<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="158" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLIL EX EODEM LIBRO XXI. CONTRA EORVM PERSVASIONEM QVI PVTANT SIBI NON OFFVTVRA PECCATA, IN QVIBVS, CVM ELEEMOSVNAS FACERENT, PERSTITERVNT. </title></ab><p>Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo  <lb n="5"/>
            arsuros qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas <lb/>
            neglexerunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: iudicium <lb/>
            autem sine misericordia illi qui non fecit <lb/>
            misericordiam. qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non <lb/>
            correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas <lb n="10"/>
            suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est <lb/>
            iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus <lb/>
            a damnatione nouissima liberetur. nec ob aliud extimant <lb/>
            Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem <lb/>
            inter dextros et sinistros esse facturum, quorum <lb n="15"/>
            alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. ut <lb/>
            autem cotidiana sibi opinentur, quae facere non cessant omnino, <lb/>
            qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas <lb/>
            dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse dominus, <lb/>
            et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. sicut enim <lb n="20"/>
            nullus est, inquiunt, dies, quo a christianis haec oratio non <lb/>
            dicatur, ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, <lb/>
            quod per illam non dimittatur, cum dicimus: dimitte nobis <lb/>
            debita nostra, si quod sequitur facere curemus: sicut et <lb/>
            nos dimittimus debitoribus nostris. non enim ait <lb n="25"/>
            dominus, inquiunt: "si dimiseritis peccata hominibus, dimittet <lb/>
            nobis pater uester cotidiana parua peccata" sed: dimittet,

<note type="footnote"> 7 Iac. 2, 13 28 Mstth. 6, 12. </note>

<note type="footnote"> 1 cap. CL <hi rend="italic">T</hi> CLVIII <hi rend="italic">P;</hi> num. om. Ov 4 perstiterunt) om. v<lb/>
             5 igni v 7 neglexerunt <hi rend="italic">MV:</hi> neglegunt <hi rend="italic">PTv</hi> 10 nefariae <hi rend="italic">TV</hi> <lb/>
            11 uixeris (s in t <hi rend="italic">corr. m. 2) T</hi> 13 extimant <hi rend="italic">MV (cf\'. p. 159, 17</hi>. <lb/>
            296, 5): uistimant <hi rend="italic">PT"</hi> 14 dilectu a: dilecto P1 delictn <hi rend="italic">TV"</hi> <lb/>
            4elieto <hi rend="italic">P1</hi> neclectu <hi rend="italic">T</hi> neglecto v neclecto P 15 facturum <hi rend="italic">TfJ:</hi> <lb/>
            futurum <hi rend="italic">MV</hi> 17 omnino non cessant <hi rend="italic">Tx</hi> 19 <hi rend="italic">post</hi> peccata <hi rend="italic">spatium <lb/>
             9 fere</hi> liU. in <hi rend="italic">V</hi> 20 athibere <hi rend="italic">T</hi> 23 per illam <hi rend="italic">TV:</hi> illa v </note> <lb/>
             
<pb n="508"/>
            inquit, uobis peccata uestra. qualiacumque ergo uel <lb/>
            quantacumque sint, etiam cotidie si perpetrentur nec ab eis <lb/>
            uita discedat in melius commutata, per elemosynam ueniae <lb/>
            non negatae remitti posse praesumunt. sed bene, quod isti <lb/>
            dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas;<lb n="5"/>
            quoniam, si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis. <lb/>
            cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine <lb/>
            misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio <lb/>
            sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam atque <lb/>
            ridiculam. sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus<lb n="10"/>
            homo decem nummulis diurnis in elemosynas impensis <lb/>
            homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. <lb/>
            quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, <lb/>
            profecto, si quaeratur quae dignae sint pro peccatis elemosynae — <lb/>
            de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: facite ergo <lb n="15"/>
            fructus dignos paenitentiae — procul dubio non inuenientur <lb/>
            eas facere qui uitam suam usque ad mortem <lb/>
            cotidianorum criminum perpetratione confodiunt. primo quia <lb/>
            in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus <lb/>
            perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere <lb n="20"/>
            existimant, ut licentiam malefactorum ab illo emisse uel <lb/>
            cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. <lb/>
            qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent <lb/>
            indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis

<note type="footnote"> 15 Matth. 3, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 cotidie si <hi rend="italic">V:</hi> si cotidie <hi rend="italic">Tv</hi> 8 uita <hi rend="italic">TV:</hi> in hac uita v <lb/>
            discedat <hi rend="italic">TV:</hi> disoedant b commutati e ueniae <hi rend="italic">M1PTV :</hi> ueniam <lb/>
            <hi rend="italic">M1v</hi> 4 negatae <hi rend="italic">TV</hi> (tae <hi rend="italic">ex</hi> re <hi rend="italic">corr. m. 1 V):</hi> negare M1 negari <lb/>
            <hi rend="italic">M2</hi> negant v remitti] ac remitti v remitti posse] dd. <lb/>
            <hi rend="italic">M\'</hi> praesumunt-elemosynas] <hi rend="italic">om. Ml</hi> 5 eommonent esse] commonentea <lb/>
            se <hi rend="italic">T</hi> 7 quantumcumque <hi rend="italic">T</hi> 10 fleri <hi rend="italic">TV:</hi> om. v <lb/>
            opu∗lentissimus <hi rend="italic">T</hi> 11 diurnis <hi rend="italic">TV:</hi> diuturnii v 18 si <hi rend="italic">TV:<lb/>
             om. v</hi> atque insaniasimum <hi rend="italic">MPTV: om. v</hi> 16 inueuietur v <lb/>
            18 confodiunt <hi rend="italic">TV:</hi> confundunt v 20 largiendo <hi rend="italic">Tv:</hi> largiendum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> ad hoc <hi rend="italic">TV:</hi> adhuc v 21 exsistimant <hi rend="italic">V</hi> e.misae (m <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) T</hi> 23 qui <hi rend="italic">Vv:</hi> quia <hi rend="italic">T</hi> sua <hi rend="italic">Vv: Otn. T</hi> 24 post <lb/>
            indigentibus <hi rend="italic">spatium 6 litt. in V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="509"/>
            habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse <lb/>
            non posset. qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas <lb/>
            facit, prius eas facere incipit a se ipso. indignum est enim, <lb/>
            ut in se non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem <lb/>
            deum: diliges proximum tuum tamquam te ipsum; <lb n="5"/>
            itemque audiat: miserere animae tuae placens deo. <lb/>
            hanc elemosynam, id est ut deo placeat, non faciens animae <lb/>
            suae quomodo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus <lb/>
            est? ad hoc enim et illud scriptum est: qui sibi <lb/>
            malignus est, cui bonus erit? orationes quippe adiuuant <lb n="10"/>
            elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: fili, <lb/>
            peccasti; ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, <lb/>
            ut tibi dimittantur. propter hoc ergo elemosynae <lb/>
            faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, <lb/>
            existimant, non ut in eis perseuerantes licentiam male faciendi <lb n="15"/>
            nos per elemosynas comparare credamus. 
</p><p rend="script">Ideo autem dominus et dextris elemosynas ab eis factas et <lb/>
            sinistris non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc <lb/>
            ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non <lb/>
            ad perpetua impune committenda peccata. tales autem elemosynas <lb n="20"/>
            non dicendi sunt facere qui uitam nolunt a consuetudine <lb/>
            scelerum in melius commutare, quia et in hoc quod ait: <lb/>
            quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non <lb/>
            fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere <lb/>
            existimant. si enim christiano esurienti panem tamquam <lb n="25"/>
            christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse

<note type="footnote"> 1 cf. I Cor. 18, 4 5 Matth. 22, 89 6 Eccli. 30, 24 <lb/>
            9 Eccli. 14, 5 11 Eccli. 21, 1 23 Matth. 25, 45 </note>

<note rend="script" type="footnote"> I <lb/>
            2 pro suis<hi rend="italic">Vv:</hi> proreas (i add. m. 2) <hi rend="italic">T</hi> 8 incipiat <hi rend="italic">a</hi> 4 non] <lb/>
            om. <hi rend="italic">Tpr</hi>. 5 diligaefl (a <hi rend="italic">del. m. 1) T</hi> tuum <hi rend="italic">Vv: om. T</hi> 7 deo<lb/>
             Fr: om. <hi rend="italic">T</hi> faciens <hi rend="italic">Vv: om. T</hi> 11 elemosinae <hi rend="italic">V</hi> utique <lb/>
            (om. et) 0 18 demittantur <hi rend="italic">T</hi> elemosinae <hi rend="italic">V</hi> 16 nos 71; <lb/>
            <hi rend="italic">dd. m. 2</hi> elemosynas <hi rend="italic">Tv:</hi> elemosynas nos <hi rend="italic">Y; an scribendum</hi> <lb/>
            nobis? comparare-elemosynas] <hi rend="italic">om. T1</hi> 18 impatatarum <hi rend="italic">Vv:</hi> <lb/>
            impntaram <hi rend="italic">T</hi> 19 elemosinae <hi rend="italic">V</hi> delenda <hi rend="italic">TV:</hi> dilaenda v<lb/>
             20 perpetnum v 25 ezsistimant V existimabant v </note> <lb/>
             
<pb n="510"/>
            Christus. est, non negarent, quoniam deus non cui detur, sed <lb/>
            quo animo detur attendit. qui ergo Christum diligit in christiano, <lb/>
            hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad <lb/>
            Christum, non quo uult impunitus recedere a Christo. tanto <lb/>
            . enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit<lb n="5"/>
            quod improbat Christus. numquid cuiquam prodest quod <lb/>
            baptizatur, si non iustificatur P nonne qui dixit: nisi quis <lb/>
            renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in <lb/>
            regnum dei, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia <lb/>
            uestra super iustitiam scribarum et Pharisaeorum,<lb n="10"/>
            non intrabitis in regnum caelorum? cur <lb/>
            illud timendo multi currunt baptizari et hoc non timendo <lb/>
            non multi currant iustificari P sicut ergo non fratri suo dicit: <lb/>
            fatue, qui cum hoc dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato <lb/>
            eius infensus est — alioquin reus erit gehennae ignis — ita <lb n="15"/>
            e contrario qui porrigit elemosynam christiano, non christiano <lb/>
            porrigit qui non in eo diligit Christum; non autem diligit <lb/>
            Christum qui iustificari recusat in Christo. et quemadmodum <lb/>
            si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: <lb/>
            fatue, id est non eius peccatum uolens auferre conuicietur <lb n="20"/>
            iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, <lb/>
            nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat <lb/>
            - ibi enim sequitur: si ergo offers munus tuum <lb/>
            ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus <lb/>
            habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus <lb n="25"/>
            tuum ad altare et uade prius reconciliari fratri

<note type="footnote"> 7 Io. 3, 5 9 Matth. 5, 20 14 Matth. 5, 22 23 Matth. <lb/>
            5, 23 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 non deus v cui detur <hi rend="italic">TV:</hi> nunc uidetur v 8 ei <hi rend="italic">TV:<lb/>
             cm</hi>. v elemosymam <hi rend="italic">T</hi> 4 recedere impunitus <hi rend="italic">Tv</hi> 6 numquid <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> nam quid <hi rend="italic">Tv</hi> 8 in] <hi rend="italic">eras. tn T</hi> 9 habundauerit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            10 iuBtitiam <hi rend="italic">V: om. Tv</hi> 13 currant <hi rend="italic">V:</hi> currunt v curint <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            iustificare (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr</hi>. m. <hi rend="italic">1) V</hi> non <hi rend="italic">TV:</hi> qui v 14 fatuae <lb/>
            o• <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> ipsa fraternitate v 15 aliquin <hi rend="italic">T</hi> 16 non christiano <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> cui v 17 eo <hi rend="italic">Tv:</hi> eum <hi rend="italic">V</hi> 19 hoc <hi rend="italic">TV:</hi> in hoc v <lb/>
            ut <hi rend="italic">TV:</hi> et v 22 reconchiliationis <hi rend="italic">V</hi> adiungit <hi rend="italic">T</hi> 26 ad <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> ante- <hi rend="italic">reconchiliari V</hi> reconciliare <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="511"/>
            tuo, et tunc ueniens offers munus tuum — ita parum <lb/>
            est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et <lb/>
            in consuetudine scelerum permanere. oratio uero cotidiana, <lb/>
            quam docuit ipse Iesus — unde et dominica nominatur — delet <lb/>
            quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: dimitte nobis <lb n="5"/>
            debita nostra atque id quod sequitur non solum dicitur <lb/>
            sed etiam fit: sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo <lb/>
            fiant, quia dicitur. per hanc enim nobis uoluit saluator ostendere, <lb/>
            quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate <lb n="10"/>
            uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus <lb/>
            dimittendis debeamus orare et eis qui in nos peccant, ut et <lb/>
            nobis ignoscatur, ignoscere. non itaque propterea dominus <lb/>
            ait: si dimiseritis peccata hominibus, dimittit uobis <lb/>
            pater uester peccata uestra, ut de hac oratione <lb n="15"/>
            confisi securi cotidiana scelera faceremus uel potentia, qua <lb/>
            non timeremus hominum leges, uel astutia, qua ipsos homines <lb/>
            falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse <lb/>
            sine peccatis, etiam si a criminibus essemus immunes; sicut <lb/>
            etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum deus de sacrificiis <lb n="20"/>
            admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi <lb/>
            offerre peccatis. nam et ipsa uerba tanti magistri et domini <lb/>
            nostri uigilanter intuenda sunt. non enim ait: "si dimiseritis <lb/>
            peccata hominibus, et pater uester dimittet nobis qualiacumque <lb/>
             peccata" sed ait: peccata uestra. cotidianam quippe <lb n="25"/>
            orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. <lb/>
            quid est ergo: peccata uestra nisi "peccata, sine quibus nec <lb/>
            uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis" ? ubi ergo illi qui <lb/>
            per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum

<note type="footnote"> 5 Matth. 6, 12 14 Matth. 6, 14 20 cf. Leu. 16, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nenies e offera <hi rend="italic">TV:</hi> offer v 2 elemosinaa <hi rend="italic">T</hi> 6 atqae <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> atqaesi v 8 ut <hi rend="italic">TV: om. v</hi> 9 fiant fiant <hi rend="italic">vpr</hi>. 14 dimittit <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> dimittet <hi rend="italic">Tv</hi> 15 pater <hi rend="italic">V:</hi> et pater <hi rend="italic">Tx</hi> 16 vel <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            et v 18 falliremus <hi rend="italic">V</hi> 21 quae <hi rend="italic">TV:</hi> qui v primum (i <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            d <lb/>
            o corr. <hi rend="italic">m. 1) T</hi> 25 uestra <hi rend="italic">TV: om. v</hi> cotidianam (ni <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            w&lt;. 1) <hi rend="italic">T</hi> 28 ubi <hi rend="italic">TV:</hi> ibi v </note> <lb/>
             
<pb n="512"/>
            quaerunt, dicunt dominum significasse etiam magna peccata, <lb/>
            quoniam non dixit: "dimittet uobis parua", sed peccata uestra: <lb/>
            ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum: <lb/>
            peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, <lb/>
            quoniam talium iam non erant magna. uerum tamen nec ipsa <lb n="5"/>
            magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum <lb/>
            est, dimittuntur orationibus, nisi fiat quod ibi dicitur: <lb/>
            sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. si enim <lb/>
            minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, <lb/>
            aliter non remittuntur, quanto magis multis et magnis criminibus<lb n="10"/>
            inuoluti, etiam si ea perpetrare desinant, nullam indulgentiam <lb/>
            consecuntur, si ad remittendum aliis quod in eis quisque <lb/>
            peccauerit inexorabiles fuerint, cum dicat dominus: si autem <lb/>
            non dimiseritis hominibus, neque pater uester <lb/>
            dimittet uobis. ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus <lb n="15"/>
            apostolus ait, iudicium futurum sine misericordia illi qui non <lb/>
            fecit misericordiam. uenire quippe debet in mentem ille seruus, <lb/>
            cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum, <lb/>
            quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est <lb/>
            conserui sui, qui ei debebat centum denarios. in his ergo <lb n="20"/>
            qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae, ualet quod <lb/>
            ait idem apostolus consequenter adiungens: super exsultat <lb/>
            autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti, qui <lb/>
            tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula <lb/>
            aeterna, a quibus amici facti sunt de mamona iniquitatis,<lb n="25"/>
            ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo qui

<note type="footnote"> 16 cf. Iac. 2, 18 18 cf. Matth. 18, 23 sqq. 22 lac. 2,13<lb/>
             25 cf. Luc. 16, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 nobis <hi rend="italic">Vs:</hi> nobis <hi rend="italic">T</hi> 3 ibi nos-dictum] <hi rend="italic">om</hi>. T1 4 exsistimare <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 5 quoniam <hi rend="italic">TV:</hi> quia <hi rend="italic">v</hi> 7 orationibus <hi rend="italic">Vv-</hi> orantibus <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 8 demittimus (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. m. 1) T</hi> 9 minima <hi rend="italic">TV:</hi> animae <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 10 magis multis Tv: magis <hi rend="italic">V</hi> 11 inuoluti <hi rend="italic">TV:</hi> inuoluit <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> desinant <hi rend="italic">TV:</hi> non desinant <hi rend="italic">v</hi> 12 consequuntur <hi rend="italic">Tv</hi> <lb/>
            14 neque] <hi rend="italic">om. Tpr</hi>. 17 fecit <hi rend="italic">Y:</hi> fecerit <hi rend="italic">Tv</hi> ille seruus F: <lb/>
            etiam seruus ille <hi rend="italic">Tv</hi> 18 eias <hi rend="italic">Vv. om. T</hi> 21 filii <hi rend="italic">Tvi</hi> fili <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            22 superezultat <hi rend="italic">T</hi> superexaltat <hi rend="italic">v</hi> 23 misericordiam <hi rend="italic">v</hi> 24 ut <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> et v 25 mammona <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="513"/>
            iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non <lb/>
            secundum debitum. in eorum quippe numero est apostolus, <lb/>
            qui dicit: misericordiam consecutus sum, ut fidelis <lb/>
            essem. illi autem qui recipiuntur a talibus in tabernacula <lb/>
            aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut <lb n="5"/>
            eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere; <lb/>
            ac per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia <lb/>
            iudicio. nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus <lb/>
            nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus recipi in <lb/>
            tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mamona <lb n="10"/>
            iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant <lb/>
            adquisitae, aut etiam si bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas <lb/>
            putat esse diuitias, quoniam nescit quae sunt uerae <lb/>
            diuitiae, quibus illi abundant qui et alios recipiunt in tabernacula <lb/>
            aeterna. est itaque quidam uitae modus nec tam malae, <lb n="15"/>
            ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum <lb/>
            caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur <lb/>
            inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, <lb/>
            nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam <lb/>
            eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis quos amicos fecerint <lb n="20"/>
            misericordiam consequantur. mirari autem soleo etiam apud <lb/>
            Vergilium reperiri istam domini sententiam, ubi ait: facite <lb/>
            uobis amicos de mamona iniquitatis, ut et ipsi <lb/>
            recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa <lb/>
            simillima: qui recipit prophetam in nomine prophetae, <lb n="25"/>
            mercedem prophetae accipiet; et qui recipit

<note type="footnote"> 31 Cor. 7,25 7 cf. Iac. 2, 13 22Luc.l6,9 25 Matth. 10,41 </note>

<note type="footnote"> 5 sint <hi rend="italic">TV:</hi> sunt <hi rend="italic">v</hi> 7 superexaJtat v misericordiam v <lb/>
            8 putando» (o <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">corr. m. 1) T</hi> 9 uita <hi rend="italic">TV;</hi> in uitam v bonam <lb/>
            v tolerabiliorem v 10 mammona <hi rend="italic">v; sic ubique</hi> 11 fuerant <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> fuerunt <hi rend="italic">Tv</hi> 12 adquaesitae <hi rend="italic">TV</hi> neris <hi rend="italic">V:</hi> aeras <hi rend="italic">Tv</hi> quas <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> quasi <hi rend="italic">v</hi> iniquitas <hi rend="italic">V:</hi> iniqu∗∗ts (it <hi rend="italic">ras.) T</hi> inquisitas v <lb/>
            13 patet v <hi rend="italic">sunt V:</hi> sint <hi rend="italic">Tv</hi> 16 uiuant (a <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">con- m. 1) <lb/>
            T</hi> 17 sustentantur <hi rend="italic">v</hi> 18 tabernacula (ac <hi rend="italic">a m. 2 in ras.) T</hi> <lb/>
            19 tam <hi rend="italic">PTv: om. V</hi> ad tantam <hi rend="italic">PTv:</hi> tam <hi rend="italic">V</hi> 20 ipsa (a <hi rend="italic">add. <lb/>
             m. 2) T</hi> facerent <hi rend="italic">v</hi> . 22 uirgilium v repperiri <hi rend="italic">V</hi> 24 et <lb/>
            illa <hi rend="italic">Vv:</hi> illa <hi rend="italic">T</hi> </note>

<note type="footnote"> VIIII. </note>

<note type="footnote"> 33 </note> <lb/>
             
<pb n="514"/>
            iustum in nomine iusti, meroedem iusti accipiet. <lb/>
            nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant <lb/>
            habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui <lb/>
            propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit <lb/>
            atque ait:<lb n="5"/>
            quique sui memores alios fecere merendo, <lb/>
            id est qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo <lb/>
            fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent quod frequentatur ore <lb/>
            christianorum, cum se cuique sanctorum humilis quisque <lb/>
            commendat et dicit : "memor mei esto", atque id ut esse possit<lb n="10"/>
            promerendo efficit. sed quis iste sit modus et quae sint <lb/>
            ipsa peccata, quae ita impediunt peruentionem ad regnum dei, <lb/>
            ut tamen amicorum sanctorum meritis impetrent indulgentiam, <lb/>
            difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. ego certe <lb/>
            usque ad hoc tempus cum inde satagerem, ad eorum indaginem<lb n="15"/>
            peruenire non potui. et fortassis propterea latent, ne studium <lb/>
            proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat; quoniam si <lb/>
            scirentur quae uel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus <lb/>
            nec prouectu uitae melioris absumtis intercessio <lb/>
            sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret<lb n="20"/>
            humana segnitia nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis <lb/>
            expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum <lb/>
            meritis liberari, quos amicos sibi de mamona iniquitatis <lb/>
            elemosynarum largitate fecisset. nunc uero dum uenialis iniquitatis, <lb/>
            etiam si perseueret, ignoratur modus, profecto et <lb n="25"/>
            studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius <lb/>
            adhibetur et faciendi de mamona iniquitatis sanctos amicos

<note type="footnote"> 6 Aen. 6, 664 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 elyseos F aelysios <hi rend="italic">T</hi> ille (e in ras.) <hi rend="italic">T</hi> 4 potuerint<lb/>
             v 6 quique <hi rend="italic">Vv:</hi> quisque <hi rend="italic">T</hi> facere <hi rend="italic">TVv</hi> (» in e <hi rend="italic">eorr</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">F)</hi> maerendo <hi rend="italic">V</hi> 7 eosque] eos qui v 8 dicerent (n <hi rend="italic">del</hi>. <lb/>
            m. 1) F: diceret Tv 9 cuique (c in <hi rend="italic">ras. a m. 2) T</hi> 15 cum <lb/>
            <hi rend="italic">TY:</hi> om. v satageram v 16 fortasse v 18 delicta (i eae e <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) v</hi> 19 prouectum v meliorum v absumtis <hi rend="italic">TY:</hi> assumptis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 20 eis <hi rend="italic">Tv:</hi> ei <hi rend="italic">F</hi> secura <hi rend="italic">TY:</hi> cura v obuoluere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            21 uolui (e <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> talibus <hi rend="italic">Vv:</hi> tatibus <hi rend="italic">T</hi> uliius <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            illius <hi rend="italic">v</hi> 23 sibi] ibi <hi rend="italic">v</hi> 27 faciendis v sanctis amicis <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="515"/>
            cura non spernitur. uerum ista liberatio, quae fit siue suis <lb/>
            quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit, ut <lb/>
            in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit <lb/>
            missus, post quantumcumque tempus inde eruatur. nam et <lb/>
            illi qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, <lb n="5"/>
            afferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam <lb/>
            sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate <lb/>
            meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii <lb/>
            centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post <lb/>
            iudicium. qua opinione quidam cum uideret homines impunitatem <lb n="10"/>
            sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo <lb/>
            ad liberationem pertinere posse uideantur. elegantissime respondisse <lb/>
            perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos <lb/>
            quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, <lb/>
            ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum <lb n="15"/>
            uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente <lb/>
            multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione <lb/>
            non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fractus <lb/>
            alieni temeritate uanissima pollicetur. 
</p></div><div n="159" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLIII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XXH. DE AETERNA DEI ET IN- COMMVTABILI VOLVNTATE. </title></ab><p>Multa fiunt quidem a malis contra uoluntatem dei; sed  <lb/>
            tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus <lb/>
             siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia,

<note type="footnote"> 6 c1 Matth. 13, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 ista <hi rend="italic">TV: om. v</hi> 2 agit <hi rend="italic">Vv:</hi> agitur <hi rend="italic">T</hi> 4 inde tempua <lb/>
            <hi rend="italic">Tc</hi> eraatur <hi rend="italic">TV:</hi> seruetor <hi rend="italic">v</hi> 5 illi <hi rend="italic">Vv:</hi> illad <hi rend="italic">T</hi> 6 afferre <lb/>
            <hi rend="italic">Vv:</hi> Alene <hi rend="italic">T</hi> aliam tricenum — sexagenum] <hi rend="italic">T* inras</hi>. aliam<lb/>
             a: alia <hi rend="italic">libri</hi> 7 aliam vt alia <hi rend="italic">TV</hi> 8 sexaginos (e add. <hi rend="italic">m. 2) V</hi> <lb/>
            9 die c: diem <hi rend="italic">TV</hi> 12 eligantiBsime <hi rend="italic">V</hi> 13 bene] beno <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            14 repperiúu <hi rend="italic">V 20 cap</hi>. CLI <hi rend="italic">T</hi> CLVIIU P CLX <hi rend="italic">Gv</hi> 21 Ubro]<lb/>
             eodem libro <hi rend="italic">T</hi> 25 finis v </note>

<note type="footnote"> 33* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="516"/>
            quae uoluntati eius uidentur aduersa. ac per hoc cum deus <lb/>
            mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia <lb/>
            reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam <lb/>
            modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut <lb/>
            mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti<lb n="5"/>
            et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum <lb/>
            maneat idem qui fuit. dicitur etiam uoluntas dei, quam facit <lb/>
            in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: <lb/>
            deus est enim, qui operatur in uobis et uelle; sicut <lb/>
            iustitia dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa <lb n="10"/>
            etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. sic et <lb/>
            lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; <lb/>
            nam utique homines erant quibus ait Iesus: in lege uestra <lb/>
            scriptum est, cum alio loco legamus: lex dei eius in <lb/>
            corde eius. secundum hanc uoluntatem, quam deus operatur <lb n="15"/>
            in hominibus, etiam uelle dicitur quod non ipse uult, sed <lb/>
            suos id nolentes facit; sicut dicitur cognouisse quod ut cognosceretur <lb/>
            fecit, a quibus ignorabatur. neque enim dicente <lb/>
            apostolo: nunc autem cognoscentes deum, immo <lb/>
            cogniti a deo, fas est, ut credamus, quod eos tunc cognouerit<lb n="20"/>
            deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc <lb/>
            cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. de <lb/>
            his locutionum modis iam et in superioribus libris memini <lb/>
            disputatum. secundum hanc ergo uoluntatem, qua deum uelle <lb/>
            dicimus quod alios effecit uelle, a quibus futura nesciuntur, <lb n="25"/>
            multa uult nec facit. multa enim uolunt fieri sancti eius ab <lb/>
            illo inspirata sancta uoluntate nec fiunt; sicut orant pro quibusdam <lb/>
            pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in <lb/>
            eis hanc orandi uoluntatem sancto spiritu suo fecerit. ac per

<note type="footnote"> 9 Philipp. 2, 13 13 Io. 8, 17 14 Pa. 36, 31 19 G&amp;L <lb/>
            4, 9 21 cf. I Petro 1, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 dicitur mutare <hi rend="italic">v</hi> 10 qua <hi rend="italic">F:</hi> quia <hi rend="italic">Tv</hi> est <hi rend="italic">TVvli</hi> esse v* <lb/>
            11 in homine <hi rend="italic">TV:</hi> homo v 13 Iesus <hi rend="italic">TV:</hi> dominus v 15 eios <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> ipsius <hi rend="italic">v</hi> 17 suos <hi rend="italic">TV:</hi> eos <hi rend="italic">v</hi> 21 praecognitos (os eas us <lb/>
            corr.) <hi rend="italic">T</hi> 22 effecit <hi rend="italic">Tv:</hi> efficit <hi rend="italic">V</hi> 24 qua <hi rend="italic">TV:</hi> quam v <lb/>
            25 effecit <hi rend="italic">V:</hi> efficit <hi rend="italic">Tx</hi> 28 sanctaeque <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="517"/>
            hoc. quando secundum deum uolunt et orant sancti, ut quisque <lb/>
            sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: "uult <lb/>
            deus et non facit", ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti <lb/>
            facit. secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius <lb/>
            praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia <lb n="5"/>
            quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia <lb/>
            sed etiam futura iam fecit. uerum antequam ueniat tempus, <lb/>
            quo uoluit, ut fieret quod ante tempora uniuersa praesciuit <lb/>
            atque disposuit., dicimus: "fiet quando deus uoluerit; si autem <lb/>
            non solum tempus, quo futurum est, uerum etiam utrum <lb n="10"/>
            futurum sit ignoramus, dicimus: „fiet, si deus uoluerit"; non <lb/>
            quia deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit, <lb/>
            sed quia id quod ex aeternitate in eius immutabili praeparatum <lb/>
            est uoluntate tunc erit. 
</p><ab><title type="sub">[ITEM DE EADEM VOLVNTATE DEI. EX PSALMO CX. </title></ab><p>Magna opera domini, exquisita in omnes uolun- <note type="section"> 159* </note> <lb/>
            tat e s eius. scrutare, exquire, uestiga, si potes, omnes uoluntates <lb/>
            domini, in omnibus semper magna opera eius inuenies. <lb/>
            nulla enim uoluntas potentior est ipsius uoluntate, <lb/>
            contra quam cum aliquid fieri sinit, misericordiam suam <lb n="20"/>
            iustitiamque demonstrat. sicut enim uult, ut homo non peccet, <lb/>
            ita uult peccatori parcere, ut reuertatur et uiuat, ita etiam <lb/>
            uult in peccatis perseuerantem punire, ut iustitiae potentiam <lb/>
            contumax non euadat: ac sic quidquid delegeris, o homo, non <lb/>
            deerit deo unde suam de te compleat uoluntatem. siue ergo <lb n="25"/>
            iustificet impium siue arguat pigrum siue exspectet auersum

<note type="footnote"> 16 Ps. 110. 2 </note>

<note type="footnote"> 3 iste v 8 quo <hi rend="italic">TV:</hi> quod v 10 quo <hi rend="italic">TV:</hi> quod <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            13 in] om. <hi rend="italic">v</hi> 15 <hi rend="italic">caput</hi> 159* <hi rend="italic">deest in MV cap</hi>. CLX P CX <lb/>
            (ftc) <hi rend="italic">Gv; num</hi>. om. <hi rend="italic">T</hi> ex psalmo CX <hi rend="italic">PT:</hi> t. X <hi rend="italic">G\'v</hi> t. X eiplicit <lb/>
            <hi rend="italic">Gl</hi> 17 uestigare <hi rend="italic">G1</hi> inueetiga <hi rend="italic">G\'v</hi> potest <hi rend="italic">G*T</hi> 19 potentior <lb/>
            <hi rend="italic">GPv:</hi> potior <hi rend="italic">T</hi> 21 ut] <hi rend="italic">om. P\'</hi> homo.. <hi rend="italic">P</hi> 22 peccatori <lb/>
            <hi rend="italic">T:</hi> peccanti <hi rend="italic">GPv</hi> 23 ut] <hi rend="italic">G* in ras</hi>. 24 sic] si <hi rend="italic">Tpr</hi>. <lb/>
            diligeris <hi rend="italic">GxPl</hi> elegeris <hi rend="italic">G2P2</hi> eligeris <hi rend="italic">v</hi> 25 unde] inde <hi rend="italic">G1P1v</hi> <lb/>
            26 expectat <hi rend="italic">P</hi> a.uersum (d <hi rend="italic">ras.) P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="518"/>
            seu deserat puniendum, semper misericors est, semper iustus, <lb/>
            semper omnipotens.]
</p></div><div n="160" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLIIII. SEQVITVR SETEXTVS. DE PEOMISSIONE AETERNAE BEATITVDINIS SANCTOEVM ET PERPETVIS SVPPLICIIS IMPIOEVM. </title></ab><p><lb/>
            Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in <lb/>
            Christo uidemus impleri quod promisit Abrahae dicens: in <lb/>
            semine tuo benedicentur omnes gentes, ita quod <lb/>
            eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: <lb/>
            resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: <lb n="10"/>
            erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores <lb/>
            priorum nec ascendet in cor ipsorum, sed <lb/>
            laetitiam et exsultationem inuenient in ea. ecce <lb/>
            ego faciam Hierusalem exsultationem et populum <lb/>
            meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et <lb n="15"/>
            laetabor in populo meo, et ultra non audietur in <lb/>
            illa uox fletus. et per alium prophetam quod praenuntiauit <lb/>
            dicens eidem prophetae: in tempore illo saluabitur <lb/>
            populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus <lb/>
            in libro, et multi dormientium in terrae puluere —<lb n="20"/>
            siue, ut quidam interpretati sunt, aggere — exsurgent, <lb/>
            hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in <lb/>
            confusionem aeternam. et alio loco per eundem prophetam: <lb/>
            accipient regnum sancti altissimi et obtinebunt <lb/>
            illud usque in saeculum et usque in

<note type="footnote"> 7 Gen. 22, 18 10 Es. 26, 19 11 Es. 65, 17sqq. <lb/>
            18 Dan. 12, 1 sq. 24 Dan. 7, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 seu] siue v deserat <hi rend="italic">PT:</hi> oderet Gl oderit <hi rend="italic">G\'V</hi> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            CLII <hi rend="italic">T</hi> CLXI <hi rend="italic">GPtJ</hi> 4 sequitur setextus <hi rend="italic">MV: om. GPTv</hi> promissione]<lb/>
             po»Bione (s <hi rend="italic">ras.) T</hi> 5 impiorum] ex eodem libro XXII <hi rend="italic">add. <lb/>
             GPTv</hi> 8 quod. <hi rend="italic">T</hi> 12 ascendent v ascendat P 13 ea <hi rend="italic">Tv:</hi> eam <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> 17 illa <hi rend="italic">TV:</hi> ea v 20 dormientium <hi rend="italic">(u am. 2 in ras.) T</hi> <lb/>
            puluerem <hi rend="italic">T</hi> 21 interpraetati <hi rend="italic">TVv</hi> 22 in uitam <hi rend="italic">(om</hi>. hi) v <lb/>
            et hi in-aetemam1 <hi rend="italic">om. v</hi> 23 alio <hi rend="italic">TV:</hi> in alio v 24 accipi*ent <lb/>
            (a <hi rend="italic">ras.) T</hi> 25 illad <hi rend="italic">Vv:</hi> aliud <hi rend="italic">T</hi> et usque in saeculum] <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="519"/>
            saeculum saeculorum; et paulo post: regnum, inquit, eius <lb/>
            regnum sempiternum; et alia, quae ad hoc pertinentia <lb/>
            in libro uicesimo posui, sine quae non posui et tamen in <lb/>
            eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, <lb/>
            quae increduli non putabant esse uentura. idem quippe <lb n="5"/>
            deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem <lb/>
            perhorrescunt nomina paganorum etiam teste Porphyrio, nobilissimo <lb/>
            philosopho paganorum. 
</p></div><div n="161" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLV. SEQVITVB: CONTRA SAPIENTES MVNDI, QVI PVTANT TERRENA HOMINVM CORPORA AD CAELESTE HABITACVLVM NON POSSE TRANSFERRI. </title></ab><p>Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim  <lb/>
            tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto <lb/>
            ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, <lb n="15"/>
            acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem <lb/>
            et dicere quod in tertio de republica libro a <lb/>
            Cicerone commemoratum est. nam cum Herculem et Romulum <lb/>
            ex hominibus deos esse factos asseueraret: "quorum non corpora" <lb/>
            inquit "sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, <lb n="20"/>
            ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." haec est <lb/>
            magna ratio sapientium, quorum dominus nouit cogitationes, <lb/>
            quoniam uanae sunt. si enim animae tantummodo <lb/>
            essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in <lb/>
             caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum

<note type="footnote"> 1 Dan. 7, 27 3 do ciu. dei XX, 21 sqq. 17 Cic. de rep. <lb/>
            m, 28 22 Ps. 93, 11 </note>

<note type="footnote"> 3 uicensimo <hi rend="italic">T</hi> siue quac - posui] <hi rend="italic">om. vl</hi> 4 ista <hi rend="italic">Vv:</hi> ita <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 7 numina <hi rend="italic">V:</hi> nomina <hi rend="italic">Tv</hi> etiam teste-paganorum] <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            9 <hi rend="italic">cap</hi>. CLIII <hi rend="italic">T</hi> CLXII <hi rend="italic">GPv</hi> 10 sequitur <hi rend="italic">MV:</hi> item extet (eztant <lb/>
            r) quarto Pc; <hi rend="italic">om. T</hi> terrenorum <hi rend="italic">v</hi> 11 hominum] nominum <lb/>
            v 12 transferre <hi rend="italic">v;</hi> ex eodem libro XXII add. <hi rend="italic">PTv</hi> 18 romolum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 19 aaeueraret <hi rend="italic">T</hi> non] <hi rend="italic">om. v</hi> 21 e <hi rend="italic">TV: om. v</hi> <lb/>
            in terra <hi rend="italic">Tv:</hi> in terram <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="520"/>
            esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo <lb/>
            mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur <lb/>
            id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res <lb/>
            incorporea ligamento corporeo uinciretur? et tamen plena est <lb/>
            terra uegetantibus animis haec membra terrena miro sibi <lb n="5"/>
            modo conexa et implicata. cur ergo eodem uolente deo, qui <lb/>
            fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste <lb/>
            corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore <lb/>
            praestabilior terreno corpori potuit inligari? an terrena <lb/>
            particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius<lb n="10"/>
            apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem <lb/>
            atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam <lb/>
            non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, <lb/>
            quam est corpus omne caeleste? sed ideo nunc non fit, quia <lb/>
            nondum est tempus, quo id fieri uoluit, qui hoc quod uidendo<lb n="15"/>
            iam uiluit multo mirabilius quam illud quod ab istis non <lb/>
            creditur fecit. cur enim non uehementius admiramur incorporeos <lb/>
            animos caelesti corpore potiores terrenis inligari corporibus <lb/>
            quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, <lb/>
            tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus <lb n="20"/>
            et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando <lb/>
            adhuc uidimus? nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris <lb/>
            esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia <lb/>
            quodam modo attexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, <lb/>
            ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare. sed hoc <lb n="25"/>
            incredibile fuerit aliquando.

<note type="footnote"> 3 cre∗∗∗dere <hi rend="italic">V</hi> 4 incorporea] in corpore a <hi rend="italic">V</hi> alligamento <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> uinciretur <hi rend="italic">Pv:</hi> ninceretur <hi rend="italic">PITY</hi> 5 sibi <hi rend="italic">PTv:</hi> si <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            6 implicata <hi rend="italic">V:</hi> implicita <hi rend="italic">PTv</hi> deo] <hi rend="italic">add. T1 supr. uers</hi>. 7 in <lb/>
            caelesti corpore <hi rend="italic">v</hi> 8 attolli—etiam] <hi rend="italic">om. v</hi> 9 praestabiliori <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> terreno] terrenum <hi rend="italic">v</hi> corpori <hi rend="italic">TV:</hi> corpus <hi rend="italic">v</hi> 11 et eam] <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. v 12 susceptura <hi rend="italic">v</hi> 15 quo a: quod <hi rend="italic">TVv</hi> id <hi rend="italic">T: onu <lb/>
            Vv</hi> 16 uiluit <hi rend="italic">V:</hi> uoluit <hi rend="italic">Tv</hi> 22 mirabiliores <hi rend="italic">v</hi> </note> 
<pb n="521"/>
            
</p></div><div n="162" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLVI. SEQVITVR: DE CARNIS RESVRRECTIONE, QVAM QVIDAM MVNDO CREDENTE NON CREDVNT. </title></ab><p>Ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus  
</p><p>in caelum, resurrectionem carnis et ascensionem in supernas <lb n="5"/>
            sedes paucissimis remanentibus atque stupentibus uel doctis <lb/>
            uel indoctis iam crediderunt et docti et indocti. si rem credibilem <lb/>
            crediderunt, uideant quam sint stolidi qui non credunt. <lb/>
            si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile <lb/>
            est, sic creditum esse quod incredibile est. haec igitur <lb n="10"/>
            duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in <lb/>
            aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, <lb/>
            idem deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse <lb/>
            praedixit. unum duorum incredibilium iam factum uidemus, <lb/>
            ut quod erat incredibile crederet mundus: cur id quod reliquum <lb n="15"/>
            est desperatur, ut etiam hoc ueniat quod incredibile credidit <lb/>
            mundus, sicut iam uenit quod similiter incredibile fuit, ut <lb/>
            rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc <lb/>
            utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, <lb/>
            in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit <lb n="20"/>
            mundus?

<note type="footnote"> 13 cf. Matth. 26, 13 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CLIIII <hi rend="italic">T</hi> CLXn P CLXIII <hi rend="italic">Gv</hi> 2 sequitur <hi rend="italic">MV: om. <lb/>
             GPTo</hi> resurrectione carnis <hi rend="italic">OPTv</hi> 3 credunt] ex eodem libro <lb/>
            XXII <hi rend="italic">add. GPTv</hi> 7 " docti (et <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> 8 sint <hi rend="italic">PTv:</hi> sit <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 9 hoc] <hi rend="italic">om. v</hi> 11 nostri I nostri <hi rend="italic">V</hi> 19 unum —credimus] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 20 sit <hi rend="italic">PT:</hi> om. <hi rend="italic">MYv</hi> quas <hi rend="italic">PTY:</hi> quos <hi rend="italic">v</hi> </note> 
<pb n="522"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>