="italic">v</hi> 5 et <hi rend="italic">TV:</hi> de <hi rend="italic">v</hi> ergo] <hi rend="italic">om. v</hi> 6 restituet <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            restituit <hi rend="italic">v</hi> 9 lex <hi rend="italic">TV: om. v</hi> praeciperat <hi rend="italic">V</hi> 11 locus <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            locutus <hi rend="italic">v</hi> 13 sed diiit] <hi rend="italic">om. v</hi> 16 indiguerunt <hi rend="italic">TV:</hi> indigent <lb/>
            b <lb/>
            v 17 poterunt <hi rend="italic">v</hi> nubtias <hi rend="italic">V</hi> 19 mulieri <hi rend="italic">T</hi> celeriori v <lb/>
            21 immo etiam futurum] <hi rend="italic">om. v</hi> 23 <hi rend="italic">uiroslllll</hi> (uiroB ? <hi rend="italic">eras.) T</hi> <lb/>
            quae uel <hi rend="italic">TV:</hi> quae uelle <hi rend="italic">v</hi> </note> 
<pb n="531"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>