CXLVIL SEQVITVR: QVOD VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET VIR- TVTIS FVERIT DIVINAE, NON PERSVASIONIS HVMANAE; ET DE ROMVLI FALSA DIVINITATE. Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior inuenitur. ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas attinet, impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius saeculi paucissimos misit atque ita ei omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam philosophos cepit. duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. horum trium incredibilium primum nolunt isti cum quibus agimus credere; secundum coguntur et cernere; quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt tertium. resurrectio certe Christi et in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascensio toto iam mundo praedicatur et creditur. si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est? si multi, nobiles, sublimes, docti eam se uidisse dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle 1 cap . CLV T CLXUl P CLXIIII Gv 2 sequitur MV: om. OPTv uirtutes (e in i corr.) v 4 diuinitate] ex eodem libro XXII add. PTv 5 quo Vv: qui T 6 ineruditoa TV: erudito v h omnino] om. v 7 doctrinam v 8 rhetorica (h jmiu expunxitt alterum add. m. 2) V rethorica Tv 11 etiam V: etiam ipsos PTv 15 et] om. v 17 infimos] infinos Tpr . 18 illo (om. in) T 20 nolunt] nulunt T 21 cernerem T quod non TY: q. nunc v 23 toto TV: in toto v 24 iam Vv: tam T perdurum est; si autem, ut uerum est, obscuris, paucis, minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt ? qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba. qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non uiderant, id se uidisse narrantibus, non loquentibus tantum sed etiam mirifica facientibus signa crediderunt. homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audiebant. claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum in Christi nomine post XL annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in uia, qua fuerant transituri, positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant. quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus et, ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta 19 cf. Act. 3 et 4 1 paacis obscaris Tv 5 infimoram TV: infirmorum" 10 uidenmt] aiderunt v 11 crediderant V: credebant PT" 15 incolomem M v constisse (ti add. m. 2) T 17 fuerat T1 positis v ordinem v 18 laborantibus v 19 recipere TV: recepisse v 21 si at PTF: sicat P1v 22 concedantur v tot] to T 25 tanta Tv: tanto V 26 horrenda Vv . horanda T uero (ro add. m. 2) T esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit. Recolamus etiam hoc loco illud quod de Romuli credita diuinitate Tullius admiratur. uerba eius ut scripta sunt inseram. "magis est" inquit "in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dei ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita errore sublato fuisse cernimus." et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: "ex quo intellegi potest" inquit "permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit." unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum. Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. uerum tamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret, quanto magis post sescentos annos 4 Cic. de rep. II, 10 2 eam V: com PTfJ 4 Tollius] illius v 5 in RomuloJ romnle v mirandum v 6 dei TV: dii v 7 ratio Tv- oratio V 9 aetatem] om. v his] om . T* sexcentis Pv inueteratis TV: innentis v 10 omnique o: omniumque Vv somniumque T 13 permultos annos v omerum TV 14 iam TV: tam v 16 recipit v inconditas v 17 praesertim (rtim a m. 2 in ras.) T 20 quod erudita] om. v 21 eruditi T1 25 sexcentis (om . cum) v 26 dicatur TV: dicta v excultarespueret] om. v ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio eruditioribus utique temporibus resurrectionem carnis Christi atque in caelum ascensionem tamquam id quod fieri non potest mens humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantium miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nonum saeculum secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum et persuadebatur ueritas noua consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide. CXLVIII. SEQVITVR: DE MIRACVLIS, QVAE VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET FACTA SVNT ET FIERI MVNDO CREDENTE NON DESINVNT. Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc, ut crederet mundus. quisquis adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta 1 temporis v 2 tyberio v 4 posset] possit Tv 5 auribus TV: uberiboB v cordibaBque TV: cordis v 6 factam Tv: facta Y 7 Contestantia Tv 8 tamque (e add. m. 2 in ras.) T 12 pullulatura (u altera in rcu.) T pollutura v sereretur Tv: Bererentur MV 14 coDsuetudine v 15 ratione v 16 furore Vv: futura T 17 cap . CLVI T CLX (sic) P CLXV Gv 18 sequitur MV: om. PTv christo PT" 20 desinunt] ei eodem libro add. PT" 21 quur MVv 22 necessariam MV 26 credatur T fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? unde temporibus eruditis et omne, quod fieri non potest, respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? breuis est igitur nostra complexio: aut incredibilis rei, quae non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. in eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt et propter quod credendum facta sunt. haec ut fidem facerent innotuerunt, haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine sine per sacramenta eius siue per orationes uel memoriae sanctorum eius; sed non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum. haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis christianis fidelibus a fidelibus indicentur. 8 ita V: ista Tv 9 miracutis (is a m. 2 m rtta) T nimia T nimium v 10 infidelitatem (de am. 2 in ras.) T 16 per TF: nt v quam 0: qua TV 17 innotescant v 21 quanta illa) om. v 22 canon v: chanon MV conon T saorarum TV: sacrum v quem] om. v 24 ibi TV: nbi v 27 cinitas] OWl. v aliisque (i prior in ras.) T 80 a fidelibus indicennt) om. v CXLVIIII EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. AN AD DOMINICI CORPORIS MODVM OMNIVM MORTVORVM RESVRRECTVRA SVNT CORPORA. Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixerimus ad domini corporis modum etiam quorumcumque maiorum corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentate, etiam si senex sit mortuus, uel fuerat. habiturus, etiam si est ante defunctus, atque illud quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, ant propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi capiti in populis christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus — circa XXX quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde 16 cf. Epb. 4, 13 1 cap . CLVn T CLXV GPv 2 de ciuitate dei] om. PT" 3 BQnt V: sint T" 5 mortuus (om. est) Tl 6 nec fas TV: nefM v 7 corpori, (s rae.) T 10 domini V: dominici PTv corporis (cor add . m. 1 in ras.) V quorumcumque MV: quorumque PTv maiorum MY: maiora PTv 11 corpora corpora (corr. m. I) T corporibus (bus a m. 2 in ras.) T 13 quam uel PT: uel quam MY quam v 14 in PTv: om. MV iuuentatS (a in u corr. m. 2) V iuuentale (1 in ras. a m. 2) M iuuentute PTv 18 capite v perfectionem b 21 infra TV: mira v iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis — et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis Christi. CL. SEQVITVR: QVALIS INTELLEGENDA SIT CONFORMATIO SANCTORVM AD IMAGINEM FILII DEI. Illud etiam quod ait praedestinatos conformes imaginis filii dei, potest et secundum interiorem hominem intellegi — unde nobis alio loco dicit: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur dei filio — potest et sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes, quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil. oberit, etiam si erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum. 3 Eph. 4, 13 8 Bom. 8, 29 10 Rom. 12, 2 2 mensura v 5 cap . CLVIII T CLXVI P CLXVn Gv 6 sequitur MY: om. PTv 7 dei] ez eodem libro XXII add, PTv 10 dicit 7\'Y: dicitur v 12 ubi TV: ibi v ne conformemurconformamur] om. v 13 sic Vv: si T 18 ita] om. v isto PTv: in ista MY couformatio PTv: conformatione MV non IPPTv: in Ml Y 20 iuuenili v CLI. SEQVITVR: AN IN SVO SEXV RESVSCITANDA ATQVE MANSVRA SINT CORPORA FEMINARVM. Nonnulli propter hoc quod dictum est: donec occurramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: conformes imaginis filii dei nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. sed mihi melius sapere uidentur qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam priusquam peccassent, nudi erant et non confundebantur uir et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit. erant tamen membra feminea non accommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberabit a corruptione quod fecit. ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit; quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur 4 Epb. 4, 13 6 Rom. 8, 29 20 cf. Gen. 2, 21 23 cf. Io. 19, 34 1 cap . CLVIUI T CLXVII GpfJ 2 sequitur MY: om. PTv 3 sint MY: annt PTfJ faeminarum Vj ex eodem libro XXII add. PTfJ 6 imaginie] imagnis T 7 sexsu T faemineo V resurrectTira T faeminas F; sic fere ubique 8 omnes TV: omnes homines v 14 sexsus T 16 menbra T 18 dei PTv: deus MV 19 facit v liberabit MYfJ: librauit T liberaDii: a 23 latus exanimiB in cruce pendentia v VIIII. 34 "formauit" aut finxit, sed: aedificauit eam in mulierem; unde apostolus dicit: in aedificatione corporis Christi, quod est ecclesia. creatura est ergo dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; at autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: erratis, inquit, nescientes scripturas neque uirtutem dei; et cum locus esset, ut diceret: "de qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, sed dixit: in resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli dei in caelo. aequales utique angelis immortalitate ac felicitate, non carne, sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. nuptias ergo dominus futuras negauit esse in resurrectione, non feminas; et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxo res ducent, quod ad uiros. erunt ergo quae uel nubere hic solent uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient. 1 Gen. 2, 22 2 Eph. 4, 12 9 cf. Dent. 25, 5 10 Matth. 22, 29 18 Matth. 22, 30 1 mulierem v: muliere TV 2 apostolus V: et apostolus PTv in aedificatione MV: aedificationem PT" 4 commendatur v autem] om. v 5 et TV: de v ergo] om. v 6 restituet TV: restituit v 9 lex TV: om. v praeciperat V 11 locus TV: locutus v 13 sed diiit] om. v 16 indiguerunt TV: indigent b v 17 poterunt v nubtias V 19 mulieri T celeriori v 21 immo etiam futurum] om. v 23 uiroslllll (uiroB ? eras.) T quae uel TV: quae uelle v