<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="154" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXXXVIII. SEQVITVK SETEXTVS. DE MAQVITVDINE PRAEVARICATIONIS PRIMAE, OB QVAM AETERNA POENA DEBEATVK QVI EXTRA GRATIAM FVEBIT SALVATORIS. </title></ab><p>Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur  <lb/>
            humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum <lb/>
            deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri <lb/>
            possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum <lb n="15"/>
            est. quanto enim magis homo fruebatur deo, tanto <lb/>
            maiore impietate dereliquit deum et factus est malo dignus <lb/>
            aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset <lb/>
            aeternus. hinc est uniuersi generis humani massa damnata, <lb/>
             quoniam qui hoc primus admisit cum ea quae in illo fuerat <lb n="20"/>
            radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque <lb/>
            supplicio nisi misericordia et indebita gratia liberetur <lb/>
            atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam <lb/>
            demonstretur quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid

<note type="footnote"> 3 condwnnat v iniuste si <hi rend="italic">TV:</hi> iniustitia v 4 eandem <lb/>
            mesraram <hi rend="italic">(om</hi>. in) v 5 fecit <hi rend="italic">TV:</hi> facit v 6 patietur <hi rend="italic">MV:</hi> <lb/>
            patitur <hi rend="italic">Tv</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. CXLVI <hi rend="italic">T</hi> CLIIII P CLV Vj <hi rend="italic">num. om. G</hi> <lb/>
            9 sequitur setextns <hi rend="italic">MV: om. PTfJ</hi> 10 aeterna poena <hi rend="italic">PTv:</hi> aeter- <lb/>
            , nunpoenam <hi rend="italic">V</hi> debeatur <hi rend="italic">V: omnibus debeatur PTv</hi> 11 gratiam <lb/>
            <hi rend="italic">PTv:</hi> gratia <hi rend="italic">V</hi> fuerit <hi rend="italic">V:</hi> fuerint <hi rend="italic">PTv</hi> saluatoris] salutaris v . <lb/>
            pott salnatoris add. <hi rend="italic">PTfJ:</hi> ex libro de ciuitate dei XXI 16 est <hi rend="italic">M<lb/>
             F:</hi> rit <hi rend="italic">PTfJ</hi> 18 peremit <hi rend="italic">TV:</hi> perdet v possit v 19 aeter- <lb/>
            DU <hi rend="italic">MV:</hi> aeternum Tv uniuersi <hi rend="italic">MV:</hi> uniuersa <hi rend="italic">Tv</hi> 20 am <lb/>
            miiit <hi rend="italic">TV</hi> amisit v 23 dispertiatnr <hi rend="italic">TV:</hi> debito t1 </note> <lb/>
             
<pb n="494"/>
            iusta uindicta. neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, <lb/>
            quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, <lb/>
            in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris <lb/>
            transferrentur in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. <lb/>
            in qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic<lb n="5"/>
            ostendatur quid omnibus deberetur. quod si omnibus redderetur, <lb/>
            iustitiam uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia <lb/>
            uero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae <lb/>
            gratiae gratuito muneri liberantis. 
</p></div><div n="155" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXXXVIIII. SEQVITVR SETEXTVS. CONTRA OPINIONEM EORVM QVI PVTAJNT CRIMINOSIS SVPPLICIVM POST MORTEM CAVSA PVRGATIOKIS ADHIBERI. </title></ab><p rend="script"><lb/>
            Platonici quidem, quamuis impunita nulla uelint esse peccata, <lb/>
            tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant uel<lb n="15"/>
            humanis inflictas legibus uel diuinis siue in hac uita siue <lb/>
            post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur, ut <lb/>
            hic non corrigatur. hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum <lb/>
            dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod <lb/>
            animae <lb n="20"/>
            hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque nec auras <lb/>
            suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco, <lb/>
            secutus adiunxit atque ait:

<note type="footnote"> 21 Aen. 6, 133 sqq. </note>

<note type="footnote"> 4 transferentur <hi rend="italic">T</hi> transfererentur v 6 quid] quod v quod <lb/>
            si - redderetur] <hi rend="italic">om. MV</hi> 7 repraehenderet <hi rend="italic">V</hi> 8 uero.. <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            liberantur — nnde] <hi rend="italic">om. v</hi> 9 gratuito) granido <hi rend="italic">v</hi> munere v <lb/>
            10 <hi rend="italic">cap</hi>. CXLVn <hi rend="italic">T</hi> CLV <hi rend="italic">P</hi> CLVI <hi rend="italic">v; num. om. O</hi> 11 sequitur <lb/>
            setextus] <hi rend="italic">om. PTv</hi> putant] po.tant P* optant <hi rend="italic">v</hi> 12 criminosis] <lb/>
            criminis <hi rend="italic">T</hi> supplicia <hi rend="italic">v</hi> 13 adhiberi] adb. ez eodem libro de <lb/>
            ciuitate dei XXI <hi rend="italic">Tv</hi> 14 ue-lint (1 <hi rend="italic">ras.) T</hi> nellent v 15 omnibus <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> emendationis <hi rend="italic">v</hi> 16 inflictas <hi rend="italic">a:</hi> inflicta <hi rend="italic">TV</hi> inflictae <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            in] <hi rend="italic">om. v</hi> 17 hic] hinc v 18 non] <hi rend="italic">om. v</hi> 21 cupiunt metuuntque <lb/>
            v aures PV 22 suspiciunt a <hi rend="italic">(cf. p</hi>. 53,16): suscipiunt <hi rend="italic">PT<lb/>
             Vv</hi> clausa <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="495"/>
            quin et supremo cum lumine uita reliquit — <lb/>
            id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita — <lb/>
            non tamen — inquit — omne malum miseris nec funditus <lb/>
            [omnes <lb/>
            corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa <lb n="5"/>
            diu concreta modis inolescere miris. <lb/>
            ergo exercentur poenis ueterumque malorum <lb/>
            supplicia expendunt; aliae panduntur inanes <lb/>
            suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto <lb/>
            infectum eluitur scelus aut exuritur igni. <lb n="10"/>
            qui hoc opinantur, nullas poenas non, sed purgatorias uolunt esse <lb/>
            post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, <lb/>
            aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas <lb/>
            quod terrena contagione contractum est. aer quippe accipitur <lb/>
            in eo quod ait: suspensae ad uentos", aqua in eo quod ait: <lb n="15"/>
            "sub gurgite uasto"; ignis autem suo nomine expressus est, <lb/>
            cum dixit: "aut exuritur igni. nos uero etiam in hac quidem <lb/>
            mortalitate esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non <lb/>
            quibus affliguntur quorum uita uel non inde fit melior uel <lb/>
             potius inde fit prior; sed illis sunt purgatoriae qui eis coherciti <lb n="20"/>
            corriguntur. ceterae omnes poenae siue temporariae siue <lb/>
            sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidontia tractandus <lb/>
            est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus <lb/>
            adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque <lb/>
            uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. <lb n="25"/>
            nam etsi quisque mali aliquid alterius improbitate uel errore <lb/>
            patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia <lb/>
            cuiquam mali aliquid facit, sed non peccat deus, qui <lb/>
            iusto, quamuis occulto iudicio sinit fieri. sed temporarias

<note rend="script" type="footnote"> 3 meieris v 5 eicedunt] excidunt <hi rend="italic">PXT</hi> pestes <hi rend="italic">PVv:</hi> po- <lb/>
            łed <hi rend="italic">T</hi> necesse] nec ee <hi rend="italic">T</hi> 8 euppliciu* (m <hi rend="italic">ras.) T</hi> 9 ad <lb/>
            nentog] adoentus v 11 non sed <hi rend="italic">MY:</hi> nisi <hi rend="italic">PTv</hi> purgotorias <lb/>
            (o <hi rend="italic">eorr</hi>. m. 2) <hi rend="italic">T</hi> nolunt esse] uoluntates se <hi rend="italic">T</hi> 15 ad uentos] <lb/>
            aduentua v aquam v 16 gurgite] iurgite <hi rend="italic">T</hi> 18 mortalitate <lb/>
            <hi rend="italic">TVi</hi> mortali uita v 19 inde non v 20 illis] illae v qui <lb/>
            <hi rend="italic">ТV:</hi> quod v 24 uiuit ille <hi rend="italic">TV:</hi> uiuunt illi v \' plectuntur 17 <lb/>
            25 per <hi rend="italic">Vv</hi>. pro <hi rend="italic">T\'</hi> propter T* 26 quisque <hi rend="italic">TV:</hi> quisquam v <lb/>
            mali] OWl. v aliquid <hi rend="italic">Vv:</hi> quid <hi rend="italic">T</hi> 29 fieri sinit Ts </note> <lb/>
             
<pb n="496"/>
            poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc <lb/>
            \'et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque <lb/>
            patiuntur. non autem omnes ueniunt in sempiternas <lb/>
            poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem <lb/>
            sustinent temporales. nam quibusdam quod in isto non<lb n="5"/>
            remittitur remitti in futuro saeculo, id est ne futuri saeculi <lb/>
            aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus. 
</p><p>Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum <lb/>
            postea poenas luunt. fuisse tamen aliquos, qui usque ad <lb/>
            decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam senserint<lb n="10"/>
            quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus. <lb/>
            </p></div><div n="156" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXL. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. DE HIS QVI EOS QVI PERMANENT IN CATHOLICA FIDE, ETIAM SI PESSIME VI- XERINT, TAMEN PROPTER FIDEI FVNDAMENTVM SALVANDOS ESSE DEFINIVNT. </title></ab><p rend="script"><lb/>
            1 Sunt qui propter id quod scriptum est: qui perseuerauerit <lb/>
            usque in finem, hic saluus erit, non nisi in <lb/>
            ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus,<lb n="20"/>
            hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito <lb/>
            fundamenti, de quo ait apostolus: fundamentum enim <lb/>
            aliud nemo potest ponere praeter id quod positum <lb/>
            est, quod est Christus Iesus. si quis autem aedificat <lb/>
            super fundamentum aurum, argentum, lapides. <lb n="25"/>
            pretiosos, ligna, faenum, stipulam, uniuscuiusque <lb/>
            opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam <lb/>
            in igni reuelabitur, et uniuscuiusque opus

<note type="footnote"> 18 Matth. 24, 13 22 I Cor. 3, 11 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 remitti <hi rend="italic">TV:</hi> remittetur <hi rend="italic">v</hi> ne* <hi rend="italic">T</hi> 8 sunt] <hi rend="italic">om. Tpr</hi>. <lb/>
            10 ne] nec (c <hi rend="italic">add. m. 2 uel 3) T</hi> senserunt <hi rend="italic">v</hi> 11 duxerunt <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            nou∗∗imus (sai <hi rend="italic">ras.) T</hi> 13 <hi rend="italic">cap</hi>. CXLVIII <hi rend="italic">T</hi> CLVI P CLVII Vi <lb/>
            <hi rend="italic">num. om. G</hi> 15 uizerunt <hi rend="italic">v</hi> .18 sunt qui propter <hi rend="italic">PTv:</hi> on* <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> perseuerat <hi rend="italic">v</hi> 25 super <hi rend="italic">TV:</hi> supra <hi rend="italic">v</hi> 26 ligna <hi rend="italic">T2Vv :</hi> <lb/>
            lingua <hi rend="italic">Tl</hi> 28 igni <hi rend="italic">V:</hi> igne <hi rend="italic">Tv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="497"/>
            quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit, <lb/>
            quod superaedificauit, mercedem accipiet; si <lb/>
            cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse <lb/>
            autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. dicunt <lb/>
            ergo cuiuslibet uitae catholicum christianum Christum <lb n="5"/>
            habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis <lb/>
            habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc <lb/>
            fundamentum, etiam si malae uitae fuerit catholicus christianus, <lb/>
            uelut qui superaedificauerit ligna, faenum, stipulam, putant <lb/>
            eum saluum fieri per ignem, id est per poenas ignis illius <lb n="10"/>
            liberari, quo igne ultimo iudicio punientur mali. 
</p></div><div n="157" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXLI. EX EODEM LIBRO XXI. QVID SIT IN FVNDAMENTO HABERE CHRISTVM ET QVIBVS SPONDEATVR SALVS PER IGNIS VSTVRAM. </title></ab><p>Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. ostendit quid sit non <lb n="15"/>
            sacramento tenus, sed re uera corpus Christi manducare et <lb/>
            eius sanguinem bibere; hoc est in Christo manere, ut in illo <lb/>
            maneat et Christus. sic enim hoc dixit, tamquam diceret: <lb/>
            "qui non in me manet et in quo non maneo, non se dicat aut <lb n="20"/>
            existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem <lb/>
            meum." non itaque manent in Christo qui non sunt membra <lb/>
            eius. non sunt autem membra Christi qui se faciunt membra <lb/>
            meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad <lb/>
            hoc bonum reconciliatione redierint.

<note type="footnote"> 15 Io. 6, 57 - </note>

<note type="footnote"> 2 raperaedificabit <hi rend="italic">V</hi> 7 habet a <hi rend="italic">TV:</hi> habita v 11 ultimo <lb/>
            <hi rend="italic">JCV:</hi> in ultimo <hi rend="italic">Tv</hi> punietur malos v 12 <hi rend="italic">cap</hi>. CXLVIIII <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            CLVII P CLVIII <hi rend="italic">Gv</hi> 18 <hi rend="italic">loco tituli:</hi> quid sit - usturam <hi rend="italic">exhibent</hi> <lb/>
            M1V <hi rend="italic">titulum capitis CXLII</hi> quid] quod <hi rend="italic">T\'</hi> 15 bibit <hi rend="italic">PTv:</hi> bibet <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 16 eo <hi rend="italic">PTv:</hi> eum <hi rend="italic">MV</hi> non <hi rend="italic">TV:</hi> in v 17 sacramento <lb/>
            Tv: Bacramentum <hi rend="italic">MV</hi> tenus] tenere., 18 sanguinem eius v <lb/>
            «t F: est enim Tv 20 au1 (t add. m. 2) <hi rend="italic">V</hi> 21 meum] om. <lb/>
            v 24 nisi] om. v paenitendo] a paenitendo v destiterunt v <lb/>
            dcsisterint <hi rend="italic">T</hi> 25 reconchiliatione <hi rend="italic">V</hi> redierunt v </note>

<note type="footnote"> VIIII. </note>

<note type="footnote"> 32 </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="498"/>
            
</p><p>Sed habent, inquiunt, christiani catholici in fundamento <lb/>
            Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento <lb/>
            superaedificauerunt quamlibet pessimam uitam uelut <lb/>
            ligna, faenum, stipulam. recta itaque fides, per quam Christus <lb/>
            . est fundamentum, quamuis cum damno — quoniam illa quae<lb n="5"/>
            superaedificata sunt exurentur — tamen poterit eos quandoque <lb/>
            ab illius ignis perpetuitate saluare. respondeat eis breuiter <lb/>
            apostolus Iacobus: si quis dicat se fidem habere, opera <lb/>
            autem non habeat, numquid poterit fides saluare <lb/>
            eum? et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus : <lb n="10"/>
            ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? <lb/>
            simul quis iste sit inquiramus; hunc autem non esse certissimum <lb/>
            est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in <lb/>
            rixam, si unus dicit: "si etiam mala opera quis habuerit, <lb/>
            saluabit eum per ignem fides;" alius autem: si opera non<lb n="15"/>
            habeat, numquid poterit fides saluare eum? 
</p><p rend="script">Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus <lb/>
            quid sit habere in fundamento Christum. quod ut <lb/>
            de ipsa similitudine quantocius aduertamus, nihil in aedificio <lb/>
            praeponitur fundamento. quisquis itaque sic habet in corde <lb n="20"/>
            Christum, ut ei terrena et temporaria nec ea quae licita sunt <lb/>
            atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum; si <lb/>
            autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est <lb/>
            tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; <lb/>
            quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat <lb n="25"/>
            inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, <lb/>
            quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum <lb/>
            contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit

<note type="footnote"> 8 (et 15) Iac. 2, 14 11 I Cor. 3, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 chriatiani]. christi v 2 non] om. v 3 pessimam <hi rend="italic">TV:</hi> et <lb/>
            pessimam v 5 quoniam <hi rend="italic">TV:</hi> quo v 6 exurantur (a <hi rend="italic">ex</hi> n <hi rend="italic">corr.)</hi> <lb/>
            v 10 quis <hi rend="italic">TV:</hi> qui v 12 autem <hi rend="italic">V:</hi> tamen <hi rend="italic">Tv</hi> 13 sententiam<lb/>
             v 14 si unus <hi rend="italic">Tv:</hi> sic u. <hi rend="italic">V</hi> si etiam F: etiam si <hi rend="italic">Tv</hi> 19 quantocius <lb/>
            aduertamus] <hi rend="italic">om. v</hi> 21 terrena. (e <hi rend="italic">ras.) V</hi> temporaria <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> temporalia v 22 praeponet v 23 praeponit <hi rend="italic">TV:</hi> praeponet<lb/>
             v 27 concedentem <hi rend="italic">TV:</hi> admonentem v 28 suam] sua<lb/>
             v delegit <hi rend="italic">TV:</hi> diligit. </note> <lb/>
             
<pb n="499"/>
            expleri libidinem ? si quis itaque christianus diligit meretricem <lb/>
            eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento <lb/>
            non habet Christum. si quis autem diligit uxorem suam, si <lb/>
            secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? <lb/>
            si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in <lb n="5"/>
            morbo concupiscentiarum, sicut et gentes, quae ignorant deum, <lb/>
            etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per <lb/>
            apostolum Christus. potest ergo et iste in fundamento habere <lb/>
            Christum. si enim nihil ei talis affectionis uoluptatisque praeponat, <lb/>
            quamuis superaedificet ligna, faenum, stipulam, Christus <lb n="10"/>
            est fundamentum; propter hoc saluus erit per ignem. <lb/>
            delicias quippe huius modi amoresque terrenos propter coniugalem <lb/>
            quidem copulam non damnabiles tribulationis ignis <lb/>
            exuret. ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque <lb/>
            calamitates, quae auferunt haec. ac per hoc ei qui aedificauit <lb n="15"/>
            erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit quod superaedificauit, <lb/>
            et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo <lb/>
            utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito <lb/>
            fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a <lb/>
            persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. <lb n="20"/>
            uide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum <lb/>
            aurum, argentum, lapides pretiosos: qui sine uxore <lb/>
            est, inquit, cogitat quae sunt dei, quomodo placeat <lb/>
            deo. uide alium aedificantem ligna, faenum, stipulam: qui <lb/>
            autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat ea <lb n="25"/>
            quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. uniuscuiusque <lb/>
            opus manifestabitur; dies enim declarabit <lb/>
            — dies utique tribulationis — quoniam in igni,

<note type="footnote"> 2 cf. I Cor. 6, 16 8 cf. Eph. 5, 25 6 cf. I Thess. <lb/>
            4, 5 22 I Cor. 7, 32 sq. 26 I Cor. 3, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 expleri <hi rend="italic">V:</hi> explere <hi rend="italic">Tv</hi> 7 concedet v 11 fundamentum <lb/>
            <hi rend="italic">To:</hi> fundamento <hi rend="italic">V</hi> 12 modi <hi rend="italic">TV:</hi> mundi v 13 quidem <hi rend="italic">MTV: <lb/>
            cm. v</hi> 14 exurit (i in e <hi rend="italic">corr. m. 2) V</hi> ad <hi rend="italic">Vv:</hi> at <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            15 ac <hi rend="italic">V</hi> 20 proponeretur <hi rend="italic">Tv:</hi> proponetur <hi rend="italic">MV</hi> praeponeretur <lb/>
            TV: proponeretur v 22 argentum <hi rend="italic">TV:</hi> et argentum v 25 iuuctoa <lb/>
            (iun <hi rend="italic">obduxit m. 2) V</hi> 28 igni F: igne <hi rend="italic">Tv</hi> </note>

<note type="footnote"> 32* </note> <lb/>
             
<pb n="500"/>
            inquit, reuelabitur. eandem tribulationem ignem uocat, sicut <lb/>
            alibi legitur: uasa figuli probat fornax et homines <lb/>
            iustos temtatio tribulationis. et uniuscuiusque <lb/>
            opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit <lb/>
            t - permanet enim quod quisque cogitat quae sunt<lb n="5"/>
            dei, quomodo placeat deo — quod superaedificauit, <lb/>
            mercedem accipiet — id est unde cogitauit, hoc sumet; — <lb/>
            si cuius autem opus arserit, damnum patietur — <lb/>
            quoniam quod dilexerat non habebit - ipse e autem saluus <lb/>
            erit — quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate<lb n="10"/>
            semouit — sic tamen quasi per ignem — quod <lb/>
            enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non <lb/>
            perdit. ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui <lb/>
            nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, <lb/>
            ambos probet. si autem ignem illum loco isto uoluerimus <lb n="15"/>
            accipere, de quo dominus dicit sinistris: discedite a me, <lb/>
            maledicti, in ignem aeternum, ut in eis etiam isti <lb/>
            esse credantur qui aedificant super fundamentum ligna, faenum, <lb/>
            stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis <lb/>
            meritis impertitum liberet boni meriti fundamentum: quid arbtramur dextros, quibus dicetur: uenite, benedicti <lb n="20"/>
            patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi <lb/>
            eos qui aedificauerunt super fundamentum aurum, argentum, <lb/>
            lapides pretiosos? sed in illum ignem, de quo dictum est: <lb/>
            sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intellegendus,<lb n="25"/>
            utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. <lb/>
            illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est:

<note type="footnote"> 2 Eocli. 27, 6 8 I Cor. 8, 18 sqq. 16 Matth. 25, 41<lb/>
             21 Matth. 25, 84 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 permanserit] mangerit v 6 anperaedifioabit <hi rend="italic">V</hi> \' 8 si TV:<lb/>
             et si v cuiue] cuis <hi rend="italic">T</hi> 11 semouet v 13 perdit <hi rend="italic">TV:</hi> perdet<lb/>
             v 15 ambobus v probet] om. v loco <hi rend="italic">TV:</hi> in looo v<lb/>
             16 dominus <hi rend="italic">TV: om. v</hi> dicit TTc: dicet <hi rend="italic">T*</hi> 19 »igne (1 rtw.) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 20 meriti <hi rend="italic">V:</hi> meritum PTv fundamentum <hi rend="italic">V:</hi> funda. <lb/>
             menti <hi rend="italic">PTv</hi> 21 arbitramur <hi rend="italic">V:</hi> arbitrabimur <hi rend="italic">T</hi> arbitrabitur v<lb/>
             dextros <hi rend="italic">TV:</hi> de dextris v 22 mei* (a <hi rend="italic">ras.) T</hi> 23 aedifi-<lb/>
             «auerint v super <hi rend="italic">TV:</hi> supra c 26 senistri <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="501"/>
            dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur <lb/>
            et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si <lb/>
            ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, <lb/>
            id est non fuerit igne consumtum, quod superaedificauit, <lb/>
            mercedem accipiat, si cuius autem opus arserit, damnum <lb n="5"/>
            patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. in illum <lb/>
            enim soli sinistri nouissima et perpetua damnatione mittentur, <lb/>
            iste autem dextros probat. sed alios eorum sic probat, ut <lb/>
            aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis inuenerit <lb/>
            esse constructum, non exurat atque consumat; alios autem <lb n="10"/>
            aliter, id est ut quod superaedificauerunt ardeat damnumque <lb/>
            inde patiantur, salui fiant autem, quoniam Christum in fundamento <lb/>
            stabiliter positum praecellenti caritate . tenuerunt. si <lb/>
            autem salui fient, profecto et ad dexteram stabunt et cum <lb/>
            ceteris audient: uenite, benedicti patris mei, possidete <lb n="15"/>
            paratum uobis regnum, non ad sinistram, ubi illi <lb/>
            erunt qui salui non erunt et ideo audient: discedite a me, <lb/>
            maledicti, in ignem aeternum. nemo quippe ab illo <lb/>
            igne saluabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, <lb/>
            ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, quo <lb n="20"/>
            cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. post istius <lb/>
            sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur qui post resurrectionem <lb/>
            corporis futurus est damnationis et remunerationis <lb/>
            ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus defunctorum <lb/>
             eius modi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi <lb n="25"/>
            qui non habuerunt tales mores in huius corporis uita, ut <lb/>
            eorum ligna et faenum et stipula consumatur, alii uero

<note type="footnote">20 cf. Uare. 9, 44 sq. 21 cf. Apoc. 20, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 quoniam F: quia Tv 8 probabit <hi rend="italic">TV:</hi> probat v cuius <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            unius v 6 accipiet <hi rend="italic">T</hi> opus autem v 6 patiatur vi patietnr<lb/>
             TV 15 uenite] om. v patres <hi rend="italic">(corr</hi>. m. <hi rend="italic">1) T</hi> 16 illi <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> ille v 17 <hi rend="italic">post</hi> ideo <hi rend="italic">raa. 8 litt. T</hi> 20 uermes v moritur <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> morietur v extinguitur <hi rend="italic">T:</hi> eitinguetur <hi rend="italic">Vv</hi> quo <hi rend="italic">Vv</hi>. <lb/>
            qui <hi rend="italic">T</hi> 23 corporis <hi rend="italic">V:</hi> corporum <hi rend="italic">Tv</hi> et remunerationis <hi rend="italic">PTv</hi>. <lb/>
            m. <hi rend="italic">V</hi> 25 eius <hi rend="italic">TV:</hi> buius v sentient v 26 mores <hi rend="italic">TVvi</hi> <lb/>
            mores et amores a ut a: et <hi rend="italic">PTF; om. v \'</hi> 27 ligna] nita t<lb/>
             coniummatur v </note> <lb/>
             
<pb n="502"/>
            sentiant, qui eius modi secum aedificia portauerunt sine ibi tantum <lb/>
            sine et hic et ibi sine ideo hic, ut non ibi saecularia, <lb/>
            quamuis a damnatione uenialia, concremantem ignem transitoriae <lb/>
            tribulationis inueniant: non redarguo, quia forsitan <lb/>
            uerum est. potest quippe ad istam tribulationem pertinere<lb n="5"/>
            etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione <lb/>
            concepta est, ut secundum cuiusque aedificium tempus, quod <lb/>
            eam sequitur, ab unoquoque sentiatur. persecutiones quoque, <lb/>
            quibus martyres coronati sunt et quas patiuntur quicumque <lb/>
            christiani, probant utraque aedificia uelut ignis et alia con<lb n="10"/>
            sumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inueniunt <lb/>
            fundamentum; alia sine ipsis, si inueniunt, quia licet <lb/>
            cum damno salui erunt ipsi; alia uero non consumunt, quia <lb/>
            talia reperiunt, quae maneant in aeternum. erit etiam in fine <lb/>
            saeculi tribulatio tempore antichristi, qualis numquam antea<lb n="15"/>
            fuit. quam multa erunt tunc aedificia siue aurea siue faenea <lb/>
            super optimum fundamentum, quod est Christus Iesus, ut <lb/>
            ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat <lb/>
            damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inueniet propter <lb/>
            stabile fundamentum. quicumque autem non dico uxorem,<lb n="20"/>
            cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur uoluptatem, <lb/>
            sed ipsa quae ab eius modi delectationibus aliena sunt nomina <lb/>
            pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, <lb/>
            non eum habet in fundamento et ideo non per ignem saluus <lb/>
            erit, sed saluus non erit, quia esse cum saluatore non poterit, <lb n="25"/>
            qui de hac re apertissime loquens ait: qui amat patrem <lb/>
            aut matrem plus quam me, non est me dignus;,

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">26 Matth. 10, 37 . </note>

<note type="footnote"> 2 saecolaria <hi rend="italic">TV:</hi> in illo saeculo v 8 a] om. v ueniali <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            8 eam <hi rend="italic">Tv:</hi> ea <hi rend="italic">V</hi> onoquoque v 9 quas <hi rend="italic">TV:</hi> quasi v <lb/>
            12 fandamentuni (en <hi rend="italic">in ras.) T</hi> sine <hi rend="italic">TV:</hi> in v 14 repperiunt <lb/>
            , <hi rend="italic">Vv</hi> 15 temporibus v 18 gaudium, de aliia] om. v 20 uxo. <lb/>
            rem—uoluptatem] <hi rend="italic">scripsit m. 1 in spatio uacuo relicto V</hi> 21 commistione <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 22 eius <hi rend="italic">V:</hi> huius <hi rend="italic">Tv</hi> nomine v 24 eum] om. <lb/>
            <hi rend="italic">Tpr</hi>. 25 sed-non. erit] <hi rend="italic">om. v</hi> quia <hi rend="italic">Vv:</hi> qui <hi rend="italic">T</hi> 26 apertissime] <lb/>
            <hi rend="italic">T1 in ras.;</hi> appertissime <hi rend="italic">V</hi> 27 aut matrem] <hi rend="italic">r in ras</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="503"/>
            et qui amat filium aut filiam super me, non est <lb/>
            me dignus. uerum qui has necessitudines sic amat carnaliter, <lb/>
            ut tamen eas Christo domino non praeponat malitque <lb/>
            ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum temtationis <lb/>
             adductus, per ignem erit saluus, quia ex earum amissione <lb n="5"/>
            tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. <lb/>
            porro qui patrem, matrem, filios, filias secundum Christum <lb/>
            dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum <lb/>
            illis consulat uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: <lb/>
            absit, ut ista dilectio reperiatur in lignis, faeno et stipula <lb n="10"/>
            consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo <lb/>
            deputabitur. quomodo autem potest eos plus amare quam <lb/>
            Christum, quos amat utique propter Christum? 
</p></div><div n="157a" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">[DE EXPOSITIONE PSALMI LXXX. </title></ab><p rend="script">Expone ergo, inquit, nobis ligna, faenum, stipulam qui <lb n="15"/>
            aedificant supra fundamentum quomodo non pereant, sed salui <lb/>
            fiant, sic tamen tamquam per ignem. obscura quidem illa <lb/>
            quaestio, sed ut possum breuiter dicam, fratres. sunt homines <lb/>
            omnino contemtores saeculi huius, quibus non est natum quidquid <lb/>
            temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis <lb n="20"/>
            operibus, casti, sancti, continentes, iusti, fortassis et omnia <lb/>
            sua uendentes et pauperibus distribuentes aut possidentes <lb/>
            tamquam non possidentes et utentes hoc mundo tamquam <lb/>
            non utentes. sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis

<note type="footnote"> 17 cf. I Cor. 3, 15 23 cf. I Cor. 7, 80 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 qui <hi rend="italic">TV:</hi> quia v 3\'maletque v 4 fuerint <hi rend="italic">xłV</hi> 5 ez<lb/>
             o: et <hi rend="italic">TVv</hi> 8 optinendam <hi rend="italic">Tv</hi> 9 consolat <hi rend="italic">V</hi> 10 dilectio <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> dilectione v reperiatur <hi rend="italic">TV:</hi> pereat v faeno <hi rend="italic">TV:</hi> in <lb/>
            foeao v 14 de ezpositione psalmi f.XXX <hi rend="italic">T: tit</hi>. om. <hi rend="italic">GPv; caput om. V ^<lb/>
             MV</hi> 15 expone <hi rend="italic">Px:</hi> ezponere <hi rend="italic">OlPlT</hi> et ponere v stipula <lb/>
            <hi rend="italic">T qui PT:</hi> quia G1v <hi rend="italic">17 tamquam GPT:</hi> quasi v quidem <lb/>
            (em add. m. %) <hi rend="italic">P</hi> 19 natum <hi rend="italic">PT:</hi> notum <hi rend="italic">G2v</hi> 22 uedentes <lb/>
            (n add. fR. 2) <hi rend="italic">T</hi> distribuentes <hi rend="italic">PT1:</hi> destribuentes <hi rend="italic">T1</hi> tribuentea<lb/>
             Ov aut poeiidentes—et utentee] om. T1 23 possedeDtes <hi rend="italic">O</hi>. <lb/>
            24 utantes <hi rend="italic">Gl</hi>. alii qui <hi rend="italic">GPv:</hi> aliqui <hi rend="italic">T</hi> infirmitati <hi rend="italic">PT:</hi> per<lb/>
             infirmitatem <hi rend="italic">G\'fJ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="504"/>
            inhaerent aliquantum dilectione: non rapit uillam alienam, <lb/>
            sed sic amat suam, ut si perdiderit conturbetur; non appetit <lb/>
            uxorem alienam, sed sic haeret, sic miscetur suae, ut modum <lb/>
            non ibi teneat praescriptum tabulis liberorum procreandorum <lb/>
            causa; non tollit aliena, sed repetit sua et habet indicium <lb n="5"/>
            cum fratre suo. talibus enim dicitur : iam quidem omnino <lb/>
            delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. uerum <lb/>
            ipsa iudicia in ecclesia iubet agi, non ad forum trahi; tamen <lb/>
            delicta esse dicit. contendit enim christianus pro rebus terrenis <lb/>
            amplius quam decet eum cui promissum est regnum caelorum;<lb n="10"/>
            non totum cor sursum leuat, sed aliquam eius partem trahit <lb/>
            in terram. denique si ueniat temtatio ducendi martyrii, illi <lb/>
            qui habent in fundamento Christum et aedificant aurum, <lb/>
            argentum, lapides pretiosos, qui dicunt ex hac opportunitate: <lb/>
            bonum est mihi dissolui et esse cum Christo, alacres <lb n="15"/>
            currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur; <lb/>
            illi autem amantes res proprias, domos proprias, <lb/>
            grauiter conturbantur: faenum, stipula et lignum ardet. <lb/>
            habent ergo ligna et faenum et stipulam super fundamentum, <lb/>
            sed rerum concessarum, non inlicitarum. dico enim, fratres:<lb n="20"/>
            possides fundamentum: haere caelo, calca terram. si talis es,

<note type="footnote"> 6 I Cor. 6, 7 18 cf. I Cor. 3,11 sq. 15 Philipp. 1, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> * <lb/>
            1 aliquantum (a <hi rend="italic">add</hi>. m. <hi rend="italic">S) 0</hi> dilectione. (m <hi rend="italic">ras.;</hi> est qui <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            m. 3 in <hi rend="italic">ras.) 0</hi> 2 si] <hi rend="italic">add. G* supr. uera</hi>. prodidorit (pro ita <lb/>
            per <hi rend="italic">corr. m. 2) 0</hi> 3 alienum P1 sic haeret <hi rend="italic">T:</hi> sic adherit<lb/>
             (it in et corr. <hi rend="italic">m. S) P</hi> sic erit Gl si acceperit G2v 4 ibi non <lb/>
            Gv 5 tollet <hi rend="italic">G1P1</hi> aliena P 7 delictum] dilectum <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            8 agit v trahi] trai P 9 dilectk <hi rend="italic">Gl</hi> christianos <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            10 decit <hi rend="italic">01</hi> 12 ueniet P ducendi] <hi rend="italic">dd. 0\';</hi> om. r; duoendo <lb/>
            P daoendi temptatio 01 martyrii] marthyri P martyribos <lb/>
            <hi rend="italic">G2v</hi> (bus <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. G\')</hi> illis <hi rend="italic">Gv</hi> (a <hi rend="italic">add. G7)</hi> 14 «argentom <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> praetioaos <hi rend="italic">T</hi> oportunitate <hi rend="italic">libri</hi> 15 alacris <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            16 modici <hi rend="italic">G1P1v</hi> de <hi rend="italic">PT: om. Gv</hi> 17 domus <hi rend="italic">P*v</hi> et domus <lb/>
            <hi rend="italic">G*</hi> et domus propriu] <hi rend="italic">add. G* supr. uers</hi>. 18 stipula GJ:<lb/>
             stipulam <hi rend="italic">G1P1Tv</hi> 19 stipulam (om. et) P super <hi rend="italic">PT:</hi> pro <lb/>
            <hi rend="italic">Gv</hi> fundamento <hi rend="italic">G2v (0 ex</hi> um <hi rend="italic">corr. G*)</hi> 21 poisedes Pl <lb/>
            haere <hi rend="italic">PT:</hi> aere <hi rend="italic">01</hi> aerem <hi rend="italic">G\'ł\'</hi> caelum <hi rend="italic">G2Pv</hi> calcaPT: om. e; <lb/>
            calla Q </note> <lb/>
             
<pb n="505"/>
            non aedificas nisi aurum, argentum, lapides pretiosos; cum <lb/>
            autem dixeris: "amo possessionem istam, timeo ne pereat" et <lb/>
            imminet damnum et tu contristaris, non quidem praeponis <lb/>
            eam Christo. nam sic amas possessionem istam, ut, si dicatur <lb/>
            tibi: "ipsam uis an Christum?" et si tristis eam perdis, plus <lb n="5"/>
            tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: <lb/>
            saluus eris tamquam per ignem. audi aliud: non potes tenere <lb/>
            possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium; et hoc <lb/>
            non facere Christum in fundamento ponere est. ueritas enim <lb/>
            dixit: os, quod mentitur, occidit animam. ergo si possessionem <lb n="10"/>
            tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, <lb/>
            non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam <lb/>
            homicidium, non propter illam falsum iuras, non propter illam <lb/>
            Christum negas, eo, quod non propter illam facis haec, Christum <lb/>
            habes in fundamento; tamen quia diligis illam et contristaris, <lb n="15"/>
            si perdis illam, super fundamentum posuisti non <lb/>
            aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, faenum, stipulam: <lb/>
            saluus ergo eris, si ardere coeperit quod aedificasti, sic <lb/>
            tamen tamquam per ignem. nemo ergo super fundamentum <lb/>
            hoc aedificet adulteria, blasphemias, sacrilegia, idolatrias, periuria <lb n="20"/>
            et putet se saluum futurum per ignem, quasi ista sint <lb/>
            ligna, faenum, stipula; sed si aedificat amorem terrenorum <lb/>
            super fundamentum regni caelorum, id est super Christum,

<note type="footnote">10 Sap. l, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 argentom] et argentum <hi rend="italic">0</hi> 2 periat P1 4 si] sic <hi rend="italic">GlPl</hi> <lb/>
            6 qu.em (a rat.) <hi rend="italic">P</hi> fundamento G2v : fundamentum <hi rend="italic">GlPT</hi> <lb/>
            7 eria (a <hi rend="italic">M</hi> t corr. <hi rend="italic">m. 2) 0</hi> potes G2P2v: potest <hi rend="italic">OIPIT</hi> 9 non <lb/>
            <hi rend="italic">PT:</hi> OM. <hi rend="italic">Gv</hi> . 10 quod <hi rend="italic">GIPT:</hi> qui <hi rend="italic">G1v</hi> possionem (see add. <hi rend="italic">m. 2)<lb/>
             G</hi> 11 diliges P1 12 non propter illam bomicidium] om. <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            14 eo] et eo quod non propter illam xpin negas <hi rend="italic">G1 ; corr</hi>. m. 2 <lb/>
            15 tamen <hi rend="italic">T:</hi> sed tamen <hi rend="italic">GPv</hi> et <hi rend="italic">GPvi om. T</hi> 16 perdis <lb/>
            <hi rend="italic">OIPo:</hi> perdes <hi rend="italic">T</hi> prodis Gl 17 stipnla <hi rend="italic">GlT</hi> 18 salnns ergo<lb/>
             (UI ergo in ras. a m. 2) <hi rend="italic">P</hi> 19 fondamento P1 20 sacrilegia* <lb/>
            <hi rend="italic">GT</hi> (s <hi rend="italic">ras. in G)</hi> idolatrias <hi rend="italic">a:</hi> idolatria <hi rend="italic">PT</hi> idolatriam <hi rend="italic">G</hi> 21 se]<lb/>
             tice G* dici <hi rend="italic">G*v</hi> futurum] fieri futurum <hi rend="italic">Glv</hi> sint] sont 01<lb/>
             22 Btipnlam v amore. (m <hi rend="italic">ras.) G</hi> 23 supra fundamentum <hi rend="italic">0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="506"/>
            ardebit amor rerum temporalium et ipse saluus erit per idoneum <lb/>
            fundamentum. 
</p><p>Inimici domini mentiti sunt ei dicendo: eo ad <lb/>
            uineam et non eundo; et erit tempus non ad tempus, sed <lb/>
            in aeternum. et qui sunt isti? et cibauit illos ei<lb n="5"/>
            adipe frumenti. nostis adipem frumenti, unde cibantur <lb/>
            multi inimici, qui mentiti sunt ei. et cibauit illos ex <lb/>
            adipe frumenti: miscuit eos sacramentis suis. et Iudam, <lb/>
            quando dedit buccellam, ex adipe frumenti cibauit; et inimicus <lb/>
            domini mentitus est ei et erit tempus eius in aeternum. <lb n="10"/>
            cibauit illos ex adipe frumenti. o ingratos! cibauit <lb/>
            ex adipe frumenti et de petra melle saturauit eos: <lb/>
            in heremo de petra aquam produxit, non mel. mel sapientia <lb/>
            est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. quam ergo <lb/>
            multi inimici domini mentientes domino cibantur non solum <lb n="15"/>
            ex adipe frumenti sed etiam de petra melle, de sapientia <lb/>
            Christi! quam multi delectantur uerbo eius et cognitione <lb/>
            sacramentorum eius, solutione parabularum eius! quam multi <lb/>
            delectantur! quam multi clamant! et non est hoc mel de <lb/>
            quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus.<lb n="20"/>
            quam multi ergo satiantur de melle isto! clamant, <lb/>
            dicunt: "suaue est." dicunt: "nihil melius, nihil dulcius intellegi <lb/>
            uel dici potuit." et tamen inimici domini mentiti sunt ei. <lb/>
            nolo amplius immorari in rebus dolendis: quamquam terribiliter <lb/>
            psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine eius, obsecro<lb n="25"/>
            uos, recurramus ad caput: exultate deo adiutori nostro.]

<note type="footnote"> 8 Ps. 80, 16 sq. 9 cf. Io. 18, 26 13 cf. Ex. 17, 6 <lb/>
            20 I Cor. 10, 4 26 Pa. 80, 2 </note>

<note type="footnote">: 1 per] add. 92 <hi rend="italic">svpr. uers</hi>. 3 <hi rend="italic">uerba</hi> inimici domini <hi rend="italic">et quae</hi> se- <lb/>
            <hi rend="italic">&gt; cuntur solus</hi> exhibet <hi rend="italic">T</hi> 6 adipe <hi rend="italic">a:</hi> aipe <hi rend="italic">T</hi> nostds a: DOS <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            11 ingratos (o <hi rend="italic">ex</hi> n <hi rend="italic">corr. m. 2) T</hi> 26 exaltati <hi rend="italic">T</hi> </note> 
<pb n="507"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>