<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117p.stoa001.opp-lat1"><p n="6">Primum de locis sanctis pro conditione platearum deuertendum <lb/>
            est ad basilicam, quae Martyrium appellatur, a Constantino <lb/>
            magno cultu nuper extructam. Dehinc cohaerentia ab<lb n="10"/>
            occasu loca uisuntur Golgotha atque Anastasis; sed Anastasis <lb/>
            in loco est resurrectionis, Golgotha uero medius inter Anastasim <lb/>
            ac Martyrium locus est dominicae passionis, in quo etiam rupis <lb/>
            apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domino crucem pertulit. <lb/>
            Atque haec tamen extra montem Sion posita cernuntur, quo<lb n="15"/>
            se ad aquilonem deficiens loci tumor porrexit. 
</p></div></body></text></TEI>