<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117p.stoa001.opp-lat1"><p n="12">Hiericho uero ab Hierusolima in orientem aestiuum decem <lb/>
            et octo milibus excurrit. Iordanis quoque ab eadem caeli parte <lb/>
            ludaeae terrae praetenditur, quarto et uicesimo lapide ab <lb/>
            Aelia separatus, qui primum mare Tiberiadis intersecans atque <lb/>
            ex hoc mergens largis deinde ac placide fluentibus aquis in<lb n="5"/>
            mare mortuum conditur, quod mare Hierusolimam uiginti <lb/>
            circiter milibus respicit. 
</p></div></body></text></TEI>