CXLIL EX EODEM LIBRO XXI. CONTRA EORVM PERSVASIONEM QVI PVTANT SIBI NON OFFVTVRA PECCATA, IN QVIBVS, CVM ELEEMOSVNAS FACERENT, PERSTITERVNT. Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglexerunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: iudicium autem sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. nec ob aliud extimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. ut autem cotidiana sibi opinentur, quae facere non cessant omnino, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a christianis haec oratio non dicatur, ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. non enim ait dominus, inquiunt: "si dimiseritis peccata hominibus, dimittet nobis pater uester cotidiana parua peccata" sed: dimittet, 7 Iac. 2, 13 28 Mstth. 6, 12. 1 cap. CL T CLVIII P; num. om. Ov 4 perstiterunt) om. v 5 igni v 7 neglexerunt MV: neglegunt PTv 10 nefariae TV 11 uixeris (s in t corr. m. 2) T 13 extimant MV (cf\'. p. 159, 17 . 296, 5): uistimant PT" 14 dilectu a: dilecto P1 delictn TV" 4elieto P1 neclectu T neglecto v neclecto P 15 facturum TfJ: futurum MV 17 omnino non cessant Tx 19 post peccata spatium 9 fere liU. in V 20 athibere T 23 per illam TV: illa v inquit, uobis peccata uestra. qualiacumque ergo uel quantacumque sint, etiam cotidie si perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata, per elemosynam ueniae non negatae remitti posse praesumunt. sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam, si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis. cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas impensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, profecto, si quaeratur quae dignae sint pro peccatis elemosynae — de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: facite ergo fructus dignos paenitentiae — procul dubio non inuenientur eas facere qui uitam suam usque ad mortem cotidianorum criminum perpetratione confodiunt. primo quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo emisse uel cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis 15 Matth. 3, 8 2 cotidie si V: si cotidie Tv 8 uita TV: in hac uita v discedat TV: disoedant b commutati e ueniae M1PTV : ueniam M1v 4 negatae TV (tae ex re corr. m. 1 V): negare M1 negari M2 negant v remitti] ac remitti v remitti posse] dd. M\' praesumunt-elemosynas] om. Ml 5 eommonent esse] commonentea se T 7 quantumcumque T 10 fleri TV: om. v opu∗lentissimus T 11 diurnis TV: diuturnii v 18 si TV: om. v atque insaniasimum MPTV: om. v 16 inueuietur v 18 confodiunt TV: confundunt v 20 largiendo Tv: largiendum V ad hoc TV: adhuc v 21 exsistimant V e.misae (m ras.) T 23 qui Vv: quia T sua Vv: Otn. T 24 post indigentibus spatium 6 litt. in V habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset. qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipit a se ipso. indignum est enim, ut in se non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem deum: diliges proximum tuum tamquam te ipsum; itemque audiat: miserere animae tuae placens deo. hanc elemosynam, id est ut deo placeat, non faciens animae suae quomodo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? ad hoc enim et illud scriptum est: qui sibi malignus est, cui bonus erit? orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: fili, peccasti; ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, existimant, non ut in eis perseuerantes licentiam male faciendi nos per elemosynas comparare credamus. Ideo autem dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda peccata. tales autem elemosynas non dicendi sunt facere qui uitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare, quia et in hoc quod ait: quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. si enim christiano esurienti panem tamquam christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse 1 cf. I Cor. 18, 4 5 Matth. 22, 89 6 Eccli. 30, 24 9 Eccli. 14, 5 11 Eccli. 21, 1 23 Matth. 25, 45 I 2 pro suis Vv: proreas (i add. m. 2) T 8 incipiat a 4 non] om. Tpr . 5 diligaefl (a del. m. 1) T tuum Vv: om. T 7 deo Fr: om. T faciens Vv: om. T 11 elemosinae V utique (om. et) 0 18 demittantur T elemosinae V 16 nos 71; dd. m. 2 elemosynas Tv: elemosynas nos Y; an scribendum nobis? comparare-elemosynas] om. T1 18 impatatarum Vv: impntaram T 19 elemosinae V delenda TV: dilaenda v 20 perpetnum v 25 ezsistimant V existimabant v Christus. est, non negarent, quoniam deus non cui detur, sed quo animo detur attendit. qui ergo Christum diligit in christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult impunitus recedere a Christo. tanto . enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus. numquid cuiquam prodest quod baptizatur, si non iustificatur P nonne qui dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum dei, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super iustitiam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? cur illud timendo multi currunt baptizari et hoc non timendo non multi currant iustificari P sicut ergo non fratri suo dicit: fatue, qui cum hoc dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato eius infensus est — alioquin reus erit gehennae ignis — ita e contrario qui porrigit elemosynam christiano, non christiano porrigit qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum qui iustificari recusat in Christo. et quemadmodum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: fatue, id est non eius peccatum uolens auferre conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat - ibi enim sequitur: si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare et uade prius reconciliari fratri 7 Io. 3, 5 9 Matth. 5, 20 14 Matth. 5, 22 23 Matth. 5, 23 sq. 1 non deus v cui detur TV: nunc uidetur v 8 ei TV: cm . v elemosymam T 4 recedere impunitus Tv 6 numquid V: nam quid Tv 8 in] eras. tn T 9 habundauerit T 10 iuBtitiam V: om. Tv 13 currant V: currunt v curint T iustificare (e in i corr . m. 1) V non TV: qui v 14 fatuae o• T ipsa fraternitate v 15 aliquin T 16 non christiano TV: cui v 17 eo Tv: eum V 19 hoc TV: in hoc v ut TV: et v 22 reconchiliationis V adiungit T 26 ad TV: ante- reconchiliari V reconciliare T tuo, et tunc ueniens offers munus tuum — ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere. oratio uero cotidiana, quam docuit ipse Iesus — unde et dominica nominatur — delet quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: dimitte nobis debita nostra atque id quod sequitur non solum dicitur sed etiam fit: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. per hanc enim nobis uoluit saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. non itaque propterea dominus ait: si dimiseritis peccata hominibus, dimittit uobis pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cotidiana scelera faceremus uel potentia, qua non timeremus hominum leges, uel astutia, qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiam si a criminibus essemus immunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. nam et ipsa uerba tanti magistri et domini nostri uigilanter intuenda sunt. non enim ait: "si dimiseritis peccata hominibus, et pater uester dimittet nobis qualiacumque peccata" sed ait: peccata uestra. cotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. quid est ergo: peccata uestra nisi "peccata, sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis" ? ubi ergo illi qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum 5 Matth. 6, 12 14 Matth. 6, 14 20 cf. Leu. 16, 6 1 nenies e offera TV: offer v 2 elemosinaa T 6 atqae TV: atqaesi v 8 ut TV: om. v 9 fiant fiant vpr . 14 dimittit F: dimittet Tv 15 pater V: et pater Tx 16 vel TV: et v 18 falliremus V 21 quae TV: qui v primum (i ex d o corr. m. 1) T 25 uestra TV: om. v cotidianam (ni add . w<. 1) T 28 ubi TV: ibi v quaerunt, dicunt dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: "dimittet uobis parua", sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum: peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. uerum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orationibus, nisi fiat quod ibi dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur, quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiam si ea perpetrare desinant, nullam indulgentiam consecuntur, si ad remittendum aliis quod in eis quisque peccauerit inexorabiles fuerint, cum dicat dominus: si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait, iudicium futurum sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. uenire quippe debet in mentem ille seruus, cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum, quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conserui sui, qui ei debebat centum denarios. in his ergo qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae, ualet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: super exsultat autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti, qui tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mamona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo qui 16 cf. Iac. 2, 18 18 cf. Matth. 18, 23 sqq. 22 lac. 2,13 25 cf. Luc. 16, 9 2 nobis Vs: nobis T 3 ibi nos-dictum] om . T1 4 exsistimare Y 5 quoniam TV: quia v 7 orationibus Vv- orantibus T 8 demittimus (e ex i corr. m. 1) T 9 minima TV: animae v 10 magis multis Tv: magis V 11 inuoluti TV: inuoluit v desinant TV: non desinant v 12 consequuntur Tv 14 neque] om. Tpr . 17 fecit Y: fecerit Tv ille seruus F: etiam seruus ille Tv 18 eias Vv. om. T 21 filii Tvi fili Y 22 superezultat T superexaltat v 23 misericordiam v 24 ut TV: et v 25 mammona v iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. in eorum quippe numero est apostolus, qui dicit: misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. illi autem qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere; ac per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia iudicio. nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mamona iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiam si bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias, quoniam nescit quae sunt uerae diuitiae, quibus illi abundant qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. est itaque quidam uitae modus nec tam malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis quos amicos fecerint misericordiam consequantur. mirari autem soleo etiam apud Vergilium reperiri istam domini sententiam, ubi ait: facite uobis amicos de mamona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa simillima: qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit 31 Cor. 7,25 7 cf. Iac. 2, 13 22Luc.l6,9 25 Matth. 10,41 5 sint TV: sunt v 7 superexaJtat v misericordiam v 8 putando» (o in u corr. m. 1) T 9 uita TV; in uitam v bonam v tolerabiliorem v 10 mammona v; sic ubique 11 fuerant V: fuerunt Tv 12 adquaesitae TV neris V: aeras Tv quas TV: quasi v iniquitas V: iniqu∗∗ts (it ras.) T inquisitas v 13 patet v sunt V: sint Tv 16 uiuant (a in u con- m. 1) T 17 sustentantur v 18 tabernacula (ac a m. 2 in ras.) T 19 tam PTv: om. V ad tantam PTv: tam V 20 ipsa (a add. m. 2) T facerent v . 22 uirgilium v repperiri V 24 et illa Vv: illa T VIIII. 33 iustum in nomine iusti, meroedem iusti accipiet. nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit atque ait: quique sui memores alios fecere merendo, id est qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent quod frequentatur ore christianorum, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit : "memor mei esto", atque id ut esse possit promerendo efficit. sed quis iste sit modus et quae sint ipsa peccata, quae ita impediunt peruentionem ad regnum dei, ut tamen amicorum sanctorum meritis impetrent indulgentiam, difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem, ad eorum indaginem peruenire non potui. et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat; quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absumtis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret humana segnitia nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mamona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. nunc uero dum uenialis iniquitatis, etiam si perseueret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi de mamona iniquitatis sanctos amicos 6 Aen. 6, 664 2 elyseos F aelysios T ille (e in ras.) T 4 potuerint v 6 quique Vv: quisque T facere TVv (» in e eorr . m. 2 in F) maerendo V 7 eosque] eos qui v 8 dicerent (n del . m. 1) F: diceret Tv 9 cuique (c in ras. a m. 2) T 15 cum TY: om. v satageram v 16 fortasse v 18 delicta (i eae e corr.) v 19 prouectum v meliorum v absumtis TY: assumptis v 20 eis Tv: ei F secura TY: cura v obuoluere T 21 uolui (e add. m. 2) T talibus Vv: tatibus T uliius TV: illius v 23 sibi] ibi v 27 faciendis v sanctis amicis v cura non spernitur. uerum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit, ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque tempus inde eruatur. nam et illi qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, afferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. qua opinione quidam cum uideret homines impunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur. elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fractus alieni temeritate uanissima pollicetur. CXLIII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XXH. DE AETERNA DEI ET IN- COMMVTABILI VOLVNTATE. Multa fiunt quidem a malis contra uoluntatem dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia, 6 c1 Matth. 13, 8 1 ista TV: om. v 2 agit Vv: agitur T 4 inde tempua Tc eraatur TV: seruetor v 5 illi Vv: illad T 6 afferre Vv: Alene T aliam tricenum — sexagenum] T* inras . aliam a: alia libri 7 aliam vt alia TV 8 sexaginos (e add. m. 2) V 9 die c: diem TV 12 eligantiBsime V 13 bene] beno T 14 repperiúu V 20 cap . CLI T CLVIIU P CLX Gv 21 Ubro] eodem libro T 25 finis v 33* quae uoluntati eius uidentur aduersa. ac per hoc cum deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. dicitur etiam uoluntas dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: deus est enim, qui operatur in uobis et uelle; sicut iustitia dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. sic et lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant quibus ait Iesus: in lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: lex dei eius in corde eius. secundum hanc uoluntatem, quam deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur quod non ipse uult, sed suos id nolentes facit; sicut dicitur cognouisse quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. neque enim dicente apostolo: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo, fas est, ut credamus, quod eos tunc cognouerit deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. de his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. secundum hanc ergo uoluntatem, qua deum uelle dicimus quod alios effecit uelle, a quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit. multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate nec fiunt; sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto spiritu suo fecerit. ac per 9 Philipp. 2, 13 13 Io. 8, 17 14 Pa. 36, 31 19 G&L 4, 9 21 cf. I Petro 1, 20 2 dicitur mutare v 10 qua F: quia Tv est TVvli esse v* 11 in homine TV: homo v 13 Iesus TV: dominus v 15 eios TV: ipsius v 17 suos TV: eos v 21 praecognitos (os eas us corr.) T 22 effecit Tv: efficit V 24 qua TV: quam v 25 effecit V: efficit Tx 28 sanctaeque T hoc. quando secundum deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: "uult deus et non facit", ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia sed etiam futura iam fecit. uerum antequam ueniat tempus, quo uoluit, ut fieret quod ante tempora uniuersa praesciuit atque disposuit., dicimus: "fiet quando deus uoluerit; si autem non solum tempus, quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: „fiet, si deus uoluerit"; non quia deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit, sed quia id quod ex aeternitate in eius immutabili praeparatum est uoluntate tunc erit. [ITEM DE EADEM VOLVNTATE DEI. EX PSALMO CX. Magna opera domini, exquisita in omnes uolun- 159* tat e s eius. scrutare, exquire, uestiga, si potes, omnes uoluntates domini, in omnibus semper magna opera eius inuenies. nulla enim uoluntas potentior est ipsius uoluntate, contra quam cum aliquid fieri sinit, misericordiam suam iustitiamque demonstrat. sicut enim uult, ut homo non peccet, ita uult peccatori parcere, ut reuertatur et uiuat, ita etiam uult in peccatis perseuerantem punire, ut iustitiae potentiam contumax non euadat: ac sic quidquid delegeris, o homo, non deerit deo unde suam de te compleat uoluntatem. siue ergo iustificet impium siue arguat pigrum siue exspectet auersum 16 Ps. 110. 2 3 iste v 8 quo TV: quod v 10 quo TV: quod v 13 in] om. v 15 caput 159* deest in MV cap . CLX P CX (ftc) Gv; num . om. T ex psalmo CX PT: t. X G\'v t. X eiplicit Gl 17 uestigare G1 inueetiga G\'v potest G*T 19 potentior GPv: potior T 21 ut] om. P\' homo.. P 22 peccatori T: peccanti GPv 23 ut] G* in ras . 24 sic] si Tpr . diligeris GxPl elegeris G2P2 eligeris v 25 unde] inde G1P1v 26 expectat P a.uersum (d ras.) P seu deserat puniendum, semper misericors est, semper iustus, semper omnipotens.] CXLIIII. SEQVITVR SETEXTVS. DE PEOMISSIONE AETERNAE BEATITVDINIS SANCTOEVM ET PERPETVIS SVPPLICIIS IMPIOEVM. Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo uidemus impleri quod promisit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes gentes, ita quod eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea. ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus. et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae puluere — siue, ut quidam interpretati sunt, aggere — exsurgent, hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. et alio loco per eundem prophetam: accipient regnum sancti altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in 7 Gen. 22, 18 10 Es. 26, 19 11 Es. 65, 17sqq. 18 Dan. 12, 1 sq. 24 Dan. 7, 18 1 seu] siue v deserat PT: oderet Gl oderit G\'V 3 cap . CLII T CLXI GPtJ 4 sequitur setextus MV: om. GPTv promissione] po»Bione (s ras.) T 5 impiorum] ex eodem libro XXII add. GPTv 8 quod. T 12 ascendent v ascendat P 13 ea Tv: eam MV 17 illa TV: ea v 20 dormientium (u am. 2 in ras.) T puluerem T 21 interpraetati TVv 22 in uitam (om . hi) v et hi in-aetemam1 om. v 23 alio TV: in alio v 24 accipi*ent (a ras.) T 25 illad Vv: aliud T et usque in saeculum] om. v saeculum saeculorum; et paulo post: regnum, inquit, eius regnum sempiternum; et alia, quae ad hoc pertinentia in libro uicesimo posui, sine quae non posui et tamen in eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli non putabant esse uentura. idem quippe deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem perhorrescunt nomina paganorum etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum. CXLV. SEQVITVB: CONTRA SAPIENTES MVNDI, QVI PVTANT TERRENA HOMINVM CORPORA AD CAELESTE HABITACVLVM NON POSSE TRANSFERRI. Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de republica libro a Cicerone commemoratum est. nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseueraret: "quorum non corpora" inquit "sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." haec est magna ratio sapientium, quorum dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum 1 Dan. 7, 27 3 do ciu. dei XX, 21 sqq. 17 Cic. de rep. m, 28 22 Ps. 93, 11 3 uicensimo T siue quac - posui] om. vl 4 ista Vv: ita T 7 numina V: nomina Tv etiam teste-paganorum] om. v 9 cap . CLIII T CLXII GPv 10 sequitur MV: item extet (eztant r) quarto Pc; om. T terrenorum v 11 hominum] nominum v 12 transferre v; ex eodem libro XXII add. PTv 18 romolum T 19 aaeueraret T non] om. v 21 e TV: om. v in terra Tv: in terram V esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena miro sibi modo conexa et implicata. cur ergo eodem uolente deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? an terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus, quo id fieri uoluit, qui hoc quod uidendo iam uiluit multo mirabilius quam illud quod ab istis non creditur fecit. cur enim non uehementius admiramur incorporeos animos caelesti corpore potiores terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo attexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare. sed hoc incredibile fuerit aliquando. 3 cre∗∗∗dere V 4 incorporea] in corpore a V alligamento v uinciretur Pv: ninceretur PITY 5 sibi PTv: si Y 6 implicata V: implicita PTv deo] add. T1 supr. uers . 7 in caelesti corpore v 8 attolli—etiam] om. v 9 praestabiliori v terreno] terrenum v corpori TV: corpus v 11 et eam] om . v 12 susceptura v 15 quo a: quod TVv id T: onu Vv 16 uiluit V: uoluit Tv 22 mirabiliores v CXLVI. SEQVITVR: DE CARNIS RESVRRECTIONE, QVAM QVIDAM MVNDO CREDENTE NON CREDVNT. Ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus in caelum, resurrectionem carnis et ascensionem in supernas sedes paucissimis remanentibus atque stupentibus uel doctis uel indoctis iam crediderunt et docti et indocti. si rem credibilem crediderunt, uideant quam sint stolidi qui non credunt. si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est, sic creditum esse quod incredibile est. haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut quod erat incredibile crederet mundus: cur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc ueniat quod incredibile credidit mundus, sicut iam uenit quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? 13 cf. Matth. 26, 13 1 cap . CLIIII T CLXn P CLXIII Gv 2 sequitur MV: om. GPTo resurrectione carnis OPTv 3 credunt] ex eodem libro XXII add. GPTv 7 " docti (et add. m. 2) T 8 sint PTv: sit V 9 hoc] om. v 11 nostri I nostri V 19 unum —credimus] om. v 20 sit PT: om. MYv quas PTY: quos v