<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="104" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">LXXXVIIII QVOD AIT IAOOB AD JOSEPH: PONE MANVM SVB FEMVR r MEVM, ET FACIES IN ME MISERICOEDIAM ET VERI- TATEM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENE6I. </title></ab><p> Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam <lb/>
            in conspectu tuo, subice manum tuam sub femore <lb n="10"/>
            meo, et facies in me misericordiam et ueritatem. <lb/>
            ea filium iuratione constringit, qua seruum constrinxerat <lb/>
            Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste <lb/>
            sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa <lb/>
            nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda<lb n="15"/>
            sunt in scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, <lb/>
            misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia <lb/>
            et ueritas, quando quidem quodam loco scriptum est: <lb/>
            uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita <lb/>
            haec duo multum commendata multum consideranda sunt. <lb n="20"/>
            seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum <lb/>
            meum misericordiam et iustitiam; sicut et iste filio <lb/>
            suo dicit: ut facias in me misericordiam et ueritatem. <lb/>
            quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis <lb/>
            commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra

<note type="footnote"> 6 (et 9) Gen. 47, 29 12 cf. GeD. 24, 2 19 Ps. 24, 10 <lb/>
            21 Gen. 24, 49 </note>

<note type="footnote"> 1 alienamus v 2 eius <hi rend="italic">om. v</hi> 5 <hi rend="italic">cap</hi>. CII <hi rend="italic">T</hi> CIIII P CV <lb/>
            <hi rend="italic">v; om. G</hi> 6 manum] manum tuam P femore meo v 7 facias <lb/>
            P 11 facie.s <hi rend="italic">T</hi> 12 constrinxerat] constrinxit <hi rend="italic">T</hi> 14 utroque <lb/>
            P 15 pendenda] petenda P appetenda <hi rend="italic">v</hi> 16 quqcumque <hi rend="italic">Pv</hi> <lb/>
            legitur <hi rend="italic">Ppr</hi>. 17 misericordiam et iustitiam P 20 sunt] sit <lb/>
            P 23 in me] om. <hi rend="italic">P"</hi> 24 tanto] a tanto <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="345"/>
            Chanan iuxta patres suos, mirum uidetur et quasi absurdum <lb/>
            nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc <lb/>
            ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus <lb/>
            sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi <lb/>
            qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata <lb n="5"/>
            significari in lege non dubium est, cum iubentur homines post <lb/>
            eorum contrectationem siue qualemcumque contactum tamquam <lb/>
            ab immunditia purificari. et hinc illa sententia ducta <lb/>
            est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, <lb/>
            quid proficit lauatio eius? sic et qui ieiunat <lb n="10"/>
            super peccata sua et iterum ambulans haec eadem. <lb/>
            facit. sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, <lb/>
            eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae <lb/>
            sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. <lb/>
            ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera <lb n="15"/>
            patriarcharum nisi in ea terra, ubi ille crucifixus est cuius <lb/>
            sanguine facta est remissio peccatorum ? mortibus enim patriarcharum <lb/>
            peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab <lb/>
            eo loco, quod Abramium uocatur, ubi sunt ista corpora, abesse <lb/>
            locum, ubi crucifixus est dominus, fere xxx milibus, ut etiam <lb n="20"/>
            ipse numerus eum significare intellegatur qui in baptismo <lb/>
            apparuit ferme xxx annorum; et si quid aliud de re tanta <lb/>
            uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non <lb/>
            frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse <lb/>
            curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse <lb n="25"/>
            debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum

<note type="footnote"> 9 Eooli. 31, 00 sq. 13 Pa. 31, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 channan P chanaan <hi rend="italic">Tv</hi> suo P et] <hi rend="italic">om. P</hi> adsurdum <lb/>
            P 2 nec] ne P prophetiae P 3 metiamur] me timeatur <lb/>
            <hi rend="italic">T 4 maius v</hi> ipse P <hi rend="italic">5 cadaberibus V</hi> 1 siue] <hi rend="italic">om. <lb/>
             T</hi> qualecumque <hi rend="italic">T</hi> cQtactum P 8 immunditia P1 <lb/>
            9 babtizatur P baptizatuB v 10 profecit <hi rend="italic">P</hi> labatio <hi rend="italic">MVX</hi> lau.atio <lb/>
            <hi rend="italic">(d ras.) P</hi> 11 IUper] pro v peccato suo v iterum ambulausj <lb/>
            on. Pv haec] <hi rend="italic">om. P</hi> 12 ergo] ego P peccatorum significat <lb/>
            P 15 cadabera <hi rend="italic">MV1</hi> 16 nisi] nia P 19 abrahamii P <lb/>
            21 ipai P 22 ferme] fere <hi rend="italic">Pv</hi> aliud] <hi rend="italic">om. P</hi> 28 sublimiua) <lb/>
            aubtilius P 24 tantol] tantis P 26 <hi rend="italic">post</hi> debeat <hi rend="italic">ras</hi>. 4 <hi rend="italic">litt. <lb/>
             in T</hi> securitas] curiositas v </note> <lb/>
             
<pb n="346"/>
            sepeliantur uel insepulta etiam per iniquorum rabiem relinquantur <lb/>
            aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non <lb/>
            ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem <lb/>
            futuram. 
</p></div><div n="105" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XC. QVID SIT QVOD SCRIPTVM EST: ET APPOSITVS EST AD PATRES SVOS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. </title></ab><p rend="script"> Videndum quomodo dicant scripturae quod assidue dicunt <lb/>
            de mortuis: et appositus est ad patres suos uel: appositus <lb/>
            est ad populum suum. ecce enim de Iacob dicitur <lb n="10"/>
            iam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem <lb/>
            populum apponatur non in promtu est uidere. ex illo enim <lb/>
            populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui <lb/>
            uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos <lb/>
            populum appellare cunctemur. nam si dictum esset: appositus<lb n="15"/>
            est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est <lb/>
            non solum hominum sanctorum uerum et angelorum, populus <lb/>
            ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis <lb/>
            ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem <lb/>
            et ad milia angelorum exsultantium? huic populo <lb n="20"/>
            apponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim <lb/>
            dicuntur apponi, quando nulla iam remanet sollicitudo temtationum <lb/>
            et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: <lb/>
            ante mortem ne laudes hominem quemquam.

<note type="footnote"> 6 (et 9) Gen. 49, 33 18 Heb. 12, 22 24 Eccli. 11, 28 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sepelientur <hi rend="italic">P</hi> iniquorum <hi rend="italic">MV:</hi> inimicorum <hi rend="italic">PTv</hi> 2 libidinem <lb/>
            <hi rend="italic">MV</hi> delacerata adsummautur P 3 integra P <lb/>
            glorioea P 5 <hi rend="italic">cap</hi>. CIII <hi rend="italic">T</hi> CV P CYI <hi rend="italic">v;</hi> om. <hi rend="italic">G</hi> 6 quid] <lb/>
            qd P 7 quaestionum] q. de (de om. P) genesi <hi rend="italic">PTv</hi> 8 dicunt] <lb/>
            dicant <hi rend="italic">МPV</hi> 12 prnmptn P promptum <hi rend="italic">T</hi> 21 opponuntur <lb/>
            P deo] <hi rend="italic">om. МV;</hi> dm P1 22 iam] om. v temtatiouum] <lb/>
            temptantium P </note> 
<pb n="347"/>
            
</p></div><div n="106" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XCI. DE XL DIEBVS SEPVLTVRAE IACOB. EX LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. </title></ab><p>Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura,  <lb/>
            forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. <lb n="5"/>
            non enim frustra etiam XL dies ieiuniorum sunt constituti, <lb/>
            quibus Moses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia <lb/>
            praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. <lb/>
            unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam <lb/>
            scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur, <lb n="10"/>
            ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi <lb/>
            paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata <lb/>
            et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est <lb/>
            istum numerum luctui paenitentium tantummodo conuenire; <lb/>
            alioquin non XL dies fecisset dominus cum discipulis suis post <lb n="15"/>
            resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; <lb/>
            qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta <lb/>
            interpretes, quos legere consueuit ecclesia, errasse credendi <lb/>
            sunt, ut non dicerent: XL dies, sed: triduum et <lb/>
            Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam <lb n="20"/>
            interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore <lb/>
            uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, <lb/>
            consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent <lb/>
            quod dies XL in hebraeis codicibus legerentur, ut in <lb/>
            domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique <lb n="25"/>
            peccata; de quo dictum est: qui traditus est <lb/>
            propter delicta nostra et resurrexit propter

<note type="footnote">4 cf. Gen. 50, 3 7 cf. Ex. 34, 28 m Reg. 19, 8 Matth. <lb/>
            4, 2 10 Ion. 3, 4 26 Rom. 4, 25 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 cap</hi>. CVI P CVII Gv; <hi rend="italic">deest in T</hi> 2 quaest. de genesi] supra <lb/>
            wripto v 5 significat <hi rend="italic">M</hi> aliquid] aliquam v paenitentiam v <lb/>
            7 moyses <hi rend="italic">v</hi> 9 niniuitis <hi rend="italic">v</hi> 10 nineuae <hi rend="italic">MV</hi> niniue <hi rend="italic">v</hi> 11 humiliationi] <lb/>
            humiliati v 12 paenitentia <hi rend="italic">v</hi> 16 exiens] exiens cum eis <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 20 nineuae <hi rend="italic">MV</hi> niniue <hi rend="italic">v</hi> 21 interpraetum <hi rend="italic">M</hi> 25 intellegerentur] <lb/>
            legerentur <hi rend="italic">M</hi> abolirique <hi rend="italic">MV</hi> 26 qui] <hi rend="italic">om. M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="348"/>
            iustificationem nostram. clarificatio autem domini in resurrectione <lb/>
            et in caelum ascensione cognoscitur; unde et bis <lb/>
            numero quamuis unum et eundem spiritum sanctum dedit: <lb/>
            primo posteaquam resurrexit, iterum posteaquam ascendit in <lb/>
            caelum. et quoniam post triduum resurrexit, post XL autem<lb n="5"/>
            dies ascendit, unum horum, quod posterius factum est, numero <lb/>
            dierum codices hebraei significant; alterum autem. de triduo, <lb/>
            quod ad eandem etiam rem pertineret, septuaginta commemorare <lb/>
            non interpretationis seruitute, sed prophetiae auctoritate <lb/>
            uoluerunt. non ergo dicamus unum horum falsum esse et pro<lb n="10"/>
            aliis interpretibus aduersus alios litigemus, cum et illi qui ei <lb/>
            hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod <lb/>
            interpretantur, et septuaginta interpretum. auctoritas, quae <lb/>
            tanto etiam diuinitus facto miraculo commendatur, tanta in <lb/>
            ecclesiis uetustate firmetur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="107" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">XCII. DE LVCTV, QVOD FECIT IOSEPH PATRI SVO SEPTEM DIEBVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. </title></ab><p> Et fecit luctum patri suo septem dies. nescie <lb/>
            utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum<lb n="20"/>
            esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. <lb/>
            unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si <lb/>
            qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, <lb/>
            qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies <lb/>
            auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est:

<note type="footnote"> 4 cf. Io. 20, 22 cf. Act. 2, 2 sqq. 19 Gen. 50, 10 </note>

<note type="footnote"> 4 primum v 6 numerum <hi rend="italic">v</hi> 7 triduo (0 <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">çorr</hi>. m. 5) <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 8 commemorari <hi rend="italic">v</hi> 18 quae tanto] quae quanto v 14 tanta] <lb/>
            tanto <hi rend="italic">v</hi> 16 <hi rend="italic">cap</hi>. CIIII <hi rend="italic">T</hi> CVII <hi rend="italic">P</hi> UVIU v, <hi rend="italic">om. G</hi> 17 quod <lb/>
            <hi rend="italic">GMPTV; cf. Sonsch l. c. p. 269 sqq.:</hi> quem <hi rend="italic">v</hi> 18 quaestionum de <lb/>
            genesij <hi rend="italic">om. PTv</hi> 19 dies] diebus P 20 alicuiul T 21 nouendial] <lb/>
            nouendialia <hi rend="italic">T</hi> nouem dies <hi rend="italic">Pv</hi> appellatur <hi rend="italic">v</hi> 22 hac] ** hac <lb/>
            <hi rend="italic">T hanc</hi> P 23 suis] om. <hi rend="italic">T</hi> 24 septimus] septem v 25 habent <lb/>
            v </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="349"/>
            luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes <lb/>
            dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati <lb/>
            sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito <lb/>
            mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen <lb/>
            numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum <lb n="5"/>
            septuaginta diebus luxerunt. 
</p><ab><title type="sub">HINC IAM CAPITVLA XIII EX LIBRO SVNT EXODI.. </title></ab></div><div n="108" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">* XCIH. DE EO QVOD SCRIPTVM EST IN EXODO: OCCVRRIT EI ANGELVS ET VOLEBAT EVM OCCIDERE. EX LIBRO QVAESTIONVM DE EXODO. </title></ab><p rend="script">In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem  <lb/>
            obuiauit ei angelus et quaerebat eum <lb/>
            occidere. et assumto Sepphora calculo circumcidit <lb/>
            praeputium filii sui; et procidit ad pedes eius et <lb n="15"/>
            dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. <lb/>
            et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis <lb/>
            circumcisionis, primum quaeritur: quem uolebat <lb/>
            angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit <lb/>
            ei angelus et quaerebat eum occidere? nam cui putabitur <lb n="20"/>
            occurrisse nisi illi, qui uniuerso suorum comitatui praefuit <lb/>
            et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, <lb/>
            cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur <lb/>
            occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque <lb/>
            ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae?

<note type="footnote"> 1 Eccli. 22,12 5 cf. Gen. 50, 3 9 (et 12) Ex. 4, 24 et 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 aeptinarius <hi rend="italic">V</hi> 4 exibetur <hi rend="italic">P</hi> 5 aegypti <hi rend="italic">P</hi> 6 dies <lb/>
            <hi rend="italic">PTv</hi> 7 binc-exodi <hi rend="italic">om. T</hi> iam] etiam <hi rend="italic">Gv</hi> capitula XIII] <lb/>
            espito XVI P1 sunt] <hi rend="italic">om</hi>. Gv 8 <hi rend="italic">cap</hi>. CV <hi rend="italic">T</hi> CVIII P CYIUI <lb/>
            si om. <hi rend="italic">G</hi> 10 ex] ex odem <hi rend="italic">(stc) P</hi> 14 assumpta P 15 procedit <lb/>
            P* 17 deeiit] stetit v 19 mosen <hi rend="italic">T</hi> 20 quaerebat] <hi rend="italic">P1 in mg.;</hi> <lb/>
            colebftt P1v 21 comitata P1 23 ob] ab P1 25 aanxiro <lb/>
            (eorr. <hi rend="italic">m. 2) v</hi> sęaeritate (&lt;j <hi rend="italic">a m. 2) V</hi> </note> 
<pb n="350"/>
            + <lb n="25"/>
            quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit: quaerebat <lb/>
            eum occidere, quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus <lb/>
            reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut <lb/>
            prius diceret: occurrit ei et quaerebat eum occidere, <lb/>
            de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: fundamenta<lb n="5"/>
            eius in montibus sanctis; diligit dominus <lb/>
            portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo <lb/>
            uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: <lb/>
            fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: <lb/>
            diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel <lb n="10"/>
            domini uel Sion, ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta <lb/>
            ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod <lb/>
            est "eius", genus ambiguum est — omnis enim generis est hoc <lb/>
            pronomen, id est et masculini et feminini et neutri — in <lb/>
            graeco autem in feminino genere dicatur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αὐτη̃ς</foreign>,</hi> masculino <lb n="15"/>
            et neutro <hi rend="italic">avrov,</hi> et habet codex graecus <hi rend="italic"><sic>atzov</sic>:</hi> cogit intellegere <lb/>
            non fundamenta Sion, sed fundamenta domini, id est <lb/>
            quae constituit dominus, de quo dictum est: aedificans <lb/>
            Hierusalem dominus. nec Sion tamen nec dominum antea <lb/>
            nominauerat, cum diceret: fundamenta eius in montibus <lb n="20"/>
            sanctis. sic et hic nondum nominato infante dictum est: <lb/>
            occurrit ei et quaerebat eum occidere, ut de quo <lb/>
            dixerit in consequentibus agnoscamus. quamquam et si de Mose <lb/>
            quisque accipere uoluerit, non est magnopere resistendum. <lb/>
            illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid<lb n="25"/>
            sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet <lb/>
            eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis s <lb/>
            infantis; non enim ait: "recessit ab eo", propter quod

<note type="footnote"> 5 Ps. 86, 1 sq. 18 Ps. 146, 2 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 dixerat v</hi> 2 ex] e v <hi rend="italic">3 repperiatur V</hi> sane] <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            5 antea] ante ea P 8 uel de illa] <hi rend="italic">om. v</hi> 13 est hoc] hoc est <lb/>
            P 14 »*masculini (et <hi rend="italic">ras.) P</hi> et feminini] <hi rend="italic">eras. in P</hi> fęminini <lb/>
            (Q <hi rend="italic">a m. 2) V</hi> femini <hi rend="italic">T</hi> 15 dicitur <hi rend="italic">v</hi> <foreign xml:lang="grc">αὐτη̃ς</foreign>] ayxec aytoc <lb/>
            <hi rend="italic">MY</hi> autes aviHc <hi rend="italic">PT</hi> 16 <hi rend="italic">avroii]</hi> avwv autu <hi rend="italic">MPTV</hi> gregns <lb/>
            P 19 ante <hi rend="italic">T</hi> 22 occurrit ei] <hi rend="italic">om. v</hi> 23 mosen <hi rend="italic">V</hi> moyse <lb/>
            <hi rend="italic">Pv</hi> 24 quisque accipere] a. quisquam <hi rend="italic">PTv</hi> magno opere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            25 quod] <hi rend="italic">om. v</hi> 26 uellit P1 28 ait] aut <hi rend="italic">M V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="351"/>
            circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis; <lb/>
            non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor, <lb/>
            sacramento. 
</p></div></div></body></text></TEI>