Hiericho uero ab Hierusolima in orientem aestiuum decem et octo milibus excurrit. Iordanis quoque ab eadem caeli parte ludaeae terrae praetenditur, quarto et uicesimo lapide ab Aelia separatus, qui primum mare Tiberiadis intersecans atque ex hoc mergens largis deinde ac placide fluentibus aquis in mare mortuum conditur, quod mare Hierusolimam uiginti circiter milibus respicit.