Primum de locis sanctis pro conditione platearum deuertendum est ad basilicam, quae Martyrium appellatur, a Constantino magno cultu nuper extructam. Dehinc cohaerentia ab occasu loca uisuntur Golgotha atque Anastasis; sed Anastasis in loco est resurrectionis, Golgotha uero medius inter Anastasim ac Martyrium locus est dominicae passionis, in quo etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domino crucem pertulit. Atque haec tamen extra montem Sion posita cernuntur, quo se ad aquilonem deficiens loci tumor porrexit. Templum uero in inferiore parte urbis in uicinia muri ab oriente locatum magnificeque extructum quondam miraculum fuit, ex quo parietis unius in ruinis quaedam pinna superest reliquis a fundamentis usque distructis. Paucae illic cisternae in usum 1 planiciem P monacorum E cellolae P optinuerunt EV obtenuerunt P circundantes V 2 quae] que P quia V ut fertur PV ab om. E fundata in ramra E loci surrexit refatatus E 3 ob quod V ibi om. PY promissum quondam PV quondam promisso E 4 deum E paraclito E paraclyto V repleti cum correctura E 5 caelebriores P 6 septentrione ingressis a om. PV io septentrionale P septetnali, corr. 1. m. V 7 urbis PF 8 de] e E diuertendum EV 9 uaselicam E martirum E martyrum P 10 nuper om. PY coherentia P 11 loca om. V golgota P atque] et E anasthasiB bis E 12 locn est dmce res. E anastasin P anastasis E 13 martirum E 14 aparet E illa om. PV condam E ipsa E apsam V adfiia E afixo P affixo V domini E domino corpore PV 15 adque E positae PV cernnuntar E 16 difficiena P porregit P porrigit V 17 inferiori EV in uicinia] inuina E 18 instructum E conda E 19 ex co E parietes P ruinas PV 20 a fundamenta P ad fundamenta V destructis V usus E aquarum ostenduntur in ea parte ciuitatis, quae ad septentrionem tenditur. Vicina templo Bethsaida piscina gemino apparet insignis lacu, quorum alter hibernis plerumque impletur imbribus, alter rubris est discolor aquis. Ab ea fronte montis Sion, quae praerupta rupe orientalem plagam spectat, intra muros atque ad radices collis fons Siloa prorumpit, qui alternante aquarum accessu in meridiem fiuit. Iuxta murum Hierusalem uel templi ab oriente Geennon occurrit, quae uallis Iosaphat uocatur, a septentrione in austrum porrecta, per quam Cedron torrens, si quando pluuiarum aquas recipit, decurrit. Circumiecta Hierusolimitanae urbis aspera ac montuosa cernuntur, quae etiam montem Oliueti mille a se discretum passibus in orientem prospectat. Duae in eo ecclesiae celeberrimae habentur, una in eo fundata loco, in quo Dominus ad discipulos habuisse sermonem, alia in illo loco, de quo in caelum ascendisse traditur.