Hierusolimitanae urbis situm atque ipsius Iudaeae, ut mihi uel relatione cognitus erat uel lectione conpertus, breuiter amplexus sum breui et ipsum praefatione indicans, quia opusculo non diffuso nequaquam esse diffusam praefationem decet. Vale in Christo, decus et praesidium meum.