<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117p.stoa001.opp-lat1"><p n="23">Item paulo post: "Samaritana quoque regio, inquit, inter <lb n="15"/>
            Iudaeam ac Galilaeam media iacet, incipiens a uico, cui nomen <lb/>
            est Helias, deficiens in terra Acrabatthenorum, natura consimili <lb/>
            nec ullo differens a Iudaea. Utraque enim montuosa atque <lb/>
            campestris est pro locorum diuersitate, neque tota campis

<note type="footnote"> 1 galilg <hi rend="italic">E</hi> gallileae P peritar exordio <hi rend="italic">E</hi> quod ab bacate <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            quod a uico bachatae P quod ad uici batathae <hi rend="italic">Heg. C</hi> quo ad uici <lb/>
            bathatae <hi rend="italic">Heg. uulgo</hi> quoad nici Bacatae <hi rend="italic">em. Iul. Caesar</hi> fines <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> attingit <hi rend="italic">E</hi> 2 tirie de terre fines determinatur <hi rend="italic">E</hi> tyriae finis <lb/>
            terrae determinatur <hi rend="italic">P</hi> tyriae terrae fines determinantur <hi rend="italic">Heg</hi>. 3 ttalla <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            thoalla <hi rend="italic">P</hi> thalla <hi rend="italic">Heg. uulgo;</hi> Meroth <hi rend="italic">corr. Iul. Caesar coll. Ioseph b. Iud. <lb/>
             III, 3, 1</hi> fines <hi rend="italic">EP</hi> finis est <hi rend="italic">Heg</hi>. rotalla <hi rend="italic">E</hi> thoalla P Thella <lb/>
            <hi rend="italic">Iul. Caesar cum Iosepho</hi> 4 iordanes <hi rend="italic">E</hi> iordanis <hi rend="italic">P</hi> hinc <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            intelligi <hi rend="italic">E</hi> porregant P 5 ispatia galilae E spacia gallileae P <lb/>
            superiores P 7 galilea P 8 erbosa <hi rend="italic">E</hi> diuersu P 9 distincta <lb/>
            arboribus om. <hi rend="italic">E</hi> quamuis P adliceat <hi rend="italic">E</hi> alliciat P 10 et <lb/>
            fagitantem] exfugit autem <hi rend="italic">E</hi> effngit autem <hi rend="italic">P</hi> et fugitantem <hi rend="italic">Heg</hi>. <lb/>
            laboris <hi rend="italic">Heg. C</hi> labores <hi rend="italic">Heg. uulgo</hi> adquo <hi rend="italic">E</hi> 11 uagat P frequenter <lb/>
            P 12 plurimis inabitantibus <hi rend="italic">E</hi> urbis P 13 innumerabiles <lb/>
            P in suo abeat <hi rend="italic">E</hi> in sua habeat P tractu <hi rend="italic">addidi ex Heg</hi>. <lb/>
            15 inquid P 16 iudeam <hi rend="italic">EP</hi> ac] ad <hi rend="italic">E</hi> atque <hi rend="italic">P</hi> galileam <hi rend="italic">E</hi> gallileam <lb/>
            P 17 aeleaB <hi rend="italic">Heg. C</hi> elias <hi rend="italic">Heg. uulgo</hi> diffiniens P arabet thenorum <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> acrabathtenorum P acrabattenorum <hi rend="italic">Heg. C</hi> acrabathenorum <lb/>
            <hi rend="italic">Heg. uulgo</hi> 18 ulla <hi rend="italic">P</hi> iudea <hi rend="italic">EP</hi> adque <hi rend="italic">EP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="133"/>
            diffunditur neque in locis omnibus montium rupibus scinditur, <lb/>
            sed utriusque qualitatis habet gratiam. Ad exercitium culturae <lb/>
            solubilis terra et mollior eoque frumentis utilis et prope circa <lb/>
            fertilitatem soli nulli secunda, maturitate certe fructuum prior <lb/>
            omnibus; nam cum adhuc alibi serantur frumenta, istic metuntur. <lb n="5"/>
            \'Species quoque atque ipsa frumenti natura haud <lb/>
            usquam praestantior habetur. Aqua dulcis, decora ad speciem, <lb/>
            suauis quoque ad potum, ut secundum elementorum gratiam <lb/>
            aestimauerint Iudaei eam promissam patribus terram fluentem <lb/>
            mel et lac, cum spoponderit illis resurrectionis praerogatiuam, <lb n="10"/>
            et utrumque quidem diuina pietas contulerat, si seruassent <lb/>
            fidem; sed infidelibus animis utrumque ereptum, hic iugo <lb/>
            captiuitatis, illic uinculo peccati. Nemorosa regio et ideo diues <lb/>
            pecoris, abundans lactis, denique nusquam sic lacte distenta <lb/>
            pecus ubera gerit. Poma siluestria uel insitiua super omnium <lb n="15"/>
            regionum copias. Referta autem utraque uel Samaria uel Iudaea <lb/>
            hominum multitudine, ut mihi uideantur hinc illud interpretati <lb/>
            Iudaei, quod scriptum est: Quia nulla erit in his <lb/>
            sterilis et infecunda, cum hoc lex de meritorum fecunditate <lb/>
            praescripserit et uirtutum fertilitate. <lb n="20"/>
            
</p></div></body></text></TEI>