CIIII. DE QVADBINGENTIS ANNIS NON AD SERVITVTEM, SED AD PEREGRINATIONEM SEMINIS ABRAHAE REFERENDIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Quod ergo dixit deus ad Abraham: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis, non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima seruitute quadringentos annos dei populus fuerit; sed quia scriptum est: in Isaac uocabitur tibi semen, ex anno natiuitatis Isaac usque annum egressionis ex Aegypto computantur anni ccccv. cum ergo de quadringentis triginta detraxeris uiginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si cccc et v annos summa solida quadringentos uoluit appellare scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est, non computetur. non itaque quod ait: in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in seruitute; sed referendi sunt cccc anni ad id quod dictum est: peregrinum erit semen 1 Ex. 12, 87 8 Gen. 15, 18 13 Gen. 21, 12 1 sustulerunt-censum MTV: om. Pv 4 cap . CXIII T CXVIIII P CXX v) om. O 6 quadrigentis MV quadrapntis T quadraginta P1 6 habrahę P 7 exodi PTv: genesi MV 9 propriam V 11 quadrigentis T quadragintis P1 12 quadrigentos T quadringentis v quadraginta P1 annis v 14 naciuitatis Y 15 CCCCV) quadraginta quinque P1 quadrigentis TV . quadrintis Pl 17 CCCC] quadrigentos T quadringintas Pl 19 tempore P1 nunccupare T 20 paulolum v 22 quadrigentos T 23 seruitntem PT 24 CCCC] quadrigenti T quadringinti P1 tuum in terra non propria; quia, siue in terra Chanaan siue in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam hereditatem sumerent terram ex promissione dei; quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt; ut hyperbaton hic intellegatur et ordo uerborum sit: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringen tis annis; illud autem interpositum intellegatur: et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat in extrema enim parte annorum summae huius, hoc est post mortem Ioseph, factum est, ut in Aegypto populus dei duram perageret seruitutem. CV. QVA DIV1SIONE NVMERANDA SINT DECEM PRAECEPTA LEGIS. EX EODEM QVAESTIONVM LIBRO DE EXODO. Quaeritur decem praecepta legis quemadmodum diuidenda sint, utrum quattuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad deum pertinent, sex autem reliqua, quorum primum est: honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent; an potius illa tria sint et ista septem. qui enim dicunt illa quattuor esse, separant quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, ut aliud praeceptum sit: non facies tibi idolum et cetera, ubi figmenta colenda prohibentur; unum autem uolunt. esse: non concupisces uxorem proximi tui, non concupisces domum proximi tui 5 Gen. 15, 13 19 Ex. 20, 1-17 2 antequam) donec antiquam v 4 hiperbaton Y" hyperbatom P intellegatnr hic v 7 quadringentos annos v intellephr P 8 in] om. P 9 ut] nt non v ista] ita Pl 10 extrama P 11 post] om. MY 13 cap. CXHII T CXX P. CIIllI; OWl. G 14 nunerande P\' snnt P\' 15 de exodo scripsi: nodi PT de genesi MY; om. v 19 patrem] patrem tuum P 22 dii GPv alii] alieni P1 24 non concupisces — p. 862, 2 nolunt esse] om. Gv 25 non concupisces—tui] om. MY proximi toi] OM. T . et omnia usque in finem. qui uero illa tria esse dicunt et ista septem, unum uolunt esse quid quid de uno colendo deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro deo colatur; haec autem extrema in duo diuidunt, ut aliud sit: non concupisces uxorem proximi tui, aliud: non concupisces domum proximi tui. decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc scriptura testatur. I : Mihi tamen uidetur congruentius accipi tria illa et ista septem, quia et trinitatem uidentur illa quae ad deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. et re uera quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, hoc ipsum perfectum explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. concupiscentia porro uxoris alienae et concupiscentia domus alienae tantum in peccando differunt, ut illi quod dictum est: non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente scriptura: neque agrum eius, neque seruum eius, neque ancillam eius, neque bouem eius neque subiugalem eius, nec omne pecus eius, nec quaecumque proximi sui sunt. discreuisse autem uidetur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: non concupisces uxorem proximi tui; non concupisces domum proximi tui, et huic coepit cetera adiungere. non autem cum dixisset: non concupisces uxorem proximi tui, huic conexuit alia dicens: "neque domum eius neque agrum eius neque seruum eius" et cetera: sed omnino apparent haec esse coniuncta quae uno praecepto uidentur contineri, et discreta ab illo ubi uxor nominata est. illud autem ubi dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, apparet huius rei -1 uera P1 2 is. (e ras.) P 9 quia] qui P* que P2 et tritlitatem] ex trinitate. (m raa.; ex t in ras . a m. 2) P 10 ingunuare Tl 11 dii Pv alui* P 18 porro] uero Pv 14 peccato Pl 15 adiunctę P 18 subiugalem T1 V (cf. Rõnsch p. 118): subiugale PT2v neque omne v pecus (eius om.) T 19 sui TV: tui Pv 20 (et 21) aliaene T a] et v concupi- Bcentiam v 24 non] et non P 25 alia] talia PT 27 coutinere Pl 29 dii Pc alii] alieni P1 diligentiorem exsecutionem esse in his quae subiuncta sunt. quo enim pertinet: non facies tibi idolum neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque sub terra in aqua; non adorabis eis neque seruies illis, nisi ad id quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me?. Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. non quidem omnis, qui rem proximi concupiscit, furatur; sed si omnis, qui furatur, rem proximi concupiscit. poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur quo differat quod dictum est: non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa concupiscentia; quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, aliqua alia causa cum illi miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens. et hoc fortasse lex ostendere uoluit, quod utrumque peccata sint. Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quo iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece non nisi adulteros . 1 sabiuncta] sibi iuncta v 2 quo enim] quoniam T 3 simulachram V 5 eis P1TV: eos v ea P* 6 dii Pv alii] alieni P* 8 quo] quid GPv qd Pl 10 non quidem -13 praecipitur] om. P concupiscet ∗∗ (e in i corr.; et ras.) P 11 furatur sed—concupiscit om. T\' si om. T* concupisci G1v 12 non de P 14 quo] quid GP2v qd P1 15 (et 17) moechiaueris T 17 et om. T 18 ipso Pl 19 notata sunt om. T1 20 moechatur G1v 22 concupucit G1v ei] eis G1P1v 28 utraque PTv 95 moechia v nomine om. v 26 quo] quod P1 (?)o iam om. T dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo, uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hio sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum est intellegitur, quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis, et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique uidentur sonare communiter. tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. ac per hoc si femina moecha est habens uirum, concumbendo cum eo qui uir eius non est, etiam si ille non habeat uxorem, profecto moechus est et uir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiam si illa non habeat uirum. sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat, uel femina, quae uirum non habet, praecepti huius transgressione teneantur, merito quaeritur; si enim non tenentur, non est prohibita in decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est adulterium, quamuis omnis moechia fornicatio esse intellegatur, sicut locuntur scripturae. dominus autem dicit in euangelio: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari. hic autem utique fornicationem appellauit, si cum alio peccet quae uirum habet, quod est 23 Matth. 5, 32 1 in populo] om. P 4 putari v licitae T 5 uiro] uero P1 V 6 faeminam V 7 eo] ei eo V 8 moecaberis V moechaueris T moecbaris P 10 furaueris T et om. P quae alia Tv: quae aliter V alia*quae (ae ras.) P 12 mascnlus v 13 (et 14) faemina V sibi] si T 14 moecha] moechata PfJ concumbendo PTv: non concnmbendo V 16 est] eras. in P 17 ille Pl o nirum] uirtl pfecto mecha P1 in ras . 18 faemina V 19 transgresione T transgressioni Pl 20 prohibito Pl 22 moechia] moechia etiam Т2v esse fornicatio P intellegitur PT" loquuntnr T 24 excepto v 25 autem V: om. PT" moechia, id est adulterium. omnis ergo moechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt uiri, qui uxores non habent, cum feminis, quae maritos non habent, utrum inueniri possit ignoro. sed si furti nomine bene intellegitur omnis inlicita usurpatio rei alienae — non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit; sed utique a parte totum intellegi uoluit, quidquid inlicite rerum proximi aufertur: — profecto et nomine moechiae omnis inlicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit uel occidi aliquem deus iubet. ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet. In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium; ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodest alicui et nihil obest ei cui mentiris; tale quippe non est aduersus proximum tuum; ut ideo uideatur hoc addidisse scriptura, quae posset breuiter dicere: falsum testimonium non dices, sicut dixit: non occides, non moechaberis, non furaberis. sed hinc magna quaestio est nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: perdes omnes, qui 28 Pa. 5, 7 1 moechia id] moechia ̄ id P1 moechari id T 2 utrum. T 5 ubi] onde P1 prohibe.ta (em i corr. m. 2) P 6 qui] que P 7 faeminis V quae] qui T" inuenire P1 8 ei] 011. e furti] forti hoc v 10 a parte] aperte P1 V 11 rerum renun F1 (corr. m, 2) nominae V 12 inlicitoe concubitoe P 13 legitimoe P1 prohibitos P 20 mendacium] mandatum P1 hoc] om. v 22 id] ids v ad P1 ei] om. T 24 possit Pt 26 moechaueris T furaueris T 27 explicare P1 locuntur mendacium, et: noli uelle mentiri omne mendacium, et cetera huius modi. ,.. CVI.. EXPOSITIO DECEM PRAECEPTORVM SALVA FIRMITATE SVI AD LITTERAM FVNDAMENTl. EX DECALOGI EXPOSITIONE AD POPVLVM.\' Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere uelle aedificare uideamur. ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut uirga in serpentem conuerteretur. aditus enim erat ipse ad Pharaonem, quo commendabatur Moses educturus ex Aegypto populum dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed diuino signo iam terrebantur. uirga significat regnum dei, idemque regnum dei esse utique populum dei, serpentem autem tempus mortalitatis huius; mors enim a serpente propinata est. tamquam ergo cadentes de manu domini in terram mortales effecti sunt; unde proiecta uirga ex manu serpens effecta est. fecerunt et magi Pharaonis similiter; uirgis eorum proiectis serpentes facti sunt. sed prius serpens Mosi, id est uirga Mosi, deuorauit omnes serpentes magorum. tunc demum cauda comprehensa identidem uirga facta est et regnum remeauit ad manum. sunt ergo uirgae magorum populi impiorum uicti Christi nomine; cum in eius corpus transferuntur, tamquam a serpente 1 Eccli. 7, 13 10 cf. Ex. 7, lOsqq. 1 mentire P1v 8 cap . CXV T CXXT P CXXII v; om. G 4 praeceptorum] praeceptorum et decem plagarl T 5 ex] ex ipsa Pv 7 in om. v posito Tv rerum] postea reram v firmitats v significantiam P\' 9 aedifacare Pl ad] sed ad Pv 11 adytns V anditus v erat enim ipse T enim ipse erat Pv commendatur T commendaretur P\' 12 moyses PT2v educturum P1 populos dei ex aegypto c 13 autem] enim Pv 15 serpentem (corr. m. 1) T 17 cadentis P1 effecti] facti Pv 18 effecta] ««fecta (ef ras.) P 20 moysi PT\'v 24 transferantur P* Mosi deuorantur, donec redeat regnum dei ad manum dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis; magnum signum! fiat, fiat ! audistis quid debeatis desiderare: audite quid debeatis uitare. Primum. praeceptum in lege de colendo uno deo: non erunt, inquit, tibi di alii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum: aqua conuersa est in sanguine. compara primum praeceptum primae plagae: deum unum, ex quo sunt omnia, in similitudine intellege aquae, ex qua generantur omnia. quo enim pertinet sanguis nisi ad carnem mortalem? quid est ergo conuersio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum insipiens cor eorum? dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. gloria incorruptibilis dei sicut aqua; similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. et hoc quidem fit in corde impiorum. nam deus incommutabilis manet; neque enim quia et apostolus dixit: commutauerunt, ideo mutatus est deus.\', Secundum praeceptum: non accipies nomen domini dei tui in uanum. qui enim accipit nomen domini dei sui in uanum, non mundabitur. nomen domini dei nostri Iesu Christi ueritas est; ipse enim dixit: ego sum ueritas. ueritas ergo mundat, uanitas inquinat. et quoniam qui loquitur ueritatem, de dei loquitur — qui enim loquitur mendacium, de 5 Ex. 20, 3 7 cf. Ex. 7, 20 11 Rom. 1, 21 Bqq. 90 B*. 20, 7 23 Io. 14, 6 25 cf. Io. 8, 44 1 moysi PT2v manu V 2 in om. v 3 fiat fiat TV: fiat P* fiet PfJ quid] quae T 4 quid] quod T 5 de] om. Tl 6 dii PTo 7 sangninem Pv 9 in similitudine-omnia] om. MV «imilitndinem GPs qua] quo QlPxv omnia] om. G1v 10 enim MV: autem GPTv 11 obscuratum] obscuratum lit PTfJ 12 insepiens P se] om. T esse ae v 14 simititudine. (e a * J in rCII.) P 15 gloria - imaginia] add. P* in mg 16 corruptibilis hominis] om. P 19 motatns P1 25 dei JfTF: deo IPPv suo loquitur - ueritatem loqui est rationabiliter loqui, uanitatem autem loqui est strepere potius quam loqui; merito: quia secundum praeceptum est dilectio ueritatis, cui contraria est dilectio uanitatis. loquitur autem ueritas, perstrepit uanitas. huic praecepto secundo contrariam uidete secundam plagam. quae est illa secunda plaga ? ranarum abundantia. habes expressam significatam uanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. uide amatores ueritatis, non accipientes in uanum nomen domini dei sui, loqui sapientiam inter perfectos, etiam in perfectos; non quidem loqui quod sapere non possunt, non tamen recedere a ueritate et pergere in uanitatem. quamuis enim imperfecti non capiant si quid paulo excelsius fuerit disputatum de uerbo dei, deo apud deum, per quod facta sunt omnia, possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tamquam inter paruulos Christi, Iesum, et hunc crucifixum, non tamen illa est ueritas et ista est uanitas. uanitas autem esset, si Christum mortem non impleuisse, sed finxisse diceremus, si uulnera illa in phantasmate fuisse, si sanguinem non uerum, sed simulatum de uulneribus emanasse, si falsas eum cicatrices tamquam post falsa uulnera demonstrasse. cum uero ista omnia uera dicimus, . facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus, quamuis de sublimi illius et de incommutabili ueritate non loquamur, non tamen imus in uanitatem. qui autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude; strepitum uocis 6 cf. Ex. 8, 6 9 cf. I Cor. 2, 6 13 cf. Io. 1, 1 sqq. 15 cf. I Cor. 1, 28 2 autem om. v est om. v 4 ueritas om. P perstrepit] per strepitum P 5 contrarium P1\'T1 contraria v 6 habundantia P expressum P1 7 sigaificantem v ranarum om. . P1 9 etiam in perfectos] om. v 10 sapere] capere T 12 capiunt T 13 deo] om. T; dm P\' 15 Christi om. T Iesum] ihm (ihu v) xpm PTv 16 illa eet] est illa v ista est - V : ista PTv 17 mortem om. P1 fincxisse P . 18 fantasmate PTtI 21 uara] uere v facta (ct a m. 2 in ras.) T dicemus P1 certe Tv 23 de] dl P incommutabile P\' 25 sterepidum uoces P1 habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. denique in ecclesia locuntur haerentes ueritati ueritatem, per quam facta sunt omnia, ueritatem uerbum carnem factum et habitare in nobis; ueritatem Christum natum de deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; ueritatem accepta forma serui natum ex uirgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem; ubique ueritatem, et quam paruulus aetate capere non potest; ueritatem et in pane et in lacte, in pane magnorum, in lacte paruulorum. idem quippe panis ut lac fiat per carnem traicitur. qui autem huic ueritati contradicunt et in sua uanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium offerentes auribus, non cibum mentibus. audi denique homines rationabiliter loquentes: non sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum; sed uoces non inanes, quia in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. si autem et ranas contrario uis intellegere, illum uersum psalmi recole: uana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Tertium praeceptum: memento diem sabbati sanctificare eum. in tertio isto praecepto insinuatur quaedam uacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit bona conscientia; ibi sanctificatio, quia ibi spiritus dei. denique uidete uacationem, hoc est quietem: super quem, inquit, requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? inquieti ergo resiliunt ab spiritu sancto, rixarum amatores, 13 Ps. 18, 4 sq. 18 Ps. 11, 3 20 Ex. 20, 8 24 Es. 66, 2 1 insunaare P 2 loquuntur T 3 quam] quem Plv 4 habitantem P\' de] a t) 5 ueritate v 7 post ueritatem add . a: et quam perfecti capiunt; om. libri aetate MV: om. OPTv 8 magnorum) agnorum v 9 ut] et v fiet v 10 autem] T* im rara. 11 in] om. P 12 inferentes P2Т 13 rationaliter . T loquelae Tv 14 audientur P1 15 non] om. v . eiiit P 16 aij sicut T* 17 contrario uis Y: uis e contrario PTv 22 uoeationis P1 indicio P1v 23 fecit P1 25 requieficit PT", nisi Vv: om. PT 26 quietem P inquieti] inquiete P1 Vllll. 24 calumniarum seminatores, contentionis quam ueritatis cupidiores; inquietudine sua non admittunt quietem sabbata spiritalem. contra istorum inquietudinem dicitur, tamquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem spiritus dei: esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intellegas. quid intellecturus sum? deum dicentem: cessa ab inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem uolitantibus phantasmatibus et compungentibus; non sit". ita deum enim intellecturus es dicentem tibi: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus. tu per inquietudinem uacare non uis, contentionum tuarum corruptione caecatus exigis uidere quod non potes. attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio: scinifes natae sunt in terra Aegypti de limo. muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate uolitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur, et irruunt, dum abactae rursus adeunt, sicut omnino uana phantasmata cordis contentiosorum. tenete praeceptum, cauete plagam. Quartum praeceptum est: honora patrem tuum et matrem tuam. huic contraria quarta Aegyptiorum plaga cynomyia est. quid est cynomyia? canina musca; graecum uocabulum est. caninum est parentes non agnoscere. nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur. merito autem et catuli canum caeci nascuntur. Quintum praeceptum est: non moechaberis. quinta plaga. 4 Eooli. 5, 13 ,9 Pe. 45, 11 13 cf. Ex. 8, 17 19 Ex. 20, 12 20 cf. Ex. 8, 24 25 Ex. 20, 13 1 contentionee P 2 admittunt V: ad se admittunt PTv quietum Pv sabbata P1T1 V: sabbatum P2v sabbati T1 spiritale v et spiritalem (et add. m. 2) P 6 sum] aim v inquiatudine) iniquitate v 8 fantasmatibua PT" • \'t compungentibua] compungentibus te PTv 12 et] om. v ? 13 scynefes V sciniphes T nati T 14 inquietissimae] om. T\' J15 uolitantis P1 oculos] occulto P1 16 ambiguntur Т1v abactae] abiectae P 17 adeunt V: redeunt PTv fantasmata PTfJ . 20 tuam) dd. m. 2 w T contraria] contria V quarta] in quarta (in add. m. 2) P 21 cynomia libri oynomyia eat] c. enim v 23 cum illi qui PTv: illi qui cum V 24 autem] ergo PTv est mors in pecora Aegyptiorum. comparemus: da hominem moechari meditantem, coniugio non contentum suo; appetitum quendam carnis in se domare non uult, qui est nobis pecoribusque communis. etenim concumbere et generare etiam pecudum est; ratiocinari, intellegere humanum est. ideo ratio, quae praesidet in mente, motus inferiores carnis tamquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim uageque laxare. ideoque ipsis pecoribus natura datum est instituente creatore, ut non moueantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus; neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. homo autem ideo semper moueri potest, quia et refrenare motum potest. tibi dominationem rationis creator dedit, tibi praecepta continentiae tamquam in bestias inferiores lora concessit. tenes tu quod pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest. aliquantum laboras in continendo: non laborat pecus; sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non peruenit pecus. si opus fatigat, merces consoletur; et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare et quod habes commune cum pecore non tamquam pecus in omnia relaxare. quod si contemseris te et imaginem dei, in qua fecit te, neglexeris, uictus cupiditate insinuatarum rerum, tamquam amisso homine eris pecus, non quasi conuersus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. sed forte eligis 1 cf. Ex. 9, 6 25 Ps. 31, 9 1 da] ad P* in ras. . 2 moecbare PY" non] om. T contemtim T 5 pecodom T1 * intellegere (& add. m. 2) P 6 mentem TY inferioris P 8 aagaque P1 peeoribus] om . T1 9 iastituente (te obduxit m. 2 in V) TVv: instituere P1 craatore] creaturae Tl moueatur v\' faeminas V 12 semper ideo v 14 praecepta (fl in a corr. m. 2) T 15 speres v 16 quod -potelt] om. v laboras aliquantum PTv 17 aeternitatS V 18 marcis P1 21 lazare T te] te in te P\'T qua] quo P1 22 te fecit v 23 ammisso P eris] add. P* in mg . 24 natura T 26 eligis] diligis T 24* tibi esse pecus et libera uagari libidine nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. attende plagam: si pecus es, non times; saltem mori times. Sextum praeceptum: non occides. sexta plaga: pustulae in corpore et uesicae bullientes et scatentes et incendia uulnerum ex fauilla fornacis. tales sunt animae homicidales: ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. ardent homines ira, ardent et gratia; sed alius est feruor sanitatis, alius feruor ulceris. ardentes papulae per totum concepta homicidia scatent et sanum non est; feruet, sed non de spiritu dei. nam et qui uult subuenire feruet (et qui uult occidere feruet;) ille praecepto, ille morbo; ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. si possemus uidere animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum. Sequitur: non furaberis, praeceptum septimum. et plaga septima: grando in fructibus. quod contra praeceptum subducis, de caelo perdes; nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. uerbi gratia, qui furatur adquirit uestem, sed caelesti iudicio amittit fidem. ubi lucrum, ibi damnum; uisibiliter lucrum, inuisibiliter damnum; lucrum de sua caecitate, damnum de domini nube. neque enim aliquid sine prouidentia, carissimi. aut uere putatis ea quae patiuntur homines dormiente deo pati? passim uidentur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitruis terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri et quasi ad diuinam 4 Ex. 20, 15 5 cf. Ex. 9, 10 15 Ex. 20, 14 16 cf. Ex. 9, 23aqq. 1 liber v uagare V uacare v libidini v 2 refrenando a: refrenandam V refrenandum PTH) refrenans T* 3 saltim Pv 5 nesaicae T\'v 6 ex] et v fabilla TV fanillae v homicidiales v 7 homicidi T1 deperiit (i del. m. 2) T 11 et qui nnlt occidere fernet a: om. libri 13 sauiosis] scabiosis v possimns y" 14 pntriscentia V 15 fnraneris TV 17 perdia T 18 adquiret v 19 ammittit T amittat v ibi] ubi T\'V 21 aine] sine dei v 22 uere] iure uel uire GIo 24 collegi V himbres V grandines T* tonitruis PT: tonitrues P* tbonitrnis v tronitns F* tonitrus V prouidentiam non pertinere. contra tales cogitationes uigilat ille psalmus: laudate dominum de terra — cum laudes dictae essent de caelo — dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius. ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, dei iudicio intrinsecus grandinantur. o si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non inuenirent quod in os mentis mitterent; et si in furto suo inuenirent quod in auiditatem uentris mitterent, maior fames esset hominis interioris, maior fames et periculosior plaga et grauior mors. multi mortui ambulant et multi facinorosi de diuitiis exsultant. denique seruum dei scriptura intus dicit locupletem: absconditus, inquit, cordis uestri homo, qui est ante deumdiues. non ante homines diues, sed ante deum diues; ubi deus uidet, ibi diues. quid ergo tibi prodest? ubi homo non uidet furaris, et ubi deus uidet grandinaris. Octauum praeceptum: falsum testimonium non dices. octaua plaga: lucusta, animal dente noxium. quid autem uult falsus testis nisi nocere mordendo et consumere mentiendo? denique admonens homines dei apostolus, ne se falsis criminationibus appetant: si mordetis, inquit, et comeditis inuicem, uidete, ne ab inuicem consumamini. Nonum praeceptum: non concupisces uxorem proximi tui, nona plaga: densae tenebrae. etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. moechus est enim et qui 2 PI. 148, 7 sq. 13IPetr. 3,4 18 Ex. 20, 16. 19 cf. Ex. 10, 12 sq. 22 Gal. 5,15 24 Ex. 20, 17 25 cf. Ex. 10,22 8 dmchonM V 4 glacies] laciea V 7 posaint. v 8 flxrto T2v: fiirtn MT1V 9 habiditotom MV aoiditate Pv uentria] mentris F1 (corr. n. 2) menitis (r rtu.) M 10 faaiis (esset) T1 hominis esset v famis T1 etj eat T 12 dinitiia] nanb dinitiit PTv 13 dkit] om T; dioet v locopUtem V . 16 ubi homo] si nbi h. PT non] om. P* fura∗∗ris (ae ras.) T 19 loouta T2v 21 hominis T1 apeetoloe T* 28 ne] in V 26 eet] datam eIt; v non] non. (a rat.) T 27 appetenda] appea* denda T1 mechoe T et PT2V: om. T1v , non it ad uxorem alienam, tantum quia non contentus est sua. iam uero non solum post suam peccare sed etiam alienam adtemtare uere densae sunt tenebrae. nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit alteri, nihil sic uolet pati. ad alia paratior est omnis homo; hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. o densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! uere excaecantur furore horribili furor enim indomitus est conculcare uiri uxorem. Decimum praeceptum est: non concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non subiugium; non aliquid omnino proximi tui concupisces. huic malo plaga contraria est decima, mors primogenitorum. in qua plaga cum comparationem quandam quaero, nihil mihi interim occurrit — fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus — nisi quia qui omnes res, quas habet, heredibus seruat reprehenditur. hic autem clamat: **** qui rem proximi concupiscit et qui furto aufert et qui furatur aliquid proximi non potest nisi rem proximi furari. sed de furto superius iam praeceptum est; ubi intellegas et rapinam; non enim de furto praeciperet et de rapina taceret scriptura, nisi te intellegere uoluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo maioris poenae est uiolenter eripere. auferre ergo nolenti sine occulte siue palam habet praeceptum suum. concupiscere autem rem proximi, quod notat deus, in corde, etiam si iustam ibi successionem quaeras, non licet denique qui nolunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes se quaerent fieri a morientibus. quid enim tam iustum uidetur 9 Ex. 20, 17 12 cf. Ex. 12, 29 2 BOlum (om. non) v . 3 aliena V Salia TV: aliena" alienam P 6 o] om. e 7 facientium] patientium v talia] an talia v 8 conoolcari v concalcari T 10 tni] om. T 11 sabiugum v concupiscas T 15 quia qui scripsi: quia TV qui v 16 clamat.) SC . scriptura; laeunam indicaui, fort. supplendum: non aliquid proximi tui concnpisces. nam et 17 proximi] proximi soi v 21 intellegere te v si] om. T 22 uiolenter] aolenter T1 28 nolentis v 25 iastam ibi] iusta mihi V 26 se] esse v 27 quaerunt Tv . quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi ? quid aput te facit, homo? dimissum est mihi; hereditatem consecutus sum; testamentum lege.a nihil uidetur iustius ista uoce auaritiae. tu laudas quasi iure possidentem: deus damnat iniuste concupiscentem. uide qualis es, qui optas te ab aliquo heredem fieri: non uis, ut habeat heredes. in heredibus autem nihil carius primogenito. proinde in primogenitis tuis puniris, qui concupiscendo res alienas id quod tibi iure non debebatur quasi iuris umbram perquiris. et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos: moriuntur enim homines sine ante parentes suos sine post parentes suos; mortui moriuntur. illud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae dei; nonus natus, prius natus inter omnes tamquam natos cordis nostri primogenita fides est. nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit. omnia opera tua bona filii tui sunt spiritales; sed inter hos tibi primo nata est fides. quisquis rem alienam occulte concupisces, interius fidem perdes. eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non caritate, sed fraude, ueluti amans eum a quo te cupis fieri heredem; amando eum mori quaeris et, ut in re eius te uideas possessorem, illi inuides successorem. Heia, fratres, decursa decem praecepta et decem plagas, comparatos contemtores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum ! cantos uos fecimus, ut habeatis securi res uestras in praeceptis dei: res uestras, inquam, res uestras interioris arcae uestrae, interioris thesauri uestri; res uestras, quas nobis nec fur nec latro nec uicinus potens possit auferre; ubi nec tinea 3 lege v: lego TV 5 qui optas te] qua potestate v 8 coneupiscis v non] om . V 10 corporabiliter v 11 mortui PTV: morte v 14 habebat v 15 prior PTv natos] natus v .17 tua om. v 18 primo nata V: primogenita PTv 19 concnpisciB v perdi. Tv 20 caritatem sed fraudem v 22 ab illi inuides incipit fci. 94 eod. D 24 decim DP\' 25 cumparatos D\' 26 facimus Do 27 aJterum nestras om. DTfJ interiores Dv 28 interioree D 29 ubi om. v nec robigo metuenda est; cum quibus diues exit et naufragus. sic enim eritis populus dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, uobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus uestris, donec ducatur populus de Aegypto quodam exodo suo. quod et fit; nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. Sanctificatio nulla diuina et uera est nisi ab spiritu sancto. non enim frustra dictus est proprie spiritus sanctus; cum sit et pater sanctus et filius sanctus, nomen tamen proprium hoc spiritus accepit, ut tertia in trinitate persona sanctus spiritus diceretur. ipse requiescit super humilem et quietum tamquam in sabbato suo. ad hoc septenarius numerus etiam sancto spiritui deputatur; hoc scripturae nostrae satis indicant. uiderint meliora meliores et maiora. maiores, et de isto septenario numero subtilius aliquid et diuinius aliquid dicant et explicent: ego tamen quod in praesenti sat est, illud uideo, illud uos ad uidendum commemoro, septenariam istam rationem inueniri proprie sancto spiritui deputatam, quia septimo die sonat sanctificatio. et unde probamus sancto spiritui deputari septenariam numeri rationem ? dicit Esaias spiritum dei uenire super fidelem, super christianum, super Christi membrum, sapientiae, intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritum timoris dei. si secuti estis, septem res percurri, tamquam descendentem ad nos spiritum dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: initium sapientiae timor domini. ita ergo septenarius spiritus et unus spiritus, septenaria operatione unus. an .11 of. Ea. 66, 2 20 cf. Ea 11, 2eq. 26 Prou. 1, 7 1 rubigo D Tv ezit] exit (ss a m. 2) D 3 incolomibus v incolumi∗∗bus (ni rae.) D 4 educatur D\'T 9 pater sanctns PPTfJ: p. spa V filius sanetus] f. sp. V 10 spiritus sanctus PT 13 spiritu T\' 14 septinario T1 16 eat] sad DlfJ 17 septinamm T1 18 inuenire v propriae D spiritui sancto V 20 septinariam Tx 21 membra v 22 sapientiae] sapientiae et PlT 23 spiritum] et spiritom v percucurri D1v 24 disCIDdentem D a] om. v 25 ut] et D1v 26 domini] dei DT aliquid euidentius uultis? pentecosten diem festum scriptura sancta de septimanis factum commemorat. habes in scriptura Tobiae, ubi euidenter dicit istum diem festum factum de septimanis. septies enim septeni XLVIUI in summa redeunt. sed tamquam ut redeatur ad caput — spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur — ideo ad XLVIIII additur unum unitatis et fiunt quinquaginta. non ergo iam sine causa quinquagesimo die post ascensionem domini uenit spiritus sanctus. resurrexit dominus, ascendit ab inferis, nondum in caelum; ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumtione numerantur quinquaginta dies, et uenit spiritus sanctus, in quinquagenario numero tamquam natalem sibi apud nos faciens. XL enim diebus hic conuersatus est cum discipulis suis, quadragensimo die ascendit in caelum et peractis ibi decem diebus, tamquam decimo praeceptorum signo, uenit spiritus sanctus, quia nemo implet legem nisi per gratiam spiritus sancti. itaque, fratres, manifestum est septenarium istum numerum ad spiritum sanctum pertinere. quisquis autem non cohaeret unitati Christi et oblatrat aduersus unitatem Christi, intellegendus est non habere spiritum sanctum. contentiones enim et dissensiones non faciunt nisi animales, de quibus apostolus dicit: animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei. deinde scriptum est in epistula Iudae apostoli: hi sunt qui segregant semet 2 cf. Tob. 2, 1 22 I Cor. 2, 14 24 Iud. 1, 19 2 Beptemanis D habens D2v habe∗∗s (ti ras.) P scripturam (oa. in) T 8 festam om. P 4 septemanis D septeni] eeptem DI 5 spiritui DlTVv 6 collegimur D 7 XLVIIII] quadraginta nouQ (u ̃ am. 2 in ras.) D additur] monas additur v anum unitatis] om. v non ergo—causa] om. v ergo] enim D o 8 quinquagesimo (n add. m. 2) T quinquaginaemo (e in i corr. m. 2) D 10 nondum - inferis om. T\' ab illa om. v iaferis (om. ak) V 12 quinquaginario DT1 13 cum] dominus cum DTv 14 quadraginsemo D 15 decem] deeim D 17 istum septenarium 11 20 intellegendum T est] est eum T 22 aaimales D\' 23 quae] ea quae T 24 in] et in DTv epistola DTv ipsos — reprehendens loquebatur — animales, spiritum non habentes. quid manifestius ? quid euidentius ? merito ueniant, etsi eadem credentes quae nos, tamen accepturi spiritum sanctum, quem habere non possunt, quamdiu sunt hostes unitatis. hos autem comparat apostolus magis Pharaonis: habentes, inquit, formam pietatis, sed uirtutem eius abnegantes: in signo tertio defecerunt. Iam uidete quare in tertio signo defecerunt. mementote eos qui aduersantur unitati non habere spiritum sanctum. tria uero illa praecepta prima in decalogo ad dei dilectionem pertinere intelleguntur, ut septem cetera intellegantur ad dilectionem proximi pertinere; ut duabus tabulis legis, decem praeceptis, duo illa tamquam summaria praecepta teneantur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem dei. quae tria prima? primum: non erunt tibi di alii praeter me; cui contraria plaga est aqua conuersa in sanguine: propter quod summum principium creatoris ad similitudinem humanae carnis adductum. secundum praeceptum: ne accipias nomen domini dei tui in uanum pertinet, quantum arbitror, ad regnum dei, quod est filius dei. unus enim deus et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. contra uerbum ranae; uide contra uerbum ranas, contra rationem strepitum, contra ueritatem uanitatem. tertium praeceptum de sabbato 5 n Tim. 3, 5 14 Matth. 22, 37 sqq. 19 Ex. 20, 3 22 Ex. 20, 7 1 post loquebatur add. PT : hi sont qui segregant semet ipsos 2 ueniat v 3 accepturi] accipere v 4 quem] neque v non] om. v in possunt desinit foi. 94 D; desideratttr folium unum 7 in signo] qui in signo OTv 8 signo tertio v 12 ut] aut v\' legis] legem v deoem] et decem Tv 18 teneamus v 16 tamquam] siout v 18 praecepta prima v 19 dii T2v cui] om. v 20 sanguinem Tv 21 similitudinem Vv: simulationem PT 23 pertinent v 26 uide TV: uidete Pv pertinens ad spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit; quod uobis paulo ante uehementer, quantum potuimus, commendauimus. huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. ideo in hoc tertio signo defecerunt qui unitatis , inimici spiritum sanctum non habuerunt; facit enim hoc spiritus sanctus poena. aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. denique ut iam euidenter confitentibus ipsis Pharaonis magis agnoscere ualeamus, quomodo appellatus est in euangelio spiritus dei, uideamus quod nomen accepit. obicientes domino conuicium Iudaei cum dixissent: hic non eicit daemonia nisi in Beelzebub, principe daemoniorum, respondit ille: si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe superuenit in uobis regnum dei. quod alius euangelista sic narrat: si ego in digito dei eicio daemonia. quod alius euangelista dixit "spiritus dei" alius dixit "digitus dei". ergo spiritus dei digitus dei. ideo lex data scripta digito dei; quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ouis celebrato pascha a populo Iudaeorum. implentur quinquaginta dies post occisionem ouis et datur lex scripta digito dei: implentur quinquaginta dies post occisionem Christi et uenit spiritus sanctus. gratias domino occultanti prouidenter, aperienti suauiter. iam uidete hoc etiam, fratres, Pharaonis magos euidentissime confiteri; deficientes in tertio signo dixerunt: digitus dei est hic. 12 Matth. 12, 24 et 28 15 Lnc. 11, 20 26 Ex. 8, 19 4 ocalis v 5 inrnentibus T 9 ipsis confitentibus T phuaoni V nalemni T 12 beelsebub Tv: beljebub MV 13 principem MV 15 enarrat T 17 alius] aliua euangelista P 19 ijna v quinquagesima v oceissionem T1 occasionem t 20 pasca v 21 datnr] data eat v scripta] scribtura Tl , 22 implebantur v 28 domino] deo v 24 ph araoni v 26 hic at v 1 CVII. ITEM EXPOSITIO DECALOGI AD POPVLVM. EX TRACTATV DE DECEM CHORDIS PSALTEBII. Tota lex in duobus praeceptis est, dilectione dei et dilectione proximi; ad duo itaque praecepta, id est ad dilectionem dei et proximi, pertinet decalogus. ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia deus trinitas. ad alterum praeceptum uero, id est ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo uiuatur inter homines. nam ipse numerus septenarius tamquam septem chordarum incipit ab honore parentum: honora patrem tuum et matrem tuam. ad parentes enim suos homo aperit oculos et haec uita ab eorum amicitia sumit exordium. quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parcere poterit? honora patrem tuum et matrem tuam; et dicit apostolus: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum. quomodo primum, quando quartum mandatum est, nisi quia in septenario numero est primum ? ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. nam ideo duae tabulae legis datae sunt. deus enim famulo suo Mosi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem praecepta legis — quod et psalterium decem chordarum — tria in una tabula ad deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum.. in altera ergo tabula primum est: honora patrem tuum et matrem tuam; secundum: non moechaberis; 10 (et 14) Ex. 20, 12 15 Eph. 6, 2 20 cf. Ex. 31, 18 24 Ex. 20, 12sqq. 1 cap. CXVI T CXXII P CXXni (h 8 cordis TV 4 dilectione dei] in dileotione d. T 6 pertinet] pertinet et T 7 eordae V" uero praeceptum Tv 8 cordae V" 9 septinarius T 10 cordarum TVv honore] hore V 12 eorum F: illorum Tv 14 poUerit (n ras. j erit a m. 2) T 15 patran] patrem tuum GPv matrem] matrem tuam Pv 16 eat] om. Gv 20 mojsi Gv 22 et V: eat GPTv cordarum libri 23 ad proximum -tabula] om. T 25 moechauerie T tertium: non occides; quartum: non furaberis; quintum: non falsum testimonium dices; sextum: non concupisces uxorem proximi tui; septimum: non concupisces rem proximi tui. haec iungamus illis tribus ad dilectionem dei pertinentibus, si in psalterio decem chordarum uolumus cantare canticum nonam. Modo non me intueamini, sed sermonem dei. nolite irasci medicamento uestro; non inueni enim aliud qua transire. ueni ad quintam chordam, homo, qui tango psalterium decem chordarum; numquid praetermissurus eram quintam? immo assidue percussurus. in illa enim uideo iacere totum paene genus humanum, in illa uideo plus laborari. ipsam percutiendo quid dico ? nolite moechari post uxores, quia non uultis, ut moechentur post uos uxores uestrae. nolite ire uos quo eas sequi non uultis. sine causa uos excusare conamini, quando dicitis: "numquid eo ad uxorem alienam? ad ancillam meam eo. uis ut dicat tibi: "numquid eo ad uirum alienum? ad seruum meum eo". dices: "non est uxor aliena, ad quam uado". r numquid uis dicatur tibi: "non est uir alienus, ad quem uado" ? absit, ut dicat hoc illa. melius enim dolet te quam imitatur te. illa enim casta et sancta femina et uere christiana, quae dolet fornicantem uirum, et non dolet propter carnem, sed dolet propter caritatem, non ideo non uult ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. nam si propterea non facit, ut tu non facias, si feceris, faciet. si autem deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis et ideo reddat quia iubet ille, et si fornicatur uir, castitatem illa deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum, loquitur intus ubi non audit uir, quia nec dignus est, 1 furaueriB T 5 in] im v cordarum libri 7 intuemini t 8 aliud qua] alio quo v transirem v 9 cordam Vv bomo] o homo v 10 cordarum Vv 13 quid dico quid dico (corr. m. 3) T Mores TV: Mores uestras v 18 dices (e expunxit m. 2) V: dicis Tv 19 dicatur] ut dicatur v 21 faemina V uere P: uera Tv 24 elpedit] (ex add. m. 2 in mg.) T 28 faeminarum V 29 audit uir] auditur T si talis est; loquitur ergo ille interius et dicit et consolatur filiam suam huius modi uerbis: "de iniuriis uiri tui torqueris; quid tibi enim fecit, dole; sed ipsum noli imitari, ut male facias, sed ipse te imitetur in bono. nam in eo quod male facit noli eum putare caput tuum, sed me". nam si et in eo quod male facit caput est, secuturum est corpus caput suum; eunt ambo per praeceps. ut autem non sequatur caput malum suum, teneat se ad caput ecclesiae Christum, huic debens castitatem suam, huic deferens honorem suum. absens sit uir, praesens sit uir: non peccat illa, quia numquam est absens cui debet, ne peccet. CVIII. TESTIMONIVM DE LEGE IMPERATORIS ANTONINI CONTRA EXCVSATIONEM MARITORVM ADVLTERANTIVM. EX LIBRO DE ADVLTERINIS CONIVGIBVS AD POLLENTIVM II, Christiani audiunt: caput mulieris uir; ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere. et ideo canendum uiro illac ire uiuendo, qua timet, ne uxor sequatur imitando. sed istis quibus displicet, ut inter uirum et uxorem par pudicitiae forma seruetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam iura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus uiros uidentur obstringere: legant quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit; ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur, si 16 Eph. 5, 23 1 ille V: om. Tv 2 uiri] om. T tuis T 3 quid] quod v 6 male] mele v fecit v 7 praeceps (prae o m. 2 supr. vers.) T malum caput Tv 8 suum] meum v se] sed Vv (d ras. in V) ad] et v cbristus v debet Tv 11 ne] ut non Tv 12 cap . CXVII T CXXIII P CXXIIII Gv 16 agnuscunt V 18 illac] illo v 19 istis] an scrib . isti? 22 faeminas V 25 de] om. v ambos pariter impudicos conflictus ipse conuicerit. nam supra dicti imperatoris haec uerba sunt, quae aput Gregorianum leguntur: "sane", inquit, "litterae meae nulla parte causae praeiudicabunt. neque enim, si penes te culpa. fuit, ut matrimonium solueretur, et secundum legem Iuliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescripto meo adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an, cum tu pudice uiueres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. periniquum enim mihi uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. quae res potest et uirum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere uel causam facti tollere". si haec obseruanda sunt propter decus terrenae ciuitatis, quanto castiores quaerit caelestis patria et societas angelorum?