"Respondeant mihi, qui hanc terram, quae nunc nobis Christi passione et resurrectione terra repromissionis effecta est, possessam putant a populo Iudaeorum, postquam reuersus est ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque ad Bersabe, quae uix centum sexaginta milium spatio in longum tenditur. Neque enim Dauid et Salomonem potentissimos reges exceptis his, quos post uictoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse scriptura testatur. Et hoc dico, ut taceam quinque Palaestinae ciuitates Gazam, Ascalon, Geth, Accaron, Azotum, Idumaeos quoque a meridiana plaga uix XXV ab Hierusolima milibus separatos, Arabes et Agarenos, quos nunc Sarracenos uocant, in uicinia urbis Hierusalem. Pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse uideamur. A Ioppe usque ad uiculum nostrum Bethlem XLVI milia sunt; cui succedit uastissima solitudo plena ferocium barbarorum."