In medio autem Iudaeae ciuitas Hierusolima quasi umbilicus regionis totius, ut prudentibus placuit, nuncupatur, abundans regio mediterraneis copiis nec fraudata maritimis, quia praetendit usque Ptolomaidem et totum illud mare praetexit littoribus suis. Multae urbes, sed inter omnes Hierusolima eminet, ita ut quasi caput in suo corpore non obumbret sua membra, sed regat atque eis tuitioni sit et pulchritudini."