<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117p.stoa001.opp-lat1"><p n="2">Hierusolimitanae urbis situm atque ipsius Iudaeae, ut mihi <lb/>
            uel relatione cognitus erat uel lectione conpertus, breuiter <lb/>
            amplexus sum breui et ipsum praefatione indicans, quia opusculo <lb/>
            non diffuso nequaquam esse diffusam praefationem decet. <lb n="5"/>
            Vale in Christo, decus et praesidium meum. 
</p></div></body></text></TEI>