<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117p.stoa001.opp-lat1"><p n="17">"Respondeant mihi, qui hanc terram, quae nunc nobis Christi <lb n="5"/>
            passione et resurrectione terra repromissionis effecta est, possessam <lb/>
            putant a populo Iudaeorum, postquam reuersus est <lb/>
            ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque ad <lb/>
            Bersabe, quae uix centum sexaginta milium spatio in longum <lb/>
            tenditur. Neque enim Dauid et Salomonem potentissimos <lb n="10"/>
            reges exceptis his, quos post uictoriam in amicitiam receperunt, <lb/>
            plus tenuisse scriptura testatur. Et hoc dico, ut <lb/>
            taceam quinque Palaestinae ciuitates Gazam, Ascalon, Geth, <lb/>
            Accaron, Azotum, Idumaeos quoque a meridiana plaga uix XXV <lb/>
            ab Hierusolima milibus separatos, Arabes et Agarenos, quos <lb n="15"/>
            nunc Sarracenos uocant, in uicinia urbis Hierusalem. Pudet <lb/>
            dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem <lb/>
            blasphemandi dedisse uideamur. A Ioppe usque ad <lb/>
            uiculum nostrum Bethlem XLVI milia sunt; cui succedit uastissima <lb/>
            solitudo plena ferocium barbarorum." <lb n="20"/>
            
</p></div></body></text></TEI>