<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="109" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XCIIII. DE, ID QVOD ASSIDVE DEVS DICIT, INDVRABO COR PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE EXODO. </title></ab><p>Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis; et uelut  <lb/>
            causam. infert cur hoc faciat: indurabo, inquit, cor Pharaonis, <lb/>
            etiam implebo signa mea et portenta mea <lb/>
            in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis <lb n="10"/>
            Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel implerentur in <lb/>
            Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod <lb/>
            uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis <lb/>
            uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor <lb/>
            habeat ad malum, suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio <lb n="15"/>
            uoluntatis, ea tamen uoluntate mala, ut huc uel illuc moueatur, <lb/>
            cum siue huc siue illuc male moueatur, causis fit, quibus <lb/>
            animus propellitur. quae causae ut exsistant uel non exsistant, <lb/>
            non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta prouidentia <lb/>
            iustissima plane et sapientissima, uniuersum, quod <lb n="20"/>
            creauit, disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor <lb/>
            haberet et Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, <lb/>
            sed potius ad impietatem, uitii proprii fuit; quod uero <lb/>
            ea facta sunt quibus cor suo uitio tam malignum resisteret

<note type="footnote"> 5 (et 7) Ex. 7, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 magnum <hi rend="italic">Pv</hi> 3 sacramentum <hi rend="italic">Pv</hi> 4 <hi rend="italic">cap</hi>. CVI <hi rend="italic">T</hi> CVIIII <hi rend="italic">P <lb/>
            CX v; om. G 5 id MV: eo OPTv</hi> 6 pharaoni P\' ex] <lb/>
            item (idem P1) ex <hi rend="italic">P\'Тv</hi> exodi <hi rend="italic">(om</hi>. de) <hi rend="italic">PTv</hi> 10 induratio <lb/>
            <hi rend="italic">Pv</hi> cordis] cor <hi rend="italic">T</hi> 11 dei] <hi rend="italic">om. v</hi> 13 bonis] bonos <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            quo. (s <hi rend="italic">raa.) P</hi> bonus (u <hi rend="italic">in</hi> o <hi rend="italic">corr. m. 2) P</hi> 14 cordia] cordibus <lb/>
            v quali corde v 15 iuolebit <hi rend="italic">V*</hi> 16 ea tamen (a ta <hi rend="italic">a m. 2</hi> <lb/>
            m ras.) <hi rend="italic">PT</hi> uoluntate] qualitate <hi rend="italic">FT</hi> ut] et <hi rend="italic">v</hi> moueaturilluc <lb/>
            om. T1 18 ut] <hi rend="italic">om. T</hi> 22 et] <hi rend="italic">om. T</hi> patientia] poeniteotia <lb/>
            v 23 impietate y </note> <lb/>
             
<pb n="352"/>
            iussionibus dei — hoc est enim quod dicitur induratum, quia <lb/>
            non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat — <lb/>
            dispensationis fuit diuinae, qua tali cordi non solum non iniusta, <lb/>
            sed euidenter iusta poena parabatur, qua timentes deum <lb/>
            corrigerentur. proposito quippe lucro uerbi gratia, propter<lb n="5"/>
            quod homicidium committatur, aliter auarus, aliter pecuniae <lb/>
            contemtor mouetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille <lb/>
            ad canendum; ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum <lb/>
            non fuit potestate. ita causae ueniunt hominibus malis, quae <lb/>
            non sunt quidem in eorum potestate; sed hoc de illis faciunt,<lb n="10"/>
            quales eos inuenerint iam factos propriis uitiis ex praeterita <lb/>
            uoluntate. uidendum sane est utrum etiam sic accipi possit: <lb/>
            ego indurabo, tamquam diceret: "quam durum sit demonstrabo". <lb/>
            </p></div><div n="110" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">xcv QVOD ABSORBVIT VIRGA AARON VIRGAS MAGORVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. </title></ab><p> Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum <lb/>
            esset: „absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur <lb/>
            uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse,<lb n="20"/>
            sed uirgas; hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod <lb/>
            esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit <lb/>
            uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas <lb/>
            absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde

<note type="footnote"> 18 (et 22) Ex. 7, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 sed — resistebat] <hi rend="italic">om. MV</hi> 8 qu.&amp; (i <hi rend="italic">eras.) T</hi> corda <lb/>
            P iniusta <hi rend="italic">P\'T:</hi> iniuste <hi rend="italic">v</hi> iusta <hi rend="italic">MPlV</hi> 4 sed euidenter add. P* <lb/>
            <hi rend="italic">in mg</hi>. iusta] om. <hi rend="italic">P</hi> 6 commitatur P aliter-aliter] <lb/>
            alter-alter <hi rend="italic">T</hi> 8 propositio in alicuius] propositionali ouiuB <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            9 ueniunt] fiunt <hi rend="italic">Pv</hi> 11 inuenirent P\' preterita. <hi rend="italic">T</hi> 13 indurabo] <lb/>
            inindurabo <hi rend="italic">T</hi> 15 <hi rend="italic">cap</hi>. CYII <hi rend="italic">T</hi> ex P CXI <hi rend="italic">v, om. G</hi> <lb/>
            16 absorbit P 19 <hi rend="italic">(et</hi> 20) dracho <hi rend="italic">MY; sic semper</hi> 20 fantastica <lb/>
            P fastastica <hi rend="italic">T</hi> ficmenta P obsorbuisse v 24 nomina <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="353"/>
            uersa est, non in quod uersa est, quia in id etiam renersa <lb/>
            est: et ideo hoc uocari debebat quod principaliter erat. quid <lb/>
            ergo dicendam est de uirgis magorum? utrum et ipsae ueri <lb/>
            dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae appellatae sunt, <lb/>
            qua et uirga Aaron P an potius uidebantur esse quod non <lb n="5"/>
            erant, Iudificatione ueneflca? cur ergo ex utraque parte et <lb/>
            uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat <lb/>
            loquendi modus? sed demonstrare difficile est quomodo, etiam si <lb/>
            ueri dracones facti sunt ex uirgis magorum, non fuerunt tamen <lb/>
            creatores draconum nec magi nec angeli mali, quibus ministris <lb n="10"/>
            illa operabantur. insunt enim rebus corporeis per omnia <lb/>
            elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, -quibus <lb/>
            cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt <lb/>
            in species debitas suis modis et finibus. et sic non <lb/>
            dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut <lb n="15"/>
            nec agricolae segetum uel arborum uel quorumcumque in terra <lb/>
            gignentium creatores dicendi sunt, quamuis nouerint praebere <lb/>
            quasdam uisibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. <lb/>
            quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc angeli inuisibiliter; <lb/>
            deus uero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes <lb n="20"/>
            seminarias rebus inseuit. res breuiter dicta est; quae si <lb/>
            exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, <lb/>
            longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis <lb/>
            excusat.,

<note type="footnote"> 3 ipsae t1: ipsi <hi rend="italic">PTV</hi> ueli] uiri P1 4 facti <hi rend="italic">PTV</hi> 5 an] <lb/>
            <hi rend="italic">om. P1T1 7</hi> ut] et v defferat P .8 demontrare <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            9 faerint <hi rend="italic">P1v</hi> 12 occulta seminaria v rationea] oreatori v <lb/>
            15 qui iata] quq isti v 16 agricnlae <hi rend="italic">V</hi> quorumcumque <hi rend="italic">V :</hi> <lb/>
            qaoramqae <hi rend="italic">PTv</hi> 18 oportanitates <hi rend="italic">T"</hi> oportunitatis P1 21 quae <lb/>
            aij quasi v 22 ut] et P1 28 longe P\' festinationee <hi rend="italic">T1</hi> <lb/>
            24 excasat] exeunt <hi rend="italic">T</hi>.\', </note>

<note type="footnote"> VIllI. </note>

<note type="footnote"> 23 </note> 
<pb n="354"/>
            
</p></div><div n="111" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">.XCVI. VNDE POTVEBINT INCANTATORES AQVAM IN SANGVINEM VERTERE, 81 IAM VBIQVE FACTVM ERAT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. </title></ab><p> Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum<lb n="5"/>
            ueneficiis suis, et eduxerunt ranas super <lb/>
            terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum <lb/>
            erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem <lb/>
            uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam <lb/>
            fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel<lb n="10"/>
            habitabant, plagis talibus non fuisse percussam; et inde <lb/>
            potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem <lb/>
            uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem <lb/>
            magicae potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam <lb/>
            illa compressa sunt, facere; sed scriptura cito narrando coniunxit <lb n="15"/>
            quod etiam postea fieri potuit. 
</p></div><div n="112" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XCVII. ITEM DE 1NDVRATIONE CORDIS PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. </title></ab><p rend="script"> Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; <lb n="20"/>
            et ingrauatum est cor eius, et non exaudiuit eos, <lb/>
            sicut dixerat dominus. hic apparet non illas tantum <lb/>
            fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores <lb/>
            eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua

<note type="footnote">6 Bx. 8, 7 20 Ex. 8, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">cap</hi>. CVIII <hi rend="italic">T</hi> CXI P CXII v, om. <hi rend="italic">G</hi> 2 potuerunt <hi rend="italic">OPTv</hi> <lb/>
            sanguine P\' 3 conuertere P ubique <hi rend="italic">PVv:</hi> utique <hi rend="italic">T</hi> erat]<lb/>
             fuerat v 4 quaestionum] om. <hi rend="italic">Y</hi> 6 ueneficis P 8 et] om. <lb/>
             P1v 9 uerterent P1 <hi rend="italic">10 ubi GM2PTv: ibbi M1 V</hi> 12 aurire <lb/>
            P 14 potuerant P1V 17 <hi rend="italic">cap</hi>. CVini <hi rend="italic">T</hi> CXII P CXni <lb/>
            0; om. <hi rend="italic">O</hi> 18 ex eodem—exodi om. <hi rend="italic">T</hi> 21 ingratum (ua add. <lb/>
            m. S) <hi rend="italic">T</hi> 23 fuesse P cordis pharaonis] <hi rend="italic">om. v</hi> cordis] cardis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 24 etiam] etiam et <hi rend="italic">T</hi> patientiam] patiendam P1</note> <lb/>
             
<pb n="355"/>
            parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam <lb/>
            utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo <lb/>
            et in malo perseuerandum. non tamen per se ipsa inutilis <lb/>
            est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et <lb/>
            apostolus dicit: ignoras quia patientia dei ad paenitentiam <lb n="5"/>
            te adducit? secundum autem duritiam <lb/>
            cordis tui et cor impaenitens thesaurizas tibi iram <lb/>
            in die irae et reuelationis iudicii dei, qui reddet <lb/>
            unicuique secundum opera eius. nam et alibi cum diceret: <lb/>
            Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam <lb n="10"/>
            illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his qui <lb/>
            pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his qui <lb/>
            salui fiunt, malum autem his qui pereunt; sed tantum bonum <lb/>
            odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore pereant <lb/>
            secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae <lb n="15"/>
            mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant ei <lb/>
            prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille <lb/>
            mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et <lb/>
            laudabit te, et indicia tua adiuuabunt me. non dixit: <lb/>
            ,,munera tua" uel "praemia tua", sed: indicia tua. multum <lb n="20"/>
            est autem, ut sincera fiducia dici possit: proba me, domine, <lb/>
            et temta me; ure renes meos et cor meum. et ne sibi <lb/>
            aliquid ex suis uiribus tribuisse uideatur, continuo addidit: <lb/>
            quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et <lb/>
            complacui in ueritate tua. factam erga se commemorat

<note type="footnote"> 5 Rom. 2, 4-6 10 II Cor. 2, 15 18 Ps. 118, 175 <lb/>
            21 Ps. 25, 2 et 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> tien enti <lb/>
            1 påia (titn add. m. 2) <hi rend="italic">V</hi> patia (enti add. m. 2) <hi rend="italic">M</hi> : 2 paenitendum <lb/>
            <hi rend="italic">PT:</hi> patiendum Vv 8 dalll P ipsam v 4 iam] <lb/>
            om. v koc] nam hoc v 5 ignorans P patientia∗ (m ras.) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 6 addacet <hi rend="italic">Pl</hi> adduxit v 7 impaenitena cor v 8 iudieii <lb/>
            F: iuti isdieii <hi rend="italic">PTv</hi> 11 adioncxit <hi rend="italic">P</hi> qui salui— non <lb/>
            dixit] T* m nu. 151 kit] in kis v 13 his] in his v pereunt <lb/>
            (qui OM.) <hi rend="italic">T</hi> 14 odore] odOle de re <hi rend="italic">T</hi> pareant <hi rend="italic">P</hi> 16 ei] eis <lb/>
            t 98 aliqui. P tribusse <hi rend="italic">T</hi> nideatnr <hi rend="italic">V:</hi> nideretnr <hi rend="italic">PTv</hi> <lb/>
            25 ergo P cummemorat <hi rend="italic">V</hi> </note>

<note type="footnote"> 23* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="356"/>
            misericordiam, ut complacere posset in ueritate, quoniam uniuersae <lb/>
            uiae domini misericordia et ueritas. 
</p></div><div n="113" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XCVIII. PROPTER HOC IPSVM, INQVIT, EXCITAVI TB, QVI OSTENDAM IN TE VIBTVTBM MEAM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. </title></ab><p> Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam <lb/>
            in te uirtutem meam et ut annuntietur nomen <lb/>
            meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus <lb/>
            posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ubi <lb n="10"/>
            autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram <lb/>
            et demonstrare potentiam suam attulit in multa <lb/>
            patientia uasa irae — parcendo utique his quos malos futuros <lb/>
            esse praesciebat: quae nasa dicit perfecta in perditione <lb/>
            - et ut notas, inquit, faceret diuitias gloriae <lb n="15"/>
            suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae <lb/>
            uox est in psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet <lb/>
            me; deus mens demonstrauit mihi in inimicis <lb/>
            meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam <lb/>
            naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, <lb n="20"/>
            quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad <lb/>
            admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim ut

<note type="footnote"> 1 Ps. 24, 10 4 (et 7) Ex. 9, 16 11 Bom. 9, 22 et 23<lb/>
             17 Ps. 58, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 possit <hi rend="italic">Pv</hi> 3 <hi rend="italic">cap</hi>. CXIII P CXIIII v; om. <hi rend="italic">G T</hi> 4 propter<lb/>
             hoc—quaestionum] Item de eadem re <hi rend="italic">T</hi> propter-inquit <hi rend="italic">om. Gv</hi> <lb/>
            propter P: pro <hi rend="italic">MV</hi> inquit <hi rend="italic">om</hi>. P1 excitaoi te <hi rend="italic">GPtJ:</hi> excitauit <lb/>
            <hi rend="italic">lilY</hi> qui (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr. m</hi>. 8 in <hi rend="italic">V) MY:</hi> ut <hi rend="italic">GP"</hi> 6 quaestionum]<lb/>
             q. exodi t. XXXI <hi rend="italic">OPv</hi> 8 nuntietur v 10 in om. P1 perdifficile <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> perdifioile P ubij ibi <hi rend="italic">P\'T</hi> 11 ostendere Ü P <lb/>
            18 uae <hi rend="italic">T</hi> futurus P 14 praescierat <hi rend="italic">PTv</hi> perditionem <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            16 suae om. <hi rend="italic">v</hi> 18 in inimiois <hi rend="italic">T:</hi> inimicis F inimicoe v inter <lb/>
            inimicos P 19 meos <hi rend="italic">Pv</hi> uti] nt i. (n <hi rend="italic">rcu.) P</hi> humanam <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 20 perfert} fert <hi rend="italic">T</hi> 21 scit] scit eos <hi rend="italic">PTv 22</hi> eEercitationem]<lb/>
             excitationem P </note> <lb/>
             
<pb n="357"/>
            annuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, uasis misericordiae <lb/>
            utique prodest. ad eorum utique utilitatem Pharao seruatus <lb/>
            est, sicut et scriptura testatur et exitus docet. 
</p></div></div></body></text></TEI>