CXXIII. ITEM EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVIBVS SENTENTIIS DOMINI DIVINVM IVDICIVM IN FINE FVTVRVM SAECVLI DECLARETVR. Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret : 6 (et 14) Eccle. 12, 13 sq. 4 et] om. v 6 librum] lilibrum v 8 hoc omne V: omne hoc T" adducet TV: ducit v 9 omni Tv: omne V doepectu TV: dispectu v eine malum] si uel malum T 14 simQitudinem V 16 adducit v 17 deapecto Y: deapecta T dispeeto v 18 et ideo nec uidetur GPTv: om. 3fF 19 iudicat TV: diiudicat v 20 cap . CXXXI T CXXXVIIII P CXL "j num . OWl. G 22 diuinum MV: om. PTv 28 declaratur v 25 alienigenas TV: alienas v aerum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis. et paulo post alteri ciuitati: amen, inquit, dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi, hic euidentissime praedicat diem iudicii esse uenturum. et alio loco: uiri Nineuitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. duas res hoc loco discimus, et uenturum esse iudicium et cum mor- , tuorum resurrectione uenturum. de Nineuitis enim et regina austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii resurrecturos esse praedixit. nec ideo dixit: "condemnabunt", quia ipsi iudicabunt, sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur. rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione- quae utique dies iudicii futura est - loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis eamque suis exponens discipulis: qui seminat, inquit, bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus et cetera. INTER CETERA. Hic iudicium quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi 1 Matth. 11, 22 3 Matth. 11, 24 6 Matth. 12, 41 sq. 22 Matth. 13, 87 1 sydoni V 6 oiniaitae v 7 condemnabit v qui.- 10 condemnabit eam] om. v 9 in V: om. T 13 discimus Tv: dicimus MV 14 reeurrectione Tv . resurrectionem MV nininitiJ v 16 nec Vv: ne T 20 dies V: die T" 24 ceterft JfF: cetera usque ad locum quo ait qui habet aures audiendi audiat • OPTv 25 inter cetera MV: om. GPTv 26 nominauit 2T; nominatim v 27 fine,,: finem MTY : futurum esse praedixit. item discipulis suis: amen en, inquit, dico uobis, quod uos qui secuti me estis in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. unde et alibi Iudaeis dixit: si ego in Beelzebub eicio daemonia filii uestri in quo eiciunt? ideo ipsi indices erunt uestri. nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. duodenario quippe numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas: quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt. nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et Si qua alia huius duodenarii numeri quae ad hoc ualeat ratio reperitur. alioquin quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthian legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus illis omnibus laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit. qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: nescitis quia angelos iudicabimus? de ipsis quoque iudicantes in hoc numero duodenario similis causa est. non enim quia dictum est: iudicantes duodecim tribus Israhel, tribus Leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. quod autem ait: in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine noluit regenerationis intellegi. sio enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum 1 Matth. 19, 28 7 Matth. 12, 27 18 cf. Act. 1, 26 19 cf. I Cor. 15, 10 21 I Cor. 6, 3 24 Matth. 19, 28 2 estis me TfJ 8 filiue (8 a m. SS in ras.) T in] om. T* 7 belzebub T 8 ipsi MTVv: ipi F1 uestri erant v 12 eeptiQarii v 15 ter Vvs tria T 16 huios T\'ţТ: usus v 17 repperitur V 18 mathiafi T matthiam v 19 omnibus illis Tv\' 24 tribus leni Tv: triba leni V 27 regeneraratione T est anima nostra regenerata per fidem. multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad aliud pertinentia, siue scilicet ad eum saluatoris aduentum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in membris suis particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius, siue ad excidium terrenae Hierusalem, quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur, ita ut dinosci non possit omnia, nisi ea quae apud tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt inter se omnia conferantur. quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea quae ad unam rem pertinentia dicuntur appareat unde dicantur. quod facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae uirum Esychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi. CXXIIII. EX EPISTVLA AD ESVCHIVM EPISCOPVM SALONITANVM. DE DIVERSA OPINATIONE TRIVM FIDELIVM SERVORVM TEMPVS \' . ADVENTVS DOMINI ARBITRANTIVM. Diligendus ergo est et exspectandus domini, sicut sancte hortaris, aduentus, magnam dicens esse beatitudinem diligentibus eius aduentum et adhibens apostoli testimonium, cuius 16 Ep. 199 1 regenerata Tv: regeneratam V praeterea v 3 reperiantur —pertinentia] om. v repperiantar V 4 tempus TV: corpus v 6 quoniam TV: quae v eius est v 7 et TV: cum v illa v cum] om. v 9 posset T 10 mattheum V matheum Tv 11 lucan (n add, m.2) T 15 epistola b esychium V: esycium T esytium v 16 salonitę T epistolae v 18 cap. CXXXII T CXL P CXLI v; num . om. O 19 esycium Pv esuchicium 0* salonitanum MV: sal. de fine mundi GPT sal. conseulentem de fine mundi v 20 diuer∗∗sa T 21 adaentus domini tempug PT" 22 sanctae V 23 ortaria v uerba sic ponis: de cetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus iustus iudex in illa die, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt aduentum domini. tunc enim, sicut ex euangelio commemoras, iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. et quod propheta dicit: ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes, in te uero apparebit dominus et maiestas eius in te uide- bitur. item quod scriptum est: qui uero exspectant dominum, exsultabunt cum uirtute, producent pinnas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient. hoc plane piissime et uerissime dicis, commendans eorum beatitudinem qui diligunt aduentum domini. sed et illi quibus dicebat apostolus non cito moueamini mente, quasi instet dies domini diligebant utique aduentum domini nec eos dicens doctor gentium ab illa dilectione frangebat, qua ut inflammarentur uolebat; et ideo nolebat, ut crederent eis a quibus audiebant instare diem domini, ne forte, cum transisset tempus, quo eum crediderant esse uenturum et uenisse non cernerent, etiam cetera fallaciter sibi promitti arbitrantes et de ipsa mercede fidei desperarent. non ergo ille diligit aduentum domini qui eum asserit propinquare, nec ille qui eum asserit \' non propinquare, sed ille potius qui eum, siue prope sine longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore caritatis exspectat. nam si tanto magis diligitur dominus, quanto magis creditur et praedicatur citius esse uenturus, magis eum diligebant qui eius aduentum iam instare dicebant, quam hi 1 n Tim. 4, 8 5 Matth. 13, 43 6 Es. 60, 2 9 Es. 40, 31 14 II Tbess. 2, 2 4 domini TV: eius v 6 sui TV: mei v 10 pennas v 11 Ambalabunt Tv: ambulant V 12 pissime T pr . 16 dicens V: haec dicens Tv 18 eis TVv\': eos v1 19 instare. (m ras.) T 20 crederant v 22 ille TV: om. v 23 proprinquare T nec ille - propinquare] om. v 25 sinceritate MTYb: sine critate V* 28 qui TV: quibus v quam. T quos apostolus eis credere prohibebat, uel ipse apostolus, qui hoc utique non credebat. Si ergo latet, quando ecclesia fructificante atque crescente uniuersus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet, quando finis erit; ante quippe non erit. \'Vt autem tibi tamquam sancto homini dei et sincerissimo fratri aperiam, de hac quaestione quid sentiam: error quidem in utroque uitandus est, quantum ab homine uitari potest, siue citius siue tardius quam futurum est dominus uenturus esse credatur. sed mihi quisquam non uidetur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire quod nescit. remoueamus itaque de medio seruum illum malum, qui dicens in corde suo: moram facit dominus meus uenire, dominatur conseruis suis et ebriosis conuiuando miscetur; iste quippe procul dubio domini sui odit aduentum. quo seruo malo semoto constituamus ante oculos tres seruos bonos familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes, aduentum domini sui sitienter desiderantes, uigilanter exspectantes, fideliter amantes: si unus eorum citius, alter tardius dominum putat esse uenturum, tertius uero suam de hac re ignorantiam confitetur, quamquam omnes consonent euangelio, quo omnes diligunt manifestationem domini et eam desideranter et uigilanter exspectant. uideamus tamen quis amplius consonet. unus dicit: nuigilemus et oremus, quia citius uenturus est dominus". alter dicit: "uigilemus et oremus, quia breuis et incerta est ista uita, quamuis tardius uenturus sit dominus." tertius dicit: ;;uigilemus et oremus, quia et breuis atque incerta est ista uita et nescimus tempus, quando uenturus sit dominus". euangelium dicit: uidete, ui uigil ate et orate; 13 Mattb. 24, 48 sq. Luc. 12, 45 29 Marc. 13, 33 1 eia TV: qui hoc utique v prohibebantur v 3 quando Т2Vv : quod T* 12 dicens TV: dicit v 14 conuiuuendo 2" conuiuendo v 15 domini GPTv : dns MV odit GPTv: om. MV 16 semoto TV: remoto v 17 sobriaeque V 21 confiteatur v consonant v quo F: quia PTv 22 eam TV: eum v 25 et incerta QPtfiVv: om. T*; eras . P\' nescitis enim quando tempus sit. obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus et euangelium? omnes quidem prae desiderio regni dei hoc uolunt esse uerum quod putat primus; sed hoc secundus negat, tertius uero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur quis uerum dicat illorum. proinde si hoc factam fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem domini diligunt. exsultabunt itaque citius uenisse quod diligunt. si autem factum non fuerit et apparere coeperit hoc potius esse uerum quod dicebat secundus, metuendum est, ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant domini aduentum non tardum putare, sed nullum : qui uides quantus sit interitus animarum. quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta conuertant et dominum etiam tardantem fideliter et patienter exspectent, abundabunt tamen opprobria et insultationes atque irrisiones inimicorum, multos infirmos a christiana fide auertentium dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse uenturus. qui autem credunt quod dicit secundus, tardius dominum esse uenturum, si falsum fuerit inuentum citius domino ueniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. quapropter qui dicit dominum citius esse uenturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. utinam ergo sit uerum, quia erit molestum, si non erit uerum. qui autem dicit dominum tardius esse uenturum et tamen credit, sperat, amat eius aduentum, profecto de tarditate eius, etiam si fallitur, feliciter fallitur. habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem 2 audimus hunc Tv: audemus h. V 3 et V: om. OPTv 6 uerum TV: uera v factume T 8 domini TV: om. p diligunt V: diligunt et T" 9 itaque Vv: utrique T 12 incipient v 13 aduentum domini v qui uides TV: quia nidet v 16 exspecUent (a ras.) T 19 eis (r ras.) V 20 uenturus V: uenturum Tv 22 ei T2Vv : & ln crediderant ei v 24 obtabilius v 25 qaia TV: quod v , 26 tardiua (s in ras. a m. 3) T 27 amat TV: et amat v 28 feliciter PTv: fideliter V laetitiam, si non erit. ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem domini ille auditur suauius, iste creditur tutius. qui autem quid horum sit uerum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut affirmat aut negat. obsecro te, ut me talem non spernas, quia et ego te diligo id affirmantem quod uerum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, et quanto magis uideo periculosum esse, si fallaris. CXXV.\' EX LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVAB SIT PRIMA RESVR- RECTIO, QVAE SECVNDA. Amen, amen dico nobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui. audierint uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio habere uitam in semet ipso. nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. hanc quippe ut distingueret, ait: uenit hora et nunc est; non autem ista corporum, sed animarum est. habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt de quibus idem ait: sine mortuos sepelire mortuos suos, ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos: uenit, inquit, 12 Io. 6, 25 Bq. 22 Matth. 8, 22 1 manifutationem T* 5 affirmat TV: firmat v spernanB (n del. m. 2) T 8 et Vv: om. T uideo TV: uideo quod c fallaria V: falleris Tv 9 cap . CXXXIII T CXLI P CXLH b; num. om.0 10 XX MV: XX inter cetera et ad loeum Tv 14 audierint TV: audiunt" enim TVs autem v 15 semet Vv: se T dc dedit-eemet ipso] om. v et V: om. T 17 finem v 19 non TV: quawlo non v autem] om. v 20 atque TV: et v 21 quibua] om. T1 idem V: idem dominus PT", 23 propter TV: pro v istos TVt istius modi v 24 mortuis v hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. qui audierint dixit qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint". nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum; omnibus enim bonum est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex impietatis morte transeundo. de qua morte ait apostolus Paulus: ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. omnes itaque mortui sunt in peccatis nemine prorsus excepto eine originalibus siue etiam uoluntate additis uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum, ut qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum qui iustificat impium ex impietate iustificati tamquam ex morte uiuificati ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possemus. ad hanc enim primam non pertinent nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. ista est misericordiae, ilia iudicii. propter quod in psalmo scriptum est: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. de quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. hic ostendit quod in ea carne ueniet iudicaturus, in qua uenerat iudicandus. ad hoc enim ait: quoniam filius hominis est; ac deinde subiungens Unde agimus: nolite, inquit, mirari 7 II Cor. 5, 14 aq. 23 Ps. 100, 1 26 Io. 5, 27 29 Io. 5, 28 sq., 3 et usque-perseueranerint] om. v 4 uUa T ,8 ut etmortuus est] om. v 10 neminem V 13 mortuis TV2v : mortuus MV1 19 poflsimus v 21 ad (d add. m. 8) T 22 ita (s add. m. 2) T eat TV: est et b 25 ei TV: om. v 29 subiunges (n a m. 2) T agimus TV: ait v hoc, quia ueniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae. qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii. hoc est illud iudicium, quod paulo ante sicut nunc pro damnatione posuerat dicens: qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet, sed transiet a morte in. uitam, id est pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem non ueniet, quam significauit appellatione indicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: qui male egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. resurgat ergo in prima qui non uult in secunda resurrectione damnari. uenit enim hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent, id est in damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam quae corporum futura est resurrectionem praecipitabuntur qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. ueniet enim hora - ubi non ait: "et nunc est", quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio dei — quando omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent. non dixit, quemadmodum in prima: "et qui audierint uiuent"; non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae quoniam beata est, sola uita dicenda est. nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere.. quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt qui uiuunt, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. mala quippe 6 Io. 5, 24 14 Io. 5, 25 28 Io. 5, 29 3 qui F: qui uero PTv 8 transiet Vv: transit T a TV: de v 9 transitar TV: transitarns v 12 male Vv: mala T rerarrectione V iudici T 18 resurrectione v praecipitabiontar V 29 aiaant V: niaent Tv egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima quae nunc est animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo quod reuixerunt non in finem usque manserunt. sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum, alia secundum carnem, quae fiet in eius incorruptione atque immortalitate per iudicium magnum atque nouissimum: ita sunt et resurrectiones duae: una prima et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittit in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem. CXXVL EX LIBRO DE CIVITATE DEI XX. DE DVABVS BESVBRECTIONI- BVS ET MILLE ANNIS. De his duabus resurrectionibus idem Iohannes euangelista in libro, qui dicitur Apocalypsis, eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper etiam in quasdam ridiculas fabulas uerteretur. ait quippe in libro. memorato Iohannes apostolus: et uidi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus . et satanas. alligauit illum mille annis et misit illum in abyssum et clausit et signauit super eum, \'21 Apoc. 20, 1 sqq. 1 quoniam male TVv2 : q. mala v1 2 post reuiierunt ral. 11 fert litt. in T 3 reuixemnt PVv: resurrexerunt T 5 fidem Tv: fide V 10 nunc TV: nunc est v 12 mittit MVv: mittet T 14 cap . CXXXim T CXLII P CXLm v; ntm. om. G 15 XX MV: XX titulo VII Tv 18 apocalypsis (j am. 2 tn ras.) T apocalipsu v 20 uerteretur o: uerterentur MTVv 21 descendentem TV: descendem v 22 clabem MV 23 drachonem V 25 illum TV: eum v 26 clausit Vv: clnait T eum TV: illam v at non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni; post haec oportet eum solui breui tempore.. et uidi sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. et animae occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum dei, et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis. reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni. haec resurrectio prima est. beatus et sanctus est qui habet in hac prima resurrectione partem. in istis secanda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis. qui propter haec huius modi libri uerba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter cetera maxime numero annorum mille permoti sunt, tamquam oporteret in sanctis in eo modo uelut tanti temporis fieri sabbatismum, uacatione scilicet sancta post labores annorum sex milium., ex quo creatus est homo et magni illius peccati merito in huius mortalitatis haerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: unus dies apud dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus impletis sequatur uelut septimus sabbati in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales illo in sabbato affuturae sanctis per domini praesentiam crederentur. nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. sed cum eos qui tunc resurrexerint dicant 21 n Petro 3, 8 3 iudiciam (om. et) v 5 lesu] ihm T 8 Iesn] ihm T 9 mille anni] om. v 14 qui propter V: quapropter T\'D modi MV: om. Tv 15 suepicati sunt TV: suspicantes v 17 in eo modo MV: eo modo Tv 18 sabbatis∗∗mum (si ras.) T uacatione Tv: uocatione MV 20 aerumnas v paradysi v 24 uelut T: uel Vv 26 dilitiae T 27 illo in V: in illo Tv immoderatissimis carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant, nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. hi autem qui spiritales sunt istos ista credentes chiliastas appellant graeco uocabulo, quos uerbum e uerbo exprimentes nos possumus miliarios nuncupare. eos autem longum est refellere ad singula, sed potius quemadmodum scriptura haec accipienda sit iam debemus ostendere. Ait ipse dominus Iesus Christus: nemo potest introire in domum fortis et uasa eius eripere, nisi primo all iga uerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diuersis peccatis atque impietatibus possidebat. ut ergo alligaretur hic fortis, propterea uidit iste apostolus in Apocalypsi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas; et alligauit illum mille annis, hoc est eius potestatem ab eis seducendis ac possidendis qui fuerant liberandi cohibuit atque frenauit. mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod non habet uesperam, requie scilicet sanctorum, 10 Marc. 3, 27 16 Apoc. 20, 1 sq. 1 aepalis T 2 putas Tpr . 3 incredalitates Tpr . 5 ista F: ita Tv chilaetas v 6 e TV: ex v nos Vv: non C T possumus Vv: possemas T 7 nuncupare T eos Th: eas V longe v refellere TV: repellere v 8 haec TV: om. v 11 eius Tv: eis V arripere v .16 apocalypsin T apocalipsis v 17 abentem T clabem V 19 drachonem V dacronem T 21 ac TV: atque v 26 sequitaro (v add. m. 2) T sequitar v 27 reqaie Y: reqaies Tv quae non habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. decem quippe decies ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, sed plana est. ut autem in altitudine surgat et solida fiat, rursus centum decies multiplicantur et mille sunt. porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponuntur — quale illud est, quod dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promittit dicens: accipiet in hoc saeculo centuplum; quod exponens quodam modo apostolus ait: quasi nihil habentes et omnia possidentes, quia et ante iam dictum erat: fidelis hominis totus mundus diuitiarum est - quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? unde nec illud melius intellegitur quod in psalmo legitur: memor fuit in saeculum testamenti sui uerbi, quod mandauit in mille generationes, id est in omnes. Et misit illum, inquit, in abyssum. utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam dei multum profunda sunt corda, non quia ibi diabolus ante non erat, sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit impios possidere. plus namque possidetur a diabolo qui non solum est alienatus a ideo uerum 12 Matth. 19, 29 14 II Cor. 6, 10 15 Prou. 17, 6 19 Ps. 104, 8 1 nouisвimi v 3 appellauerit-mille annos] om. Tl 6 denarii Tv: denari Y 8 iam TV: etiam v plana T: plena Vx altitudinem v 9 rursum v 14 et omnia-quia] T* in ras . 22 utique - abyssum] om. v 25 quia TVv: qua M ante diabolue v 26 non erat] nouerat M illuc Tv: illud MY 27 credentibua] T* in ras . plus namque-diabolo] om. v VIIII. 80 etiam gratis odit seruientes deo. et clausit, inquit, et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni. clausit super eum dictum est "interdixit ei, ne posset exire", id est uetitum transgredi. signauit autem quod ait, significasse mihi uidetur, quia occultum esse uoluit qui pertineant ad partem diaboli et qui non pertineant. hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui uidetur stare utrum sit casurus, et qui uidetur iacere utrum sit resurrecturus incertum est. ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti uinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea uel tenebat. has enim deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut apostolus dicit. nam seducere illum gentes etiam nunc et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam uitam quis fidelis ignorat? nec moueat quod saepe diabolus seducit etiam illos qui regenerati iam in Christo uias ingrediuntur dei. nouit enim dominus qui sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. sic enim eos nouit dominus ut deus, quem nihil latet etiam futurorum, non ut homo, qui hominem ad praesens uidet — si tamen uidet cuius cor non uidet — qualis autem postea sit futurus nec se ipsum uidet. 18 cf. Eph. 1, 4 14 cf. Colou. 1, 18 19 II Tim. 2, 19 1 olosit T 3 clasit T 4 ue.titum T 6 ait V: sddidit PTv 6 qui TV: quq v 7 qui TV: quę v 8 et qui uidetur iacere - resurrecturus] om. v 9 resurrecturus V: surrectunu T 10 interdicto v 15 etiam TV: est iam t 18 iam TV: etiam v CXXVII. SEQVITVR SETEXTVS LIBRI VICESIMI. DE ALLIGATIONE ET SOLVTIONE DIABOLI. Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia, quas ante seductas tenebat, antequam essent ecclesia. neque enim dictum est: "ut non seduceret aliquem" sed: ut non seduceret, inquit, iam gentes; in quibus ecclesiam procul dubio uoluit intellegi. donec finiantur, inquit, mille anni, id est aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. nec sic accipiendum est quod ait: ut non seduceret gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque prohibitus. sed aut illa locutione dictum est, quae in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: sic oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri; neque enim cum misertus fuerit non erunt oculi seruorum eius ad dominum deum suum; aut certe iste est ordo uerborum: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni; quod uero interposuit: ut non seduceret iam gentes, ita se habet, ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsum intellegendum, uelut * 7 Apoc. 30, 3 17 Ps. 122, 2 1 cap . CXXXV T CXLIII Pc; num. om. Q 2 sequitur-uicesimi] om. T setextus M\'V : teztas v sextas P; om. M1 allegatione V S diaboli] d. libro uioensimi (sic) T 4 ligatus TV: alligatus v 6 essent (n tkl. m. 2) T esset v nec v 7 aliquemeedaeeret] add. T* in mg . sed ut] seductum v 14 seductnrum (eorr. m. 1) T praedistinata Tx 17 aliquotiens T aliquoties » lic] sic (uirgulam add. m. 2) V sic.. T 19 nostri TV nobis v 90 post oculi rasura 6 litt . in T 23 ita Tv: ista V 24 seorsum TV: snnum v 30* si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes, id est ideo clausit, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes. Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore. si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? absit. numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: nouit dominus qui sunt eius. et tamen hic erit etiam illo tempore, quo soluendus est diabolus, sicut ex quo est instituta hic fuit, et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus.