"CXXXIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. DE ADVENTV HELIAB ANTE IVDICIVK, CVIVS PRAEDICATIONE SCRIPTVRARVM SECRETA ,- : RESERANTE IVDAEI CONVERTENTVR AD CHMSTVM. Cum admonuisset, ut meminissent legis Mosi — quoniam praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos — continuo subiecit: et ecce ego mittam uobis Helian Tesbiten, antequam ueniat dies domini magnus et inlustris, qui conuertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo temporum ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. ipse quippe ante aduentum iudicis saluatoris non immerito speratur esse uenturus, quia etiam nunc uiuere non immerito creditur. curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta scriptura testatur. cum uenerit ergo expo- nendo legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios. singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quemadmodum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moses. sic enim cor ,1 Mal. 4, 5sq. 18 cf. IIII Reg. 2, 11 1 cap. CXLI T OXLVIIII P CL v; num. om. Q 5 ammonuisset TV iam monaisset v moysi v 8 heliam Tv tesbiton TV: thespiteQ v ueniet T 9 conuertat v 12 expositam Tv (m del. m. 2 T) 13 sibi lege TV: legem sibi v temporum MV: tempore Tv iudiciam (a in u corr. m. 2) V 15 quippe TV: qui v 16 speratur esse TV: sperandus est v 17 quia TV: qui v 18 raptus] ruptus Tpr . 19 ergo uenerit v exponendo TV: exponere v 20 carnaliter TV: om. v 21 ad filium-patrum] om. v 22 singulare T 23 ut TV: om. v intellegunt v legem] om. v 25 et TV: om. v moyses v patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum et cor filiorum ad patres eorum, dum in id quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi Septuaginta dixerunt: et cor hominis ad proximum suum. sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. quamquam in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque electior \'inueniri, ut intellegatur Helias cor dei patris conuersurus ad filium; non utique agendo, ut pater diligat filium, sed docendo, quod pater diligat filium; ut et Iudaei quem prius oderant diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc auersum cor habet deus a Christo nostro, quia hoc putant. eis ergo tunc cor eius conuertetur ad filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem patris in filium. quod uero sequitur: et cor hominis ad proximum suum, id est conuertit Helias et cor hominis ad proximum suum, quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? cum enim sit in forma dei deus noster, formam serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. hoc ergo faciet Helias. ne forte, inquit, ueniam et percutiam terram penitus. terra sunt enim qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra deum murmura illa uenerunt: quia mali ei placent, et: uanus est qui serui t deo. 23 Mal. 2, 17 Mal. 3, 14 1 perdaeitor v 2 ad intellegentiam flliorum] om. v intellegeatla T patras 2V: patre V 8 consentiunt TV: sentiont o nbi TV: ibi v 6 interpretum TV: interpretatum v 7 alius TV: alio v sensu v eademque v electior T: lectori V lectio v tnuenire V 8 intellegator Tv: intellegantur V 9 at a: quod TVv dooendo — filium] om. v 10 ut et TV: ut v 11 christum TV (m -ex B corr. m. 1 V): christus v Menum T aduersum v 15. id est - proiimum auum] om. T* 20 paenitus T 23 mali TV: mala v ei Vv . et T . 31* CXXXIIII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. AN POSSINT CORPORA IN VSTIONE IGNIS ESSE PERPETVA. Quid igitur ostendam, unde conuincantur increduli, posse humana corpora animata atque uiuentia non solum numquam morte dissolui, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? nolunt enim hoc ad omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus uiuant, nonnullum etiam genus uermium in aquarum calidarum scaturrigine reperiri, quarum feruorem nemo impune contrectat, illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut nolunt credere, si ostendere non ualemus, aut, si ualuerimus sine oculis demonstrare res ipsas siue per testes idoneos edocere, non satis adhuc ad exemplum esse rei, de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper uiuunt et in illis feruoribus sine doloribus uiuunt. suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit uegetari quam cruciari talibus rebus. mirabile est enim dolere in ignibus et tamen uiuere, sed mirabilius uiuere in ignibus nec dolere. si hoc autem creditur, cur non et illud? 1 cap . CXLII T CLI v; num. om. G P 10 in TV: om . v uiuant TV: uiuunt v 11 scaturrigine T: scaturriginem MY scatarine v repperiri MV 12 impane (m a m. 2 in nu.) T 13 lesiono V 14 credere TV: haec credere v 16 eatis MVi satis esse PTv adhuc scripsi: ad hoc MY hoc PTv ad PTVo: om. M eese MY: om. PTv 17 est Vw: om. T infideiitatem T contendunt v animalia Vv: in animali* T 18 foruoribus T 21 dolere V: dolore T durare b 22 et tamen-ignibus] om. v dolere Vv: dolore T 23 autem hoc Tv CXXXV. AN CONSEQVENS SIT, VT CORPOREVM DOLOREM SEQVATVB CARNIS INTERITVS. Sed nullum esse inquiunt corpus, quod dolere possit nec possit mori. et hoc unde scimus? nam de corporalibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse atque, ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut quod experti non sunt nequaquam esse arbitrentur. nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum uitae potius sit indicium? etsi enim quaerimus, utrum semper possit uiuere, certum tamen est uiuere omne, quod dolet, doloremque omnem nisi in re uiuente esse non posse. necesse est ergo, ut uiuat dolens, non est necesse, ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit et, ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque uitalium sic infirma est, ut eam uim, quae magnum uel summum dolorem facit, non ualeat sustinere. tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud uinculum, sicut nulla temporis longitudine soluitur, ita nullo dolore rumpatur. proinde etiam si caro nunc talis nulla est, 1 cop. CXLm T CLII o; num. om. G P 2 ut MPTV: ut in v 4 eoiput TV: om. v 5 possit] om. v corporalibus V: eorporibus Tv 7 crucia.tibus (n ras.) T 9 ut] om. Tpr . 13 ease V: esse posse Tv 16 possit ueuere (corr. m. 1) T est tamen v 19 ista TV: om. v 20 posset v 21 summi«a (i raa.) T 25 et TV: ut v conectetur v: quonectetur V conectitur PtT conectentur P* 26 soluitur TV: soluuntur v 27 rumpatur Vv: rum patitur T est nulla v quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit, erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors, qualis nunc non est. non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec uiuere anima poterit deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo. prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore: ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult anima de suo corpore patiatur. Attendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non attendunt esse tamen aliquid tale, quod corpore maius sit. ipse quippe animus, cuius praesentia corpus uiuit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. ecce inuenta res, quae, cum sensum doloris habeat, immortalis est. hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. si autem consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa exsistit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora uiuentia, cum ab anima sit corporis sensus et uita, ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. dolet itaque anima cum corpore eo in loco eius, ubi aliquid contingit, ut doleat; dolet et sola, quamuis sit in corpore, cum aliqua causa etiam inuisibili tristis est ipsa corpore incolumi. dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat dines 2 sicnt - non est] om. v et F: ei T 4 erit TV: est v 6 nolentem pellit V: nolentem p. v non latentem p. T pellit V: uellit T pellit—nolentem] om . v 7 tenet (t altera ex n corr.) T morte. (m ras.) T 9 \'sti (i add. tn. 2) V 10 pati possit Vv: p. posset T 13 et] om. v res Ft res est Tv 15 esse TV: om . v 18 ezsistit TV: extitit v 19 leditor V 20 eentientia V: sententia T sentienda v et corpora—et uita] om . v 21 corporis V: corpori T ita TV: ita et v dolentia (om. et) v 22 corpori TV: corporis v nisi MTV: siisi F1; om . r 23 eo in MV: in eo Tv aliquod v 24 sola (om. et) v 25 inaisibili F: innisibiliter Tv est Vv: & T incolome v 26 non TV : om. r ille apud inferos, quando dicebat: crucior in hac flamma. corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet. si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accedere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. cum uero illa quae magis dolere potest non possit mori, quid momenti affert, cur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere. et . dolere atque gaudere. unde Vergilius: "hinc" inquit — id est ex moribundis terreni corporis membris — "metuunt cupiuntque, dolent gaudentque." sed conuicimus eos in duodecimo huius operis libro, habere animas. secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem, qua "rursus incipiunt in corpora uelle reuerti." ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. frustrata quippe cupiditas sine non perueniendo quo tendebat sine amittendo quo peruenerat uertitur in dolorem. quapropter si anima, quae uel sola uel maxime dolet, habet tamen quandam pro suo modo immortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. postremo si corpora faciunt, ut animae doleant, cur eis dolorem possunt, mortem uero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat quod dolorem facit? cur ergo incredibile est ita ignes illis 1 LoCo 16, 24 - 11 Aen. 6, 733 18 de ciu. dei XlIII 8 et 5 15 Aea. 6, 720 sq., 3 recte sumereter—5 quam magis] T* in spatio uacuo relicto 4 accidere T\'F: accedere v accedere V: accidere Tv 6 et dolere V: et doleri v et doloro T , 7 mo*menti T 10 anttpae TV: animaeque v 11 dolere Vv: dplore T uirgilius v 18 gaudenque V conuincimaa v duodecimo libri; ef. adA. Dombarti ad huno l. II p. 491 14 habere TV: adire v secundam ipsos TV: sed non v 17 frustrata TV: frustrat x 18 perueniendo To: perneniendi V 19 perueniebat v 20 mailme (om. uel) v 21 poterant v 22 quia Tv: qua V 23 doloree v uero inferre. non] V in spatio uacuo relicto 26 facit TV: faciat v ignis v corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quae tamen non ideo mori cogunt ? non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor. CXXXVI. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. QVOD IN BEBVS MIRIS SVMMA CREDENDI BATIO SIT OMNIPOTENTIA CBEATOBIS. Cur itaque facere non possit deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo, in terra, in aere, in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus, quibus plenus est, procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum P sed isti, cum quibus uel contra quos agimus, qui et deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices siue spontaneorum siue cultu et ritu quolibet impetratorum siue etiam magicorum mundanas uel non negant uel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea quorum pauca commemorauimus, respondere assolent: "uis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum istae sunt efficaciae naturarum". tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius., at hoc esse potius contra naturam uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere, torrere autem igni, non aquae. sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est uis, - 1 corpora TV: in corpore v 2 dolere Y: dolore T dolorem tJ- animae v quoB (o ift a corr. m. 2) T 8 dolorum v 4 cap . GXLllII T CLII P CLIII v; num. om. O 6 sit ratio PTv 8 igni v 9 innumerabilios T 11 ipso v 12 miraculo v qui TV: om: v 18 deos a: dominus MV dominos T eos v 16 mag»icorum T 18 aliam v rationalia TV: ratio- nabilia v 22 agregentinum V 23 faciant T 24 at Vv: ad T quae TV: quod v 25 aqua T torrere P\'V,,: terrore T ut his contraria patiatur. haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget diebus noctibusque feruet, ui utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes extinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter ipse idem accendit extinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit extingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet uis insolita contra naturam inesse uideatur, alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. breuis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. sed cum deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid uelut impossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse uoluntatem omnipotentis dei? qui certe non ob aliud uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut credendis hodieque dicerentur testibus, profecto impossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos uerum etiam quae notissima posui: sicut de calce, quod feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum rapiat; de carne non putrescente pauonis, cum patuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere niuem non sinat, sic calente, ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima offuscet. tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido imprimuntur 2 nena nna v boctibusque V: noctibus T" 5 ipse idem V- idem ipse T" 6 afbeato (f ex b corr. m. 1) V aeabesto (o ras.) Jf 12 sit auctor v 14 eiaque] eis quae v rationi v 18 eredendia Vv: a credendia T 21 feruit v 22 quod V: quo T 23 ferrum (om . et) v putescente T putuerit TV: putruerit v 26 falgido (a in u corr. m. 2) V 28 ct quod Vv- quod T nigrae Tv: innigrae MV 29 linae T impremuntur V argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, imputribiles de putribilibus fiant... INTER CETERA. Etiam ipsa posui, quoniam apud eorum contra quos agimus historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id quod eorum experientiam sensumque transgreditur omnipotentem deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. nam quae melior et ualidior ratio de rebus talibus redditur, quam cum omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiauit, quae fecisse monstratur? ipse quippe faciet, quia se facturum ipse praedixit quae impossibilia putantur, qui promisit et fecit, ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur. Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hic reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: „uis ista naturalis est, rei huius ista natura est," quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus autem quid respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est ut posset numquam perpeti mortem, aliter autem post peccatum, qualis in haerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem uitam tenere non possit. sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum." 1 agento T accedente T 3 putribilib. (b altera ex m corr. m. 1) V 4 inter cetera] om. PTf) 5 etiam MV: sed ideo etiam PTv 6 historicos TV: istoriaa v 10 dignentur T 14 facturam Vv: faturum T ipse V: esae PTv 15 quae Vi qui Tv 16 incredibia V 20 illa TV: ulla v hic TV: hinc v 23 autem V: quidem T; om. v quid TV: quod v 25 posset a: poBsit TVv 26 aerumna Tv 27 perpetim v 28 nobis Vv: om. T nota V: notum Tf) reeurrectionem T CXXXVII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DBI XXI. AN HOC IVSTITIAE RATIO HABEAT, VT NON SINT EXTENSIORA POBNABVM TBM- PORA, QVAM FVEBINT PECCATOBVM. Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis attendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit. octo genera poenarum in Legibus scribit esse Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, seruitutem. quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio ? id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. unde illud est legis: oculum pro oculo, dentem pro dente. fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri improbitate peccati. porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio uerberatur et suauitas delectationis exiguae diuturno dolore punitur? quid in uinculis? numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari, cum iustissime 16 Ex. 21, 24 1 cap . CXLV T CLIII P CLnn t7; num. om. G 3 habe.at T 4 quam PTv: qua V fuerunt Pv 6 ut PVv: om. MT 8 iustitia PTv: iustitiam V 9 quisque-temporis GPTv: om. MV 10 eeae scribit T\'D 11 uincla MTY: uincula v berbera V 12 breue (ue add. m. 2) T 13 cuiusque TV: cuius o peccati PTv: peccatis V 17 dente] dentem T 18 ammittat Tv saeueritate V 19 faminae T 20 ratione v 21 incomparabile v spatia v uerberatur TV: uerberum v 22 delectationis F: uoluptatis PTx diurno v dolere T 24 iostissuna v annosas poenas seruus in compedibus pendat, qui uerbo ant ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? iam uero damnum, ignominia, exilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur. nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed impietatis et iniquitatis magnitudine metiendum. qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora, qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium ? quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate immortali homines supplicio secundae mortis auferre. sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus, sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. quomodo ergo uerum est, inquiunt, quod ait Christus uester: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur nobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? nec attendunt non propter aequalitatem temporis, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam 22 Luc. 6, 38 1 annosas a: a nobis MPTVv poenas MV: poenam PT poena 1 . v sernis v 2 ictn] dicto T uelaccessiuit (corr. m. 1) T placaait v .6 quae Tv- om. V 7 porrigitur TV: om. v 18 qui] quo T* pro] om . Tb 14 moram v perbrenis TV: breuia. v 18 de illa V: illa de v de T 20 illius PTv: in illius MV 23 faeritis] fneris (B in ras. am. Sf) T in ea GMV: om. Tv 24 temporalem V 25 non PTfJ: om. V propter PTV: propterea v aequalitatem PTV: qualitatem v 26 nt TV: et v fecerint v mala patiatur TV: male pnniantnr v fuisse mensuram, quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. proinde qui indicat et condemnat iniuste si indicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit; iudicio enim fecit, iudicio patietur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patitur damnatione quod iustum est.