<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117p.stoa001.opp-lat1"><p n="25">In medio autem Iudaeae ciuitas Hierusolima quasi umbilicus <lb/>
            regionis totius, ut prudentibus placuit, nuncupatur, abundans <lb/>
            regio mediterraneis copiis nec fraudata maritimis, quia praetendit <lb/>
            usque Ptolomaidem et totum illud mare praetexit littoribus<lb n="10"/>
            suis. Multae urbes, sed inter omnes Hierusolima eminet, <lb/>
            ita ut quasi caput in suo corpore non obumbret sua membra, <lb/>
            sed regat atque eis tuitioni sit et pulchritudini."
</p></div></body></text></TEI>