<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="124" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CVIIII. EXPLETIO PRAEDICTAE EXPOSITIONIS AD POPVLVM. ITEM EX EODEM DE DECEM CHORDIS SERMONE. </title></ab><p rend="script">Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum  <lb/>
            aduersario. nec amara sunt quae dico aut, si amara sunt, <lb n="20"/>
            curent. potio ista si amara est, accipiatur. quia in periculo <lb/>
            sunt uiscera, amara est; bibatur. melius est modica

<note rend="script" type="footnote"> 1 ambos] ambo <hi rend="italic">T ab</hi> (impu)dicos conflictus <hi rend="italic">incipit fol. ultimum</hi> <lb/>
            (95) cod. <hi rend="italic">D</hi> confiictoa <hi rend="italic">T</hi> conflactua <hi rend="italic">D\'</hi> conuincerit <hi rend="italic">DT</hi> <lb/>
            2 apat <hi rend="italic">V:</hi> apud <hi rend="italic">DT</hi> in <hi rend="italic">(in ras.) v</hi> 3 legit (it in ras.) v sanae <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 4 nequae D* penis Dl 5 eopaaia D1 eopasiS <hi rend="italic">D\'</hi> eupania]<lb/>
             v 6 ad.ulterii (u <hi rend="italic">ras.) D</hi> 7 constet esse] constetisse <hi rend="italic">D\'</hi> congtitiseet<lb/>
             v oculus D\' 8 pudicae <hi rend="italic">T</hi> ille D1 12 inter <lb/>
            in <hi rend="italic">T</hi> uel-tollere] add. <hi rend="italic">T* supr. uers</hi>. 13 tollere <hi rend="italic">DPv:</hi> tolere <lb/>
            T2 tollerare <hi rend="italic">MV</hi> terraenae <hi rend="italic">D</hi> 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CXVHI <hi rend="italic">T</hi> CXXIIII <lb/>
            <hi rend="italic">DP;</hi> om. <hi rend="italic">Gx</hi> 17 expotioniB (si <hi rend="italic">a</hi> m. 2) <hi rend="italic">D post</hi> populum <hi rend="italic">add. <lb/>
            DGPTv:</hi> contra uirorom pessimam libertatem de fornicatione se (se <hi rend="italic">eras</hi>. <lb/>
            m <hi rend="italic">D;</hi> om. in <hi rend="italic">G)</hi> excusare uolentium (uolentum <hi rend="italic">DG1)</hi> 18 eodem] supra<lb/>
             «eripto Dv cordis <hi rend="italic">DV.,</hi> 21 potio] potius <hi rend="italic">Dv</hi> perioolo <hi rend="italic">D\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="384"/>
            amaritudo in faucibus quam aeternum tormentum in uisceribus. <lb/>
            mutate ergo uos; quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, <lb/>
            iam facite. nolite dicere: ,,non potest fieri". foedum est, <lb/>
            fratres mei, turpe est, ut uir dicat non posse fieri quod facit <lb/>
            femina. scelus est, ut uir dicat: "non possum". quod potest <lb n="5"/>
            femina uir non potest? quid enim? illa carnem non portat? <lb/>
            prior a serpente decepta est. castae uxores uestrae ostendunt <lb/>
            uobis fieri posse quod non uultis facere; et dicitis fieri non <lb/>
            posse! sed forte dices ideo illam facilius facere posse, quia <lb/>
            multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis,<lb n="10"/>
            terror etiam legum publicarum; est etiam uerecundiae et <lb/>
            pudoris illius magnum munimentum. multae custodiae faciunt <lb/>
            feminam castiorem; uirum faciat ipsa uirilitas. nam ideo <lb/>
            mulieri maior custodia, quia maior infirmitas. illa erubescit <lb/>
            uiro; tu non erubescis Christo? tu liberior, quia fortior; quia <lb n="15"/>
            facile uinces, ideo tibi commissus es. super illam et diligentia <lb/>
            uiri et terror legum et consuetudo morum et uerecundia <lb/>
            maior: et deus super te, tantum deus. inuenis enim facile <lb/>
            pares uiros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud <lb/>
            multi. et tanta est peruersitas generis humani, ut aliquando <lb n="20"/>
            metuendum sit, ne castus erubescat inter impudicos. ideo non <lb/>
            cesso tangere quintam istam chordam propter ipsam peruersam <lb/>
            consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. si <lb/>
            quis inter uos faciat homicidium — quod auertat deus! — <lb/>
            pellere illum uultis de patria et continuo, si fieri potest, excludere. <lb n="25"/>
            si quis faciat furtum, oditis illum nec uidere uultis. <lb/>
            si quis dicat falsum testimonium, abominamini nec uobis <lb/>
            homo uidebitur. si quis concupiscat res alienas, raptor et

<note type="footnote">3 faedum V est] enim <hi rend="italic">v</hi> 4 turpe] et turpe <hi rend="italic">v</hi> posse <lb/>
            <hi rend="italic">DMVv:</hi> posset <hi rend="italic">Pl</hi> possit P1 potest <hi rend="italic">T</hi> 5 faemina <hi rend="italic">V</hi> 6 illam <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 9 dicis <hi rend="italic">T</hi> 11 ueregundiae D1 13 faeminam <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            14 erubiscit D\' 15 erubiscis D* erubesces <hi rend="italic">v</hi> 16 uincis <lb/>
            <hi rend="italic">DTv</hi> diligentiam <hi rend="italic">D</hi> 17 consuetudo <hi rend="italic">(om</hi>. et) v 22 cordam <lb/>
            <hi rend="italic">DV"</hi> 23 totius] potius v 24 facit <hi rend="italic">Dv</hi> 25 pellere] <lb/>
            repellere <hi rend="italic">T</hi> fieri] feri <hi rend="italic">DXTX</hi> 26 si quis-unltis) <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            oditis <hi rend="italic">D\'P\'TV (cf. Rõnscl. l. c. p. 281):</hi> odistis <hi rend="italic">DlPl</hi> 28 concupiscit <lb/>
            v </note> <lb/>
             
<pb n="385"/>
            iniustus reputatur. si quia uolutatus fuerit cum ancillis suis, <lb/>
            amator blande accipitur; conuertuntur uulnera in ioca. si quis <lb/>
            autem exsistat qui dicat se castum non facere adulterium, <lb/>
            notum autem sit quod non faciat, erubescit accedere ad illos <lb/>
            non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse <lb n="5"/>
            uirum. ad hoc delapsa est humana peruersitas, ut uir habeatur <lb/>
            uictus a libidine et uir non habeatur uictor libidinis. triumphantes <lb/>
            exsultant et non sunt uiri; iacent prostrati et uiri <lb/>
            sunt! si spectares, ille tibi uideretur fortior qui iaceret sub <lb/>
            bestia, quam qui perimeret bestiam? <lb n="10"/>
            
</p><p>Sed quia dissimulatis a pugna interiore et delectant uos <lb/>
            pugnae exteriores, ideo non uultis pertinere ad canticum nonum. <lb/>
            ubi dicitur: qui docet manus meas in proelio, digitos <lb/>
            meos ad bellum. est enim bellum, quod secum agit homo, <lb/>
            dimicans contra concupiscentias malas, frenans auaritiam, <lb n="15"/>
            elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. <lb/>
            has pugnas facis in occulto, et non uinceris in aperto. ad hoc <lb/>
            docentur manus uestrae ad proelium et digiti uestri ad bellum. <lb/>
            non eat hoc in spectaculis uestris. in illis spectaculis non id <lb/>
            est uenator quod citharista. aliud agit uenator, aliud facit <lb n="20"/>
            citharista: in spectaculo dei unum est. tange easdem decem <lb/>
            chordas et feras occides; utrumque simul facis. tangis primam <lb/>
            chordam, qua unus colitur deus: cecidit bestia superstitionis. <lb/>
            tangis secundam, qua non accipis nomen domini dei <lb/>
            tui in uanum: cecidit bestia erroris nefandarum haeresum, <lb n="25"/>
            quae id putauerunt. tangis tertiam chordam, ubi pro spe . <lb/>
            futurae quietis facis quidquid facis: interficitur crudelior

<note type="footnote"> 13 Ps. 17, 35 et 143, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 reputatur <hi rend="italic">V:</hi> deputatur <hi rend="italic">DT"</hi> uolutatus] uiolatus v <lb/>
            2 amator <hi rend="italic">T:</hi> amatur <hi rend="italic">DVv</hi> 3 exsistat] existimat v qui] quod <lb/>
            e 4 notum] et notum v erubiacet Dl acce..dere (n <hi rend="italic">ras.)<lb/>
             D</hi> 6 delabsa <hi rend="italic">Y</hi> 9 <hi rend="italic">post</hi> iaceret <hi rend="italic">explieit D</hi> 10 peremeret <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 13 in proelio <hi rend="italic">TV:</hi> ad proelium et (e v) Pv 19 id est] idem <lb/>
            «t P idem v 20 aliud agit-citharista] om. Tl agit] ait <lb/>
            T* 21 ctyithariata (h <hi rend="italic">del. m. 2) T</hi> cytharista v 22 cordas <hi rend="italic">Vv;<lb/>
             sic temper</hi> faeras <hi rend="italic">V</hi> 23 qua] quia <hi rend="italic">Tv (et 25)</hi> caecidit <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 25 uaoum <hi rend="italic">Tvt</hi> uscuum <hi rend="italic">V</hi> 27 facit quicquid <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> vnn. </note>

<note type="footnote"> 25 </note> <lb/>
             
<pb n="386"/>
            ceteris beatus amor saeculi huius. propter amorem enim <lb/>
            saeculi huius laborant homines in omnibus negotiis: tu autem <lb/>
            in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem <lb/>
            saeculi huius, sed propter sempiternam requiem, quam promittit <lb/>
            deus. uide quomodo utrumque simul facis: et chordas <lb n="5"/>
            tangis et bestias occidis, id est et citharista es et uenator. <lb/>
            non uos delectant talia spectacula, ubi non promeremur oculos <lb/>
            editoris, sed oculos redemtoris? honora patrem tuum et <lb/>
            matrem tuam; tangis quartam chordam, ut honorem parentibus <lb/>
            deferas: cecidit bestia impietatis. non moechaberis;<lb n="10"/>
            tangis quintam chordam: cecidit bestia libidinis. non occides; <lb/>
            tangis sextam chordam: cecidit bestia crudelitatis. non <lb/>
            furtum facies; tangis septimam chordam: cecidit bestia <lb/>
            rapacitatis. non falsum testimonium dices; tangis <lb/>
            octauam chordam: cecidit bestia falsitatis. non concupisces <lb n="15"/>
            uxorem proximi tui; tangis nonam chordam: cecidit <lb/>
            bestia adulterinae cogitationis. aliud est enim non facere aliquid <lb/>
            tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem; <lb/>
            ideo duo praecepta sunt: non moechaberis et: non concupisces <lb/>
            uxorem proximi tui. non concupisces rem. <lb n="20"/>
            proximi tui; tangis decimam chordam: cecidit bestia cupiditatis. <lb/>
            ita cadentibus omnibus bestiis securus et innocens in <lb/>
            dei dilectione et humana societate uersaris. tangens chordas <lb/>
            decem quot bestias occides? nam multa capita sunt sub istis <lb/>
            capitibus; in singulis chordis non singulas bestias, sed greges. <lb n="25"/>
            interficis bestiarum. sic enim canticum nouum cum amore, <lb/>
            non cum timore cantabis. 
</p><p>Noli dicere tibi, quando forte luxurianter uis aliquid agere: <lb/>
            adhuc uxorem non habeo; facio quod uolo; non enim post

<note type="footnote"> 1 beatois <hi rend="italic">T</hi> 3 bonis) om. v 5 chordam <hi rend="italic">T</hi> 6 id eet] idem <lb/>
            v cytharista v es et] est v 7 ubi (non om.) c 8 editioria <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 10 (11.13.15.16) caecidit <hi rend="italic">V</hi> 14 tangis I tangis <hi rend="italic">V</hi> 19 moechaaeris <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 20 concupisces] <hi rend="italic">om. v</hi> 21 decimam] (am add. M. 3) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> caecidit <hi rend="italic">V</hi> 23 tange. <hi rend="italic">T</hi> tangis v 24 quod <hi rend="italic">T</hi> occides <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> occidis <hi rend="italic">Tv</hi> cupita <hi rend="italic">V</hi> 26 enim] ergo <hi rend="italic">T</hi> amore (om. cum) <lb/>
            <hi rend="italic">Gl"</hi> 28 lozorianter P\' luxuriq <hi rend="italic">G\'t1</hi> aliquid uis <hi rend="italic">GPTv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="387"/>
            uxorem meam pecco". iam nosti pretium. tuum; iam nosti quo <lb/>
            accedis, quid manduces, quid bibas, immo quem manduces, <lb/>
            quem bibas. abstine te a fornicationibus ne furta dicas mihi: <lb/>
            "ad fornicem uado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo, <lb/>
            nec illud praeceptum uiolo, quod dictum est: non moechaberis, <lb n="5"/>
            quia uxorem nondum habeo nec post illam aliquid <lb/>
            facio; nec illud praeceptum uiolo, quod dictum eat: non concupisces <lb/>
            uxorem proximi tui. qui ad publicum uado, <lb/>
            in quod praeceptum incurro ? " non inuenimus chordam? quo <lb/>
            neruo ligemus fugitiuum istum? non fugiat — habet unde ligetur <lb n="10"/>
            — sed amet te: non enim ligamentum, sed ornamentum in <lb/>
            ipsis decem chordis inuenimus. decem enim praecepta ad duo <lb/>
            illa referuntur, sicut audiuimus, ut diligamus deum et proximum; <lb/>
            et duo illa ad unum illud. unum est autem: quod <lb/>
            tibi fieri non uis, alii ne feceris. ibi continentur decem, <lb n="15"/>
            ibi continentur duo. 
</p><p>Sed dicis: "furtum si faciam, id facio quod pati nolo; si <lb/>
            occidam, id facio quod ab altero pati nolo; si parentibus meis <lb/>
            honorem non deferam, quando uolo deferatur mihi a filiis <lb/>
            meis, id facio quod pati nolo; si sim moechus et aliquid tale <lb n="20"/>
            moliar, id facio quod pati nolo. nam si quis interrogetur, <lb/>
            dicit: nolo uxor mea tale aliquid faciat; si concupisco uxorem <lb/>
            proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam: id facio quod <lb/>
            pati nolo. si concupiscam rem proximi mei, nolo ut auferatur <lb/>
            mea: id facio quod pati nolo. cum uero ad meretricem eo, <lb n="25"/>
            cui facio quod pati nolo?" quod grauius est, ipsi deo. intellegat <lb/>
            sanctitas uestra. etenim quod tibi fieri non uis, alii

<note type="footnote">5 Ex. 20, 14 14 (et 27) Tob. 4, 16 </note>

<note type="footnote">1 iam-tuum om. <hi rend="italic">Glv</hi> quo] quid <hi rend="italic">P</hi> 2 accidis <hi rend="italic">G\'V</hi> occidis <lb/>
            P 8 abstinere <hi rend="italic">T</hi> 4 fornicem] fornicariam <hi rend="italic">G2v</hi> prostitutum <lb/>
            Glv 5 illum <hi rend="italic">GIMplV</hi> uiolo] nolo 61 non moeohaberiadictum <lb/>
            eet <hi rend="italic">GlT:</hi> om. <hi rend="italic">G1 MPVv</hi> moechaueris <hi rend="italic">T</hi> 8 qui] quia v <lb/>
            publicum <hi rend="italic">PTVv-</hi> publicam a uado] &lt;m. v 10 nerbo <hi rend="italic">Y</hi> 11 amet. <lb/>
             te] amat te v admitte P* legamentum P* 13 sicuti n 15 decem, <lb/>
            ibi continentux] om. c <hi rend="italic">17 dices P]Tv id] ideo G1v</hi> sioccidam]<lb/>
             om. <hi rend="italic">MV; spat. uacuum 9 litt. in Y</hi> 21 quis om. <hi rend="italic">T</hi> 22 nolo] nolo<lb/>
             ut <hi rend="italic">GPTv</hi> si cODcupiaco-pati nolo <hi rend="italic">GST: om. GIMPYf)</hi> </note>

<note type="footnote"> 25* </note> <lb/>
             
<pb n="388"/>
            ne feceris, ad duo praecepta pertinet. quomodo pertinet ad <lb/>
            duo praecepta? si homini non feceris quod pati non uis ab <lb/>
            homine usque, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem <lb/>
            proximi, ad septem chordas; si autem quod non uis pati ab <lb/>
            homine ipsi deo uis facere, quid est hoc? non facis alteri<lb n="5"/>
            quod pati non uis? carior tibi factus est homo quam deus? <lb/>
            "ergo quomodo facio" inquit ,,deo ?" corrumpis te ipsum. "et <lb/>
            unde iniuriam deo facio, quia corrumpo me ipsum?" unde tibi <lb/>
            facit iniuriam qui uoluerit forte lapidare tabulam tuam pictam, <lb/>
            in qua tabula imago tua est, in domo tua inaniter posita ad<lb n="10"/>
            uanum honorem tuum nec sentiens nec loquens nec uidens? <lb/>
            si quis illam lapidet, non in te it contumelia? cum uero imaginem <lb/>
            dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et <lb/>
            per diffluentias libidinis, attendis quia ad nullius uxorem accessisti, <lb/>
            attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia <lb n="15"/>
            uxorem non habes, et non attendis per libidines illicitas fornicationis <lb/>
            cuius imaginem uiolasti P postremo deus, qui scit quid <lb/>
            tibi utile sit, qui uere sic gubernat seruos suos ad utilitatem <lb/>
            illorum, non ad suam — non enim indiget semis quasi <lb/>
            adiutorio, sed tu indiges domini auxilio — ipse ergo dominus, <lb n="20"/>
            qui scit quid tibi utile sit, uxorem concessit, nihil amplius. <lb/>
            hoc iussit, hoc praecepit, ne per inlicitas uoluptates <lb/>
            corruat templum eius, quod esse coepisti. numquid ego hoc <lb/>
            dico? apostolus hoc dixit; ipsum audite: nescitis quia <lb/>
            templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? <lb n="25"/>
            hoc dicit christianis, hoc dicit fidelibus: nescitis quia <lb/>
            templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? <lb/>
            si quis templum dei corruperit, corrumpit illum <lb/>
            deus. uidetis quomodo minatur P non uis corrumpi domum

<note type="footnote"> 241 Cor. 3, 16 eq. </note>

<note type="footnote"> 1 ne] non v pertinet-praecepta] om. <hi rend="italic">Tl</hi> praecepta pertinent <lb/>
            <hi rend="italic">TV</hi> 3 usque <hi rend="italic">V: om. Tv</hi> proxim <hi rend="italic">T</hi> 7 deo] ipsi deo <hi rend="italic">Tv</hi> <lb/>
            8 facio] facto <hi rend="italic">T</hi> 14 ad nullius-quia <hi rend="italic">OPTv: om. V</hi> 16 libidiuis<lb/>
             v fornicationes v 18 uere] om. v 20 adiutorio <lb/>
            <hi rend="italic">P1:</hi> adiutorium <hi rend="italic">PITV</hi> adulterio v 24 apostolum <hi rend="italic">PTv</hi> hoc <lb/>
            dixit ipsum <hi rend="italic">V: om. PTv</hi> 28 corrumpit) corrumpet <hi rend="italic">T1</hi> 29 corrumpere <lb/>
            v </note> <lb/>
             
<pb n="389"/>
            tuam: quare corrumpis domum dei? certe non facis alicui <lb/>
            quod pati non uis. non est ergo qua euadatur; tenetur ille <lb/>
            qui se teneri non putabat. omnia enim peccata hominum <lb/>
            ant ad corruptelam pertinent flagitiorum aut ad facinora nocendi <lb/>
            quia deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis <lb n="5"/>
            eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis iniuriam. <lb/>
            facis enim iniuriam gratiae eius, dono ipsius. seruum <lb/>
            si haberes, nelles ut seruiret tibi seruus tuus: serui tu meliori <lb/>
            domino, deo tuo. seruum tuum non tu fecisti: et te et seruum <lb/>
            tuum ille fecit. uis ut seruiat tibi cum quo factus es: et non <lb n="10"/>
            uis seruire ei a quo factus es? ergo cum uis ut seruiat tibi <lb/>
            seruus tuus homo et tu non uis seruire domino tuo, facis <lb/>
            deo quod tu pati non uis. ergo illud unum praeceptum continet <lb/>
            duo, illa duo continent decem, illa decem continent <lb/>
            omnia. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="125" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CX. QVID SIT: ET OMNIS POPVLVS VIDEBAT VOCES. ITEM EX LIBRO QVAESTIONVM EXODI. </title></ab><p>Et omnis populus uidebat uocem et lampadas et  <lb/>
            uocem tubae et montem fumantem. solet quaeri, quomodo <lb n="20"/>
            populus uidebat uocem, cum uox non ad uisum, sed <lb/>
            potius ad auditum pertinere uideatur. sed sicut modo dixi <lb/>
            "uideatur" de omnibus, quae a me dicta sunt, sic "uidere" <lb/>
            solet pro generali sensu poni non solum corporis uerum etiam <lb/>
            animi. unde et illud est: cum uidisset Iacob, quia sunt <lb n="25"/>
            escae in Aegypto, unde utique absens erat. quam quam <lb/>
            nonnulli uidere uocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam <lb/>
            intellegere, qui uisus mentis est. cum uero hic breuiter

<note type="footnote"> 17 (et 19) Ex. 20, 18 25 Gen. 42, 1 t .\' : </note>

<note type="footnote"> 2 qua} (a a m. 2) <hi rend="italic">T</hi> 3 tenere <hi rend="italic">V</hi> 5 noceri <hi rend="italic">V</hi> potest v <lb/>
            6 in cormptelisj incorruptibilem v eum <hi rend="italic">V: om. Tv</hi> 7 eius <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            ipeiuB <hi rend="italic">To</hi> 8 serni] serue <hi rend="italic">V</hi> 10 et] et (s ras.) <hi rend="italic">T</hi> 12 domino.. <lb/>
            (dõ? <hi rend="italic">raa.) T</hi> 13 illum v continent v 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CXYIIII <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> CXXV <hi rend="italic">Po;</hi> om. <hi rend="italic">G</hi> 19 noces <hi rend="italic">Tv</hi> 26 aescae (a <hi rend="italic">del</hi>. m. 2) <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="390"/>
            dicendum esset, quod p-opulus uidebat uocem et lampadas <lb/>
            et uocem tubae et montem fumantem, quaestio <lb/>
            maior oreretur, quomodo audiebat lampadas et montem <lb/>
            fumantem, quod pertinet ad sensum uidendi. nisi quis dicat <lb/>
            nec tam breuiter dicendum fuisse, ut totum diceretur: audiebat<lb n="5"/>
            uocem et uidebat lampadas et audiebat uocem tubae et <lb/>
            uidebat montem fumantem. duo quippe genera uocis erant, <lb/>
            * et de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba, si tamen ipsam <lb/>
            dixit uocem, quae de nubibus edebatur. ac per hoc melius in <lb/>
            his quae ad sensum audiendi pertinebant generalis sensus est <lb n="10"/>
            positus, hoc est uidendi, cum breuiter totum uellet scriptura <lb/>
            complecti, quam ut in his quae pertinent ad uidendi sensum <lb/>
            subintellegeretur auditus: quo more loqui non solemus. nam <lb/>
            "uide quid sonet" solemus dicere; "audi quid luceat" non <lb/>
            solemus. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="126" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXI. DE DIS ABGENTEIS ET AVBEIS FIERI PBAECEPTO PROHIBITIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. </title></ab><p> Non facietis uobis deos argenteos et deos aureos <lb/>
            non facietis uobis. repetitur quod in primo praecepto <lb n="20"/>
            inculcatum est; et ex dis argenteis et aureis omnia utique <lb/>
            simulacra intelleguntur,, sicut in illo etiam psalmo: idola <lb/>
            gentium argentum et aurum.

<note type="footnote"> 19 Ex. 20, 23 22 Ps. 134, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 aoces v 3 oriretur v 5 brebiter <hi rend="italic">V</hi> 6 lapadas v <lb/>
            8 thonitroa v ipsa <hi rend="italic">V</hi> 12 in] om. <hi rend="italic">v</hi> pertinet <hi rend="italic">T</hi> 18 non <lb/>
            v: nos <hi rend="italic">TV</hi> 14 Bonat v 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CXXI P CXXVII <hi rend="italic">Gv; deest<lb/>
             in T</hi> 17 diis <hi rend="italic">GPv</hi> prohibitis] prohibuit <hi rend="italic">G</hi> 18 exodi] <lb/>
            genesi <hi rend="italic">MV</hi> 20 reppetitur <hi rend="italic">Gv \'</hi> 21 diis <hi rend="italic">GPv</hi> utiqae omnia <lb/>
            <hi rend="italic">GPv</hi> </note> 
<pb n="391"/>
            
</p></div><div n="127" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXII. QVOMODO INTELLEGATVR: NON COQVES AGNVH IN LACTE MATRIS SVAE. EX EODEM UBBO QVAESTIONVM EXODL</title></ab><p rend="script">Non coques agnum in lacte matris suae quomodo  <lb n="5"/>
            intellegatur ad uerborum proprietatem, nescio utrum possit <lb/>
            reperiri. si enim alicuius significationis causa prohibitum <lb/>
            acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi; <lb/>
            si autem in diebus, quibus lactatur, quis hoc habuit <lb/>
            umquam Iudaeorum in obseruatione, ut agnum non coqueret, <lb n="10"/>
            nisi cum desisteret sugere P quid est autem: in lacte matris , <lb/>
            suae? quasi posset, etiam si hoc intellegeretur, sine huius <lb/>
            praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius <lb/>
            ab oue alia lactaretur, cum alicuius profecto rei significandae <lb/>
            causa esse praeceptum nemo ambigit. sed etiam illa quae <lb n="15"/>
            possunt obseruantia factitari, non sine causa ita praecepta <lb/>
            sunt; significant enim aliquid. hoc uero quomodo obseruetur <lb/>
            ad proprietatem uerborum, ant non est aut non elucet. intellectum <lb/>
            tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus <lb/>
            est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes <lb n="20"/>
            quaerens eum, ut occideret, non inuenit; ut coques quod <lb/>
            dictum est pertineat ad ignem passionis, hoc est tribulationem. <lb/>
            unde dicitur: uasa figuli probat fornax, et homines <lb/>
            iustos temtatio tribulationis. quia ergo non est tunc <lb/>
            infans passus, cum quaerente Herode huius modi periculum <lb n="25"/>
            imminere uideretur, praedictum est his uerbis: non coques <lb/>
            agnum in lacte matris suae.

<note type="footnote"> 2 (et 6) Ei. 23,19 90 cf. Matth. 2,13-16 23 iccli. 21, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 cap. CXX T CXXVII P CXXVIII Gv</hi> 3 eodem om. v <lb/>
            libro] libro aupra acxipto c 6 intellegwtnr v 7 repperiri <lb/>
            e caus (a add. m. 2) <hi rend="italic">V</hi> 8 aociperimu <hi rend="italic">V</hi> 18 dacit (i m e <lb/>
            corr. m. 1) <hi rend="italic">V</hi> 19 quod] qao v 21 quoqaee v 25 querende <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 26 eet] <hi rend="italic">om. T 27 lactem V post matris suae add. T:</hi> <lb/>
            hinc iam ex alio opere sci augustini quae secantnr adiecta sont </note> 
<pb n="392"/>
            
</p><p rend="script"><note type="section"> 127. </note> Non occides Christum; prophetia enim uidetur praemonens, ne <lb/>
            se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus <lb/>
            est. tribnlatio quippe passionis tamquam ignis est; unde scriptum <lb/>
            est: tamquam aurum in fornace probauit illos, <lb/>
            et sicut holocaustum hostiam suscepit illos. cui » <lb n="5"/>
            sententiae dominus quoque attestatur dicens: baptismo habeo <lb/>
            baptizari, quem uos nescitis. hoc enim ait, cum <lb/>
            dixisset: ignem ueni mittere in mundum. dicit enim <lb/>
            Iohannes: ipse uos baptizabit in spiritu sanoto et <lb/>
            igni, quod intellegitur et purgatione sanctificationis et pro-10 <lb n="10"/>
            batione tribulationis. eundem ignem significauit etiam ipse, <lb/>
            cum ad passionem duceretur; ubi dixit illis qui eum plangebant, <lb/>
            quod super se potius plangere deberent. ita enim terminauit, <lb/>
            ut diceret: si in uiridi ligno hoc faciunt, in <lb/>
            arido quid facient? monentur enim boni, ne ad Christum <lb n="15"/>
            crucifigendum malis consentiant. dictus est enim a gnus dei, <lb/>
            qui tollet peccata mundi. non ergo coques agnum <lb/>
            in lacte matris suae: non ingeres Christo ignem passionis <lb/>
            in illo die, quo conceptus est; tunc enim et passus traditur, <lb/>
            id est VIII kaL apriles, ex quo die usque ad kal. ianuarias,<lb n="20"/>
            quo natus commendatur, vnn menses computantur decimo <lb/>
            inchoato. perhibentur autem ubera feminarum ex die conceptionis <lb/>
            lac colligere. est autem alius sensus facilior. non <lb/>
            coques agnum in lacte matris suae: paruulum adhuc <lb/>
            et lactantem — qualibus dicit apostolus: lac uobis potum. <lb n="25"/>
            dedi, non escam — non mittes in praeproperam passionem:

<note rend="script" type="footnote"> 4 Sap. 8, 6 6 Luc. 12, 49 et 00 9 Matih: 3, 11 Lnc. 3, 16<lb/>
             cf. Io. 1, 33 14 Luc. 23, 81 16 Io. 1, 29 25 I Cor. 3, 2<lb/>
             2 israhelitae boni v a] om. 2 4 fornacem <hi rend="italic">MV</hi> 6 et<lb/>
             sicut-illos] <hi rend="italic">om. MV</hi> holocaustam (h <hi rend="italic">add. m. 3) T</hi> holocausti (i ita <lb/>
            <hi rend="italic">ras. a m. 2) P</hi> 6 baptimo <hi rend="italic">V</hi> baptismum <hi rend="italic">PT</hi> 9 baptizauit<lb/>
             v 10 igne v intellegitur] intelletur v et purgatione] <lb/>
            ad purgationem v et probatibne) ad probatibnem t) 11 etiam] enim<lb/>
             c 15 facient] fiet P* (w ras.) <hi rend="italic">T</hi> monenttxr] morienturr tJ <lb/>
            enim] ergo <hi rend="italic">Tv</hi> 16 consentient v 17 tollit T1» 20 aprilis<lb/>
             e ad kaL <hi rend="italic">V:</hi> in VIII ki <hi rend="italic">Tv</hi> 21 commendatus v 22 faeminatum<lb/>
             <hi rend="italic">V</hi> 23 antem <hi rend="italic">V: om. Tv</hi> 26 mittaa v praepoperam] <lb/>
            propere v - </note> <lb/>
             
<pb n="393"/>
            tamquam Christo sit dictam, qui talibus adhuc discipulis <lb/>
            pepercit, pro quibus se offerens ait: si ergo me quaeritis, <lb/>
            sinite hos abire. atque ut intellegeretur adhuc eos inualidos <lb/>
            et minus idoneos fuisse passioni tamquam agnos in <lb/>
            lacte matris, secutus ait euangelista: ut impleretur sermo, <lb n="5"/>
            quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi <lb/>
            ex eis quemquam. unde apparet eos, si tunc paterentur, <lb/>
            fuisse perituros; hoc enim tunc non passi sunt quod postea <lb/>
            passi sunt, non adhuc agni in lacte, sed iam arietes in grege. 
</p></div><div n="128" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CXIII. CVB PROPITIATORIVM ARCAE SVPERPONENDVM DIXERIT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. </title></ab><p>Propitiatorium quid dicat superimponendum super aream  <lb/>
            quaeri solet; sed cum aureum fieri iubeat eiusque longitudinem <lb/>
            et latitudinem tantam exprimat, quanta et ipsius arcae dicta. <lb n="15"/>
            est, procul dubio uelut tabulam auream tantae formae fieri <lb/>
            praecepit, qua tegeretur arca: ita ut in ipso propitiatorio <lb/>
            essent duo cherubin, hinc atque inde alterutrum attendentes, <lb/>
            ita ut uultus eorum in propitiatorium essent et pinnis suis <lb/>
            obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. <lb n="20"/>
            aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum <lb/>
            dei. in arca. iussa sunt poni lex et manna et uirga Aaron: <lb/>
            in lege praecepta sunt, uirga potestas significatur, manna <lb/>
            gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. <lb/>
            uerum tamen quia lex a quouis proficiente non ex omni <lb n="25"/>
            parte completur, propitiatorium est desuper. ad hoc enim <lb/>
            opus est, ut propitius sit deus, et ideo superponitur, quia

<note type="footnote"> 2 Io. 18, 8 et 9 11 cf. Ex. 25, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 qui talibna] qualibus v 4 agnos v 5 ait om. <hi rend="italic">T</hi> 8 non <lb/>
            <hi rend="italic">PTv: om. V</hi> 10 <hi rend="italic">cap</hi>. CXXI <hi rend="italic">T</hi> CXXVIII P CXXYIHI 11; <hi rend="italic">om. Q</hi> <lb/>
            11 cur] qua tur P* quare P* archae <hi rend="italic">T</hi> 15 quantam (m <hi rend="italic">del. <lb/>
            «. 1) V</hi> 16 eat] sit v 18 chernbim v 19 esset <hi rend="italic">T</hi> pennie <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 27 deuB om. <hi rend="italic">T</hi> superponitur <hi rend="italic">MPV:</hi> desuper ponitur <hi rend="italic">re</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="394"/>
            superexsultat misericordia iudicio. duo enim cherubin <lb/>
            pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est honorant uelando, <lb/>
            quoniam ministeria ista sunt; et inuicem se attendunt, quia <lb/>
            consonant — duo quippe testamenta figurantur ibi — et uultus <lb/>
            eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam dei, in qua<lb n="5"/>
            una spes est, ualde commendant. denique hinc se promisit <lb/>
            . locuturum deus ad Mosen de medio cherubin desursum propitiatorii. <lb/>
            porro si creatura rationalis in multitudine scientiae <lb/>
            — quoniam hanc interpretationem habent cherubin — duobus <lb/>
            ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt, ut societatem <lb n="10"/>
            caritatis commendent, ideo pinnis suis propitiatorium obumbrant, <lb/>
            quia deo, non sibi tribuunt pinnas suas, id est deum <lb/>
            honorant uirtutibus, quibus praestant; et uultus eorum non <lb/>
            sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque prouectui ad <lb/>
            multitudinem\' scientiae spes non est nisi in dei misericordia. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>