<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="144" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXXVIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVID RESPONDENDVM SIT EIS QVI PVTANT RESVRRECTIONEM AD SOLA CORPORA, NON ETIAM AD ANIMAS PERTINERE. </title></ab><p><lb/>
            . <lb/>
            Haec resurrectio prima est. beatus et sanctus <lb/>
            qui habet in hac prima resurrectione partem, id <lb/>
            est particeps eius est. ipse est autem particeps eius, qui non<lb n="20"/>
            solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit uerum etiam <lb/>
            in eo quod reuixerit permanebit. in istis, inquit, secunda <lb/>
            mors non habet potestatem. habet ergo in reliquis, de <lb/>
            quibus superius ait: reliqui eorum non uixerunt, donec <lb/>
            finiantur mille anni, quoniam toto isto temporis interuallo, <lb n="25"/>
            quod mille annos uocat, quantumcumque in eo quisque <lb/>
            eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, in qua eum

<note type="footnote"> 1 (et 5) Apoc. 20, 8 9 II Tim. 2,19 18 Apoc. 20, 5 sq. </note>

<note type="footnote"> 6 diabolu (n <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr. m. 2) T</hi> 8 sedncetur <hi rend="italic">T:</hi> sedncitur <hi rend="italic">Q- <lb/>
            Pv</hi> seduceret (ret <hi rend="italic">add. m. 2 in spatio 5 litt.) V</hi> seducere <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            praedistinata <hi rend="italic">GPfJ</hi> et electa <hi rend="italic">PT: om. GMVv</hi> 10 hic <hi rend="italic">TV:</hi> haec <lb/>
            v 14 cap. CXXXVI <hi rend="italic">T</hi> CXLIin <hi rend="italic">Pv;</hi> num. ont. <hi rend="italic">G</hi> \'15 XX <hi rend="italic">MV :</hi> <lb/>
            XX inter cetera et (et <hi rend="italic">del</hi>. T*) ad locum Tv 21 reuiuescet v* <lb/>
            28 ergo <hi rend="italic">TV: om. v</hi> 25 tempore v </note> <lb/>
             
<pb n="469"/>
            tenebat impietas, ut sic reuiuescendo primae resurrectionis <lb/>
            particeps fieret atque in eo potestatem secunda mors non <lb/>
            haberet. 
</p><p>Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum <lb/>
            ideoque istam quoque primam in corporibus futuram <lb n="5"/>
            esse contendunt. quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum <lb/>
            est resurgere. cadunt autem corpora moriendo; nam et a <lb/>
            cadendo cadauera nuncupantur. non ergo animarum, inquiunt, <lb/>
            resurrectio potest esse, sed corporum. sed quid contra apostolum <lb/>
            dicunt, qui eam resurrectionem appellat? nam secundum <lb n="10"/>
            interiorem, non secundum exteriorem hominem utique <lb/>
            resurrexerunt quibus ait: si resurrexistis cum Christo, <lb/>
            quae sursum sunt sapite. quem sensum uerbis aliis <lb/>
            alibi posuit dicens: ut quemadmodum Christus resurrexit <lb/>
            a mortuis per gloriam patris, sic et nos in <lb n="15"/>
            nouitate uitae ambulemus. hinc est et illud: surge <lb/>
            qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te <lb/>
            Christus. quod autem dicunt non posse resurgere nisi qui <lb/>
            cadunt et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad <lb/>
            animas pertinere, quia corporum est cadere, cur non audiunt: <lb n="20"/>
            non recedatis ab illo, ne cadatis, et: suo domino <lb/>
            stat aut cadit, et: qui se putat stare caueat, ne <lb/>
            cadat? puto enim quod in anima, non in corpore casus iste <lb/>
            cauendus est. si igitur cadentium est resurrectio, cadunt <lb/>
            autem et animae, profecto et animas resurgere confitendum <lb n="25"/>
            est. quod autem, cum dixisset: in istis secunda mors <lb/>
            non habet potestatem, adiunxit atque ait: sed erunt <lb/>
            sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo <lb/>
            mille annis, non utique de solis episcopis et presbyteris <lb/>
            dictum est, qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes;

<note type="footnote">12 Coloss. 8,1 14 Rom. 6, 4 16 Eph. 5,14 21 Eccli. <lb/>
            2, 7 Boxn. 14, 4 22 I Cor. 10, 12 26 Apoc. 20, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 reuiuiscendo (i <hi rend="italic">aitera ex</hi> e <hi rend="italic">corr.) T</hi> 6 contendant v est <lb/>
            <hi rend="italic">enim v 1</hi> nam (om. et) v 8 cadabera <hi rend="italic">V</hi> 12 reenrrexerant <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 22 caneat <hi rend="italic">TV:</hi> uideat v 26 cum <hi rend="italic">TV: om. v</hi> dixisBet <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> dixit sed e 30 qui <hi rend="italic">Tv- om. V</hi> propriae (a del. <hi rend="italic">tn. 2) T</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="470"/>
            sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, <lb/>
            sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; <lb/>
            de quibus apostolus Petrus: plebs, inquit, sancta, regale <lb/>
            sacerdotium. sane, licet breuiter atque transeunter, insinuauit <lb/>
            esse deum Christum dicendo: sacerdotes dei et <lb n="5"/>
            Christi, hoc est patris et filii, quamuis propter formam <lb/>
            serui sicut hominis filius, etiam sacerdos ita Christus effectus <lb/>
            sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. de qua re <lb/>
            in hoc opere non semel diximus. 
</p></div><div n="145" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXXVIIII. EX EODEM LIBRO XX. DE GOG ET MAGOG, QVOS AD PERSE- QVENDAM ECCLESIAM DEI SOLVTVS PROPE FINEM SAECVLI DIABOLVS INCITABIT. </title></ab><p rend="script"> Et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas <lb/>
            de custodia sua ad seducendas nationes, quae <lb n="15"/>
            sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, <lb/>
            et trahet eas in bellum, quorum numerus est ut <lb/>
            harena maris. ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum <lb/>
            trahat. nam et antea modis quibus poterat per mala multa \' <lb/>
            et uaria seducebat. exibit autem dictum est: "in apertam <lb n="20"/>
            persecutionem de latebris erumpet odiorum". haec enim erit <lb/>
            nouissima persecutio nouissimo imminente iudicio, quam sancta <lb/>
            ecclesia toto terrarum orbe patietur, uniuersa scilicet ciuitas <lb/>
            Christi ab uniuersa diaboli ciuitate, quantacumque erit utraque <lb/>
            super terram. gentes quippe istae, quas appellat Gog et <lb n="25"/>
            Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in

<note type="footnote"> 3 I Petro 2, 9 14 Apoc. 20, 7 sq., </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 memba (r <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> 4 licet <hi rend="italic">TV:</hi> licet et v 7 ita <lb/>
            etiam aacerdos <hi rend="italic">Tv</hi> 8 mecbisedech v re] r5 11 10 <hi rend="italic">cap</hi>. CXXXVH <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> CXLY P CXLYI 11; <hi rend="italic">num, om. 6</hi> 18 hMrena (e <hi rend="italic">del. m. 2) T</hi> <lb/>
            arenae <hi rend="italic">v</hi> 22 nooissima <hi rend="italic">Vv:</hi> in nonissima <hi rend="italic">T</hi> persecutione (ne <hi rend="italic">add. <lb/>
             m. 2) T</hi> imminente <hi rend="italic">V:</hi> imm«ente (in <hi rend="italic">eras.) M</hi> inmente (in <hi rend="italic">add</hi>. m. 2) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> eminenti <hi rend="italic">v</hi> 24 utraque <hi rend="italic">TV:</hi> utrumque t 25 quippe] om. <lb/>
            v 26 in aliqua <hi rend="italic">TV:</hi> mali qua v. </note> <lb/>
             
<pb n="471"/>
            aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam <lb/>
            suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum <lb/>
            primas, siue aliquos alios alienigenas et a Romano iure <lb/>
            seiunctos. toto namque orbe terrarum significati sunt isti <lb/>
            esse, cum dictum est: nationes, quae sunt in quattuor <lb n="5"/>
            angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. quorum <lb/>
            interpretationem nominum esse comperimus Gog "tectum", <lb/>
            Magog "de tecto", tamquam domus et ipse qui procedit <lb/>
            de domo. gentes ergo sunt, in quibus diabolum uelut in <lb/>
            abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis. <lb n="10"/>
            quodam modo sese efferens et procedens, ut illae sint tectum, <lb/>
            ipse de tecto. si autem utrumque referamus ad gentes, non <lb/>
            unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae <lb/>
            sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur <lb/>
             inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum <lb n="15"/>
            odium de operto erupturae sunt. 
</p></div><div n="146" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">cxxx. EX EODEM LIBRO XX. AN AD VLTIMVM IVDICIVM PERTINEAT IMPIORVM, QVOD DESCENDISSE IGNIS DE CAELO ET EOSDEM COMEDISSE MEMORATVR. </title></ab><p>Quod uero ait: et ascenderunt supra terrae latitudinem  
           et cinxerunt castra sanctorum et dilectam <lb/>
            ciuitatem, non utique ad unum locum uenisse uel uenturi <lb/>
            esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra <lb/>
            sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit nisi Christi

<note type="footnote"> 21 Apoc. 20, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 quoe <hi rend="italic">Vv:</hi> quod <hi rend="italic">T</hi> 2 masagetas <hi rend="italic">v</hi> 3 alienigeaas <hi rend="italic">PTV:</hi> <lb/>
            alienas <hi rend="italic">v</hi> 5 nationes <hi rend="italic">TV:</hi> in nationes <hi rend="italic">v</hi> 6 angulis <hi rend="italic">Tv:</hi> angnlos <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 7 interpretatione <hi rend="italic">T</hi> 8 de tecto <hi rend="italic">TV:</hi> detectum <hi rend="italic">v</hi>, <lb/>
            11 sese <hi rend="italic">TV:</hi> se <hi rend="italic">Pv</hi> illae <hi rend="italic">TV-</hi> illi f 12 de tecto] detectum <lb/>
            v 13 ipei v 14 nunc <hi rend="italic">GMPT%Vv :</hi> non <hi rend="italic">Tl</hi> includitur <hi rend="italic">OMP <lb/>
            Vv:</hi> concluditur <hi rend="italic">T</hi> 15 ipsi v 16 operto <hi rend="italic">TY: cooperto v</hi> <lb/>
            H <hi rend="italic">cap</hi>. CXXXVIH <hi rend="italic">T</hi> CXLVI P <hi rend="italic">CXLVII V; num. om. Q</hi> 19 de- <lb/>
            MendiMet v 23 irnum <hi rend="italic">TV: om. v</hi> 24 loco <hi rend="italic">TV:</hi> om. v <lb/>
            26 rit (n <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="472"/>
            ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque. <lb/>
            tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum <lb/>
            est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi <lb/>
            erit dilecta deo ciuitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, <lb/>
            quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt, persecutionis<lb n="5"/>
            illius immanitate cingetur, hoc est in angustias tribulationis <lb/>
            artabitur, urguebitur, concludetur nec militiam suam deseret, <lb/>
            quae uocabulo est appellata castrorum. 
</p><p>Quod uero ait: et descendit ignis de caelo et comedit <lb/>
            eos, non extremum putandum est id esse supplicium,<lb n="10"/>
            quod erit, cum dicetur: discedite a me, maledicti, in <lb/>
            ignem aeternum. tunc quippe in ignem mittentur ipsi, <lb/>
            non ignis de caelo ueniet in ipsos. hic autem bene intellegitur <lb/>
            ignis\'de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non <lb/>
            cessuri sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. firmamentum<lb n="15"/>
            est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur <lb/>
            ardentissimo zelo, quoniam non poterunt attrahere in partes <lb/>
            antichristi sanctos Christi. et ipse erit ignis, qui comedet eos, <lb/>
            et hoc a deo, quia dei munere insuperabiles erunt sancti: <lb/>
            inde excruciantur inimici. sicut enim in bono positum est : <lb n="20"/>
            zelus domus tuae comedit me, ita e contrario: zelus <lb/>
            occupauit plebem ineruditam et nunc ignis contrarios comedet. <lb/>
            et nunc utique, excepto scilicet ultimi <lb/>
            illius igne iudicii. aut si eam plagam, qua percutiendi sunt <lb/>
            ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes

<note type="footnote"> 9 Apoc. 20, 9 11 Matth. 25, 41 21 Ps. 68, 10 <lb/>
            Es. 26, 11. </note>

<note type="footnote"> 1 ubicumque <hi rend="italic">TV:</hi> ubique v 3 ibi erit <hi rend="italic">o:</hi> ubi e. <hi rend="italic">TVv</hi> 4 ab <hi rend="italic">TV:</hi> <lb/>
            cum v inimicis <hi rend="italic">TV:</hi> amicis v 5 ipae v erunt <hi rend="italic">TY:</hi> erit v <lb/>
            7 urgebitur Tv concluditur v deseret <hi rend="italic">TV</hi> (e <hi rend="italic">tertium ex</hi> i corr. <lb/>
            m. 1 <hi rend="italic">V):</hi> deserit v 9 descendet v comedet v 11 dicitor v <lb/>
            19 intellegitur. <hi rend="italic">T</hi> 15 cessitri <hi rend="italic">Tv:</hi> cessura <hi rend="italic">V</hi> 16 enim caelum <lb/>
            at v illa (a in i <hi rend="italic">corr.) T</hi> 17 quoniam <hi rend="italic">Vv</hi>. qui (i in ras.) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> potuerunt <hi rend="italic">T"</hi> (n <hi rend="italic">pr. del. m. 2 T)</hi> adtrahere (d ex t <hi rend="italic">corr. <lb/>
            m. 2) T</hi> 18 sanctos Christi] <hi rend="italic">om</hi>. v 19 quia] qui P dei <hi rend="italic">PTY:</hi> <lb/>
            de eius v ernnt <hi rend="italic">MV:</hi> flunt <hi rend="italic">PTv</hi> 20 inde <hi rend="italic">Y:</hi> unde PTv bonum <lb/>
            v 22 occupabit Т2v nunc <hi rend="italic">Vv:</hi> tunc <hi rend="italic">T</hi> 25 DenieDti v </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="473"/>
            inueniet super terram, quando interficiet antichristum spiritu <lb/>
            oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: <lb/>
            neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, <lb/>
            sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt. 
</p></div><div n="147" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXXXI. ITEM EX EODEM LIBRO XX DE CIVITATE DEI. QVID APOSTOLVS THESSALONICENSIBVS SCRIPSERIT DE MANIFESTATIONE ANTI- CHRISTI. </title></ab><p rend="script">Roga.mus, inquit, uos, fratres, per aduentum domini  <lb/>
            nostri Iesu Christi et nostrae congregationis <lb n="10"/>
            in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini <lb/>
            neque per spiritum neque per uerbum neque <lb/>
            per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies <lb/>
            domini, ne quis uos seducat ullo modo; quoniam <lb/>
            nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit <lb n="15"/>
            homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et <lb/>
            superextollitur supra omne, quod dicitur deus aut <lb/>
            quod colitur, ita ut in templo dei sedeat ostentans <lb/>
            se, tamquam sit deus. non retinetis in memoria, <lb/>
            quod adhuc, cum essem apud uos, haec dicebantur <lb n="20"/>
            uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur <lb/>
            in suo tempore. iam enim mysterium iniquitatis <lb/>
            operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de <lb/>
            medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem <lb/>
            dominus Iesus, interficiet spiritu oris sui, et

<note type="footnote">1 of. II Thess. 2, 8 . 9 II Thess. 2, 1-12 </note>

<note rend="script" type="footnote">3 ultimum (lt add. m. <hi rend="italic">2) T</hi> 5 <hi rend="italic">cap</hi>. CXXXVIUI <hi rend="italic">T</hi> CXLYII <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> CILVIII tJ: num. om. <hi rend="italic">G</hi> 6 item] <hi rend="italic">om. Tv</hi> quid <hi rend="italic">MPV:</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">GTv</hi> 7 thasaalloniceQBibus <hi rend="italic">MV</hi> thesalouicensibus v 13 aepistalam <lb/>
            (n in o <hi rend="italic">corr. m. 2) T</hi> epistolam v nos <hi rend="italic">MPTV:</hi> noe missam <lb/>
            <hi rend="italic">G2v</hi> 18 in templo <hi rend="italic">PTv:</hi> templo <hi rend="italic">V</hi> ostentas (n add. m. 2) <hi rend="italic">T</hi> ostendeDI <lb/>
            v 19 memoriS <hi rend="italic">(uirgulam add</hi>. m. 2) <hi rend="italic">T</hi> 20 dicebantur <hi rend="italic">MV:</hi> <lb/>
            dieebam <hi rend="italic">PTv</hi> 21 detineant v 28 qui <hi rend="italic">Tv</hi>. quo <hi rend="italic">V</hi> 26 Ieeu <hi rend="italic">T1</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="474"/>
            euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius <lb/>
            est praesentia secundum operationem satanae in <lb/>
            omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in <lb/>
            omni seductione iniquitatis his qui pereunt pro <lb/>
            eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut<lb n="5"/>
            salui fierent. et ideo mittet illis deus operationem <lb/>
            erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, <lb/>
            qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt <lb/>
            iniquitati. nulli dubium est eum de antichristo ista dixisse <lb/>
            diemque iudicii — hunc enim appellat diem domini —<lb n="10"/>
            non esse uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam <lb/>
            uocat, utique a domino deo. quod si de omnibus impiis <lb/>
            merito dici potest, quanto magis de isto! sed in quo templo <lb/>
            dei sit sessurus incertum est; utrum in illa ruina templi, <lb/>
            quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. <lb n="15"/>
            non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum dei <lb/>
            apostolus diceret. unde nonnulli non ipsum principem, sed <lb/>
            uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem <lb/>
            hominum multitudinem simul cum ipso suo principe <lb/>
            hoc loco intellegi antichristum uolunt rectiusque putant etiam <lb n="20"/>
            latine dici, sicut in graeco est, non: in templo dei, sed: in <lb/>
            templum dei sedeat, tamquam ipse sit templum dei, quod <lb/>
            est ecclesia; sicut dicimus: "sedet in amicum", id est uelut <lb/>
            amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. <lb/>
            quod autem ait: et nunc quid detineat scitis, id est <lb n="25"/>
            quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur <lb/>
            in suo tempore, scitis. quoniam scire illos dixit, aperte

<note rend="script" type="footnote">1iIluminatione(1add.m.2Y4pereuntjperenntetnon <lb/>
            1 <hi rend="italic">inluminatione (l add. m. 2) V</hi> 4 pereunt] pereunt et non <lb/>
            credunt <hi rend="italic">v</hi> pro eo—receperunt] <hi rend="italic">om. v</hi> 6 fient <hi rend="italic">v</hi> mittet T1 <lb/>
            <hi rend="italic">F:</hi> mittit <hi rend="italic">T-v</hi> 8 conserunt (sen <hi rend="italic">add. m. 2) V</hi> 9 eum] OWl. <lb/>
            T1 10 diemque (m <hi rend="italic">del. m. 2) T</hi> dieque v 11 uenturam v <lb/>
            16 alicuius <hi rend="italic">TV: oni</hi>. v dęmoniis <hi rend="italic">V</hi> 18 uniuersam <hi rend="italic">TV:</hi> ipsam <lb/>
            v 19 multitudinS (g <hi rend="italic">a m</hi>. 2 <hi rend="italic">in ras.) T</hi> 22 sedeat <hi rend="italic">Vv:</hi> sedet <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 23 sedet <hi rend="italic">Vv:</hi> sedet et <hi rend="italic">T</hi> in amicum <hi rend="italic">TV:</hi> inimicus v <lb/>
            26 quid hit <hi rend="italic">T</hi> in <hi rend="italic">TV:</hi> om. v dilationis <hi rend="italic">Vv:</hi> dilectionis <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="475"/>
            hoc dicere noluit. et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant <lb/>
            peruenire cum labore ad id quod sensit apostolus cupimus <lb/>
            nec ualemus, praesertim quia et illa quae addidit hunc sensum <lb/>
            faciunt obscuriorem. nam quid est: iam enim mysterium <lb/>
            iniquitatis operatur. tantum qui modo <lb n="5"/>
            tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur <lb/>
            iniquus? ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare, <lb/>
            suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, <lb/>
            non tacebo. quidam putant hoc de imperio dictum fuisse <lb/>
            Romano et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere <lb n="10"/>
            uoluisse, ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano <lb/>
            imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc <lb/>
            quod dixit: iam enim mysterium iniquitatis operatur, <lb/>
            Neronem uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut antichristi <lb/>
            uidebantur. unde nonnulli ipsum resurrecturum et <lb n="15"/>
            futurum antichristum suspicantur. alii uero nec occisum putant, <lb/>
            sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum <lb/>
            occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur <lb/>
            extinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. <lb/>
            sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumtio. <lb n="20"/>
            illud tamen quod ait apostolus: tantum qui modo tenet <lb/>
            teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano <lb/>
            imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: "tantum <lb/>
            qui modo imperat imperet, donec de medio fiat" id est de <lb/>
            Romano tollatur. et tunc reuelabitur iniquus: quem <lb n="25"/>
            significari antichristum nullus ambigit. alii uero et quod ait: <lb/>
            quid detineat scitis et: mysterium operari iniquitatis <lb/>
            non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in <lb/>
            ecclesia, donec perueniat ad tantum numerum, qui antichristo <lb/>
            magnum populum faciat, et hoc esse mysterium iniquitatis,

<note type="footnote">1 illi. <hi rend="italic">T</hi> 5 qui <hi rend="italic">Tv:</hi> quo <hi rend="italic">V</hi> 6 fiat <hi rend="italic">(tam. 2 in ras.) V</hi> <lb/>
            8 uapicionea <hi rend="italic">TV:</hi> suspitio est v 11 calumnia <hi rend="italic">V</hi> incurret <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 12 speraretur <hi rend="italic">Tv:</hi> speretur <hi rend="italic">v</hi> ut <hi rend="italic">V:</hi> in <hi rend="italic">Tv</hi> 13 enim <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> etiam <hi rend="italic">T; om. v</hi> 14 oeronem <hi rend="italic">TV:</hi> nec romanum v 15 nonnulli <lb/>
            ipsum] nonnullu psum <hi rend="italic">V1 (corr. m. 2)</hi> 16 suspicantur—occisum] <lb/>
            m. T1 20 opinantium (u MI <hi rend="italic">ras.) T</hi> 28 sit dictum v 29 perueniat <lb/>
            <hi rend="italic">TY:</hi> pemeoiaat <hi rend="italic">v</hi> antichristi <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="476"/>
            quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut <lb/>
            in fide, quam tenent, tenaciter perseuerent dicendo: tantum <lb/>
            qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est <lb/>
            donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod <lb/>
            nunc occultum est. ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur<lb n="5"/>
            quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: <lb/>
            pueri, nouissima hora est; et sicut audistis, quod <lb/>
            antichristus sit uenturus, nunc autem antichristi <lb/>
            multi facti sunt; unde cognoscimus, quod nonissima <lb/>
            sit hora. ex nobis exierunt, sed non erant ex<lb n="10"/>
            nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent <lb/>
            utique nobiscum. sicut ergo ante finem in hac hora, <lb/>
            inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt multi <lb/>
            haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit antichristos, <lb/>
            ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad <lb n="15"/>
            illum nouissimum antichristum pertinebunt, et tunc renelabitur. <lb/>
            alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba coniectat; <lb/>
            quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet <lb/>
            ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit <lb/>
            ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius antichristus, <lb n="20"/>
            quamuis ad occultum iam iudicium dei pertineat quod ab <lb/>
            illo seducentur. praesentia quippe eius erit, sicut dictum <lb/>
            est, secundum operationem satanae in omni uirtute <lb/>
            et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione <lb/>
            iniquitatis his qui pereunt. tunc enim soluetur <lb n="25"/>
            satanas et per illum antichristus in omni sua uirtute mirabiliter <lb/>
            quidem, sed mendaciter operabitur. quae solet ambigi

<note type="footnote">7 I Io. 2, 18 sq. 22 II Thess. 2, 9 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 fide <hi rend="italic">Tv:</hi> fidem <hi rend="italic">V</hi> 8 qui <hi rend="italic">T2Vv :</hi> quo T1 5 arbitrantur (n<lb/>
             M r <hi rend="italic">corr. tn. 1 V) TV:</hi> arbitratum v 6 epistola <hi rend="italic">T*v</hi> 10 ezieb <lb/>
            <lb/>
            runt ez nobie v 12 ora (h add. <hi rend="italic">m. 2) T</hi> 13 inquiunt <hi rend="italic">TV:</hi> in <lb/>
            . qua niuunt v 14 anticbristoB dicit v 17 apostoli <hi rend="italic">T2Vv :</hi> apoatolna<lb/>
             <hi rend="italic">T1</hi> coniectat <hi rend="italic">V:</hi> coniunctat <hi rend="italic">T</hi> contractat v 18 qaod <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> quq v 20 seducendai <hi rend="italic">V</hi> eius <hi rend="italic">Yo:</hi> uest (id add. m. 3) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 21 iam ad occultum <hi rend="italic">Tv</hi> 26 antichristua <hi rend="italic">V:</hi> antichristum <lb/>
            <hi rend="italic">Tv</hi> sua <hi rend="italic">TV:</hi> om. <hi rend="italic">0</hi> 27 mendaciter <hi rend="italic">TV:</hi> non mendaciter v </note> <lb/>
             
<pb n="477"/>
            utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam <lb/>
            mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut <lb/>
            quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiam si <lb/>
            erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non <lb/>
            ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, <lb n="5"/>
            maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit <lb/>
            potestatem. non enim quando de caelo ignis cecidit, phantasmata <lb/>
            fuerunt, et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum <lb/>
            sancti Iob uno impetu absumsit et turbo irruens et <lb/>
            domum deiciens filios eius occidit; quae tamen fuerunt opera <lb n="10"/>
            satanae, cui deus dederat hanc potestatem. propter quod horum <lb/>
            ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. <lb/>
            sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur <lb/>
            eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur, pro eo <lb/>
            quod dilectionem, inquit, ueritatis non receperunt, <lb n="15"/>
            ut salui fierent nec dubitauit apostolus addere ac dicere: <lb/>
            ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant <lb/>
            mendacio. deus enim mittet, quia deus diabolum <lb/>
            facere ista permittit iusto ipse iudicio, quamuis faciat ille <lb/>
            iniquo malignoque consilio. ut iudicentur, inquit, omnes, <lb n="20"/>
            qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt <lb/>
            iniquitati. proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. <lb/>
            sed iudicati seducuntur illis iudiciis dei occulte iustis, <lb/>
            iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae <lb/>
            numquam indicare cessauit; seducti autem iudicabuntur

<note type="footnote">1 aint <hi rend="italic">TV:</hi> sunt v 4 credituras <hi rend="italic">Ti</hi>. 5 ea <hi rend="italic">TV: om. w</hi> <lb/>
            Leri <hi rend="italic">T</hi> 6 acciperit <hi rend="italic">V</hi> accepere v 7 quando] <hi rend="italic">om. P</hi> de]<lb/>
             dae <hi rend="italic">T</hi> ignis] om. <hi rend="italic">P</hi> phantpamata fuerant <hi rend="italic">MV: om. GPTv </hi>. <lb/>
            8 tantam <hi rend="italic">GMPVv</hi>. tamquam <hi rend="italic">T</hi> 10 occidit <hi rend="italic">M V:</hi> occidit (oeoidens <lb/>
            <hi rend="italic">Ov)</hi> phantasmata fuerunt <hi rend="italic">OPTv</hi> 11 dederant (n <hi rend="italic">del. m. 2) <lb/>
            T</hi> propter <hi rend="italic">MV:</hi> sed propter <hi rend="italic">GPTv</hi> quod <hi rend="italic">Vv:</hi> quid <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            horum] eorum v 12 ergo <hi rend="italic">TV:</hi> ero v sint <hi rend="italic">TV:</hi> snnt v . <lb/>
            prodigia-dictum lit] om. v 18 sedncent v 14 eia <hi rend="italic">TV:</hi> eos<lb/>
             v 16 reciperant <hi rend="italic">V</hi> 16 duhitaoit <hi rend="italic">TV:</hi> dum uitanit v<lb/>
             17 mittet <hi rend="italic">Т-V:</hi> mittit Tb 19 permittit <hi rend="italic">V:</hi> permittet Tv<lb/>
             ipse F: ipao Tv 23 seducentur a 24 inste <hi rend="italic">TV:</hi> iustis v </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="478"/>
            nouissimo manifestissimoque iudicio per Christum Iesum iustissime <lb/>
            iudicaturum, iniustissime iudicatum. 
</p></div><div n="148" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXXXII. EX EODEM LIBRO XX. QVID IDEM APOSTOLVS IN PRIMA AD EOSDEM EPISTVLA DE RESVRRECTIONE MORTVORVM DOCVERIT. </title></ab><p><lb/><lb/><lb/>
            Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad <lb/>
            eosdem autem scribens in epistula prima: nolumus, inquit, <lb/>
            ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, <lb/>
            sicut et ceteri, qui spem non habent. <lb/>
            nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resur-rexit, ita et deus eos qui dormierunt per Christum <lb n="10"/>
            adducet cum eo. hoc enim uobis dicimus in uerbo <lb/>
            domini, quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in <lb/>
            aduentum domini, non praeueniemus eos qui ante <lb/>
            dormierunt; quoniam ipse dominus in iussu, in <lb n="15"/>
            uoce archangeli et in tuba dei descendit de caelo, <lb/>
            et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos <lb/>
            uiuentes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapimur <lb/>
            in nubibus obuiam Christo in aera et ita semper <lb/>
            cum domino erimus. haec uerba apostolica resurrectionem<lb n="20"/>
            mortuorum futuram, quando ueniet Christus utique <lb/>
            ad uiuos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt. 
</p><p rend="script">Sed quaeri solet, utrum illi quos hic uiuentes inuenturus est

<note type="footnote"> 7 I Theas. 4, 13—17 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 manifestissimoque <hi rend="italic">MV:</hi> manifeatoque <hi rend="italic">PTv</hi> 2 iniastissime indicatum]<lb/>
             <hi rend="italic">om. v 3 eap</hi>. CXL <hi rend="italic">T</hi> CXLVIII <hi rend="italic">P</hi> CXLVIIII c; num. om. <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 5 epiatola v 7 inquit-fratrea] obduxit m. 2 <hi rend="italic">V</hi> 9 ceri (te <lb/>
            add. m. <hi rend="italic">3) Y</hi> 11 Christum <hi rend="italic">TV:</hi> ihm v 12 eo <hi rend="italic">V:</hi> illo <hi rend="italic">Tv</hi> <lb/>
            13 nos <hi rend="italic">Vv: om. T</hi> 14 aduentu <hi rend="italic">v</hi> non praeueniemus-dominus] <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 16 in tuba <hi rend="italic">Vv:</hi> tuba <hi rend="italic">T</hi> dei] om. <hi rend="italic">Tpr</hi>. descendit <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> descendet v 17 primo <hi rend="italic">TV:</hi> primi v 18 rapimur <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            rapiemur Tv 19 obuiam <hi rend="italic">V:</hi> in obuiam Tv Christo <hi rend="italic">TV:</hi> om. <lb/>
            e 20 haec (hae <hi rend="italic">a m. 2</hi> in ras.) <hi rend="italic">V</hi> 21 utique christaa Tv </note> <lb/>
             
<pb n="479"/>
            Christus, quorum personas in se atque in illos qui tunc secum <lb/>
            uiuebant transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri <lb/>
            sint an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur <lb/>
            in nubibus in obuiam Christo in aera, ad immortalitatem <lb/>
             per mortem mira celeritate transibunt. neque enim <lb n="5"/>
            dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime <lb/>
            portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant. quod <lb/>
            enim ait: et ita semper cum domino erimus, non sic <lb/>
            accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum <lb/>
            domino esse mansuros, quia nec ipse utique ibi manebit, quia <lb n="10"/>
            ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam, non <lb/>
            manenti. sed ita cum domino erimus, id est sic erimus <lb/>
            habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. <lb/>
            ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos quos hic <lb/>
            uiuos inuenturus est dominus in ipso paruo spatio et passuros <lb n="15"/>
            mortem et accepturos immortalitatem, ipse apostolus nos <lb/>
            uidetur urguere ubi dicit: in Christo omnes uiuificabuntur, <lb/>
            cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum <lb/>
            dicat: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi <lb/>
            moriatur. quomodo igitur quos uiuentes hic Christus inueniet <lb n="20"/>
            per immortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non <lb/>
            moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: tu quod <lb/>
            seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? aut si recte <lb/>
            non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo <lb/>
            quoquo modo reuertuntur in terram — sicut sese habet etiam <lb n="25"/>
            illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata <lb/>
            sententia: terra es et in terram ibis: — fatendum

<note type="footnote"> 17 I Cor. 15, 22 19 I Cor. 15, 36 27 Gen. 3, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 penonaa <hi rend="italic">T:</hi> personam v personae <hi rend="italic">V m. 1 et 2</hi> in illos <hi rend="italic">Y:</hi> <lb/>
            illos <hi rend="italic">T"</hi> 2 transfigurat v 3 an <hi rend="italic">TV:</hi> sed in v 6 snblime <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> sablimia v 7 reoiaiacant v 10 nec <hi rend="italic">TV: om. v</hi> <lb/>
            quia neniens] qua u. <hi rend="italic">T</hi> 14 quo <hi rend="italic">TV:</hi> quod v exsistimemus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            16 noi <hi rend="italic">PТ2Vv :</hi> nos non <hi rend="italic">T1</hi> 17 urgere <hi rend="italic">PTv</hi> arguere <hi rend="italic">V</hi> 18 loquens <lb/>
            <hi rend="italic">IT:</hi> loqueretur v 19 dicit <hi rend="italic">T"</hi> nisi <hi rend="italic">TV:</hi> nisi prius <lb/>
            v 21 per <hi rend="italic">TV:</hi> in v 24 seminare v 25 quoquo (quo <lb/>
            del. m. 2) <hi rend="italic">Y</hi> 26 transgressorem <hi rend="italic">TV:</hi> transgressione v patrem <lb/>
            <hi rend="italic">TV:</hi> patris v 27 terram <hi rend="italic">Tv:</hi> terra <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="480"/>
            est istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet <lb/>
            Christus inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de Genesi <lb/>
            non teneri, quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, <lb/>
            quia nec eunt in terram nec redeunt, sine nullam <lb/>
            prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur. <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de <lb/>
            resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: omnes <lb/>
            resurgimus, uel, sicut alii codices habent: omnes dormiemus. <lb/>
            cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, <lb/>
            possit nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi <lb n="10"/>
            mortem, quomodo omnes uel dormient uel resurgent, si tam <lb/>
            multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient <lb/>
            nec resurgent? si ergo sanctos, qui reperientur Christo ueniente <lb/>
            uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem <lb/>
            raptu de corporibus mortalibus exituros et ad eadem mox<lb n="15"/>
            immortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur angustias, <lb/>
            siue ubi dicit: tu quod seminas non uiuificatur, <lb/>
            nisi moriatur, siue ubi dicit: omnes resurgimus aut: <lb/>
            omnes dormiemus; quia nec illi per immortalitatem uiuificabuntur, <lb/>
            nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur, ac <lb n="20"/>
            per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione <lb/>
            praecedunt quamuis breuissima, non tamen nulla. cur autem <lb/>
            nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum in <lb/>
            aere quodam modo seminari atque ibi protinus immortaliter <lb/>
            atque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus quod idem<lb n="25"/>
            ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem <lb/>
            et in membra sine fine uictura tanta facilitate <lb/>
            tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum

<note type="footnote"> 7 (et 26) I Cor. 15, 52 </note>

<note type="footnote"> 1 egressis v 8 resurgimus <hi rend="italic">TV:</hi> reanrgemus v 9 niai] <hi rend="italic">T1</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">ras</hi>. 10 ponimus <hi rend="italic">V:</hi> possumus <hi rend="italic">Tv</hi> 11 si tam-resurgent] <lb/>
             om. v 13 repperientur <hi rend="italic">V</hi> 15 mortalibus corporibm <hi rend="italic">Tv</hi> 18 resurgimus<lb/>
             <hi rend="italic">V:</hi> resurgemus v surgimus <hi rend="italic">T</hi> 20 paulolum v tamen <lb/>
            <hi rend="italic">TV: om. v</hi> 21 quam <hi rend="italic">TV:</hi> qua <hi rend="italic">v</hi> 22 prooedunt v 24 seminare <lb/>
            v 25 reoiuisoere v 28 tamque v: tamquam <hi rend="italic">V</hi> iamque <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="481"/>
            cadauerum puluerem ? nec ab illa sententia, qua homini dictum <lb/>
            est: terra es et in terram ibis, futuros illos sanctos <lb/>
            arbitremur immunes, si eorum morientium in terra non reccident <lb/>
            corpora, sed sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, <lb/>
            dum feruntur in aera. in terram quippe ibis est: "in <lb n="5"/>
            hoc ibis amissa uita quod eras, antequam sumeres uitam", id <lb/>
            est hoc eris exanimatus quod eras, ante quam esses animatus <lb/>
            — terrae quippe insufflauit deus in faciem flatum uitae, cum <lb/>
            factus est homo in animam uiuam — tamquam diceretur: <lb/>
            ,,terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut <lb n="10"/>
            eras;" quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; <lb/>
            quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, <lb/>
            cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. sic ergo <lb/>
            ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt, quemadmodum <lb/>
             it in cinerem quod fit cinis, it in uetustatem quod <lb n="15"/>
            fit uetus, it in testam quod ex luto fit testa; et alia sescenta <lb/>
            sic loquimur. quomodo autem sit futurum quod nunc pro <lb/>
            nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, tunc erit <lb/>
            potius, ut nosse possimus. resurrectionem quippe mortuorum <lb/>
            futuram et in carne, quando Christus uenturus est uiuos <lb n="20"/>
            iudicaturus et mortuos, oportet, si christiani esse uolumus, <lb/>
            ut credamus. sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, <lb/>
            si quemadmodum futura sit perfecte comprehendere non <lb/>
            ualemus.

<note type="footnote"> 8 cf. Gen. 2, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 8 terram <hi rend="italic">(on</hi>. reccident <hi rend="italic">F:</hi> recident <hi rend="italic">T</hi> recidunt v 4 resnrgent<lb/>
             <hi rend="italic">Y:</hi> resnrgnnt <hi rend="italic">Tv</hi> 5 est <hi rend="italic">TV:</hi> id est v in hoc] <hi rend="italic">obduxit m. 2<lb/>
             V</hi> 6 ibis <hi rend="italic">Vv:</hi> ibi <hi rend="italic">T</hi> sumeres - antequam] om. 11 8 insnfUnit <lb/>
            <hi rend="italic">TV</hi> inflanit v 10 terra∗ eris(s <hi rend="italic">ras.) T</hi> ezanimis <hi rend="italic">Tvx</hi> ezanimea <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 11 pntreecat <hi rend="italic">V</hi> 14 quemadmodum it <hi rend="italic">M2Tv :</hi> q. id <hi rend="italic">M\'V</hi> <lb/>
            17 ait <hi rend="italic">TV:</hi> fit., 19 possimus <hi rend="italic">Vv:</hi> possemns <hi rend="italic">T</hi> 21 indicatnros <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 24 nalemns (a <hi rend="italic">add. m. 2) v</hi> </note>

<note type="footnote"> VIIII. </note>

<note type="footnote"> 31 </note>
</p><pb n="482"/></div></div></body></text></TEI>