Sex milibus ab Hierusolima Bethlem in meridiano latere secedit, quae humili muro et absque turribus angustissimo spatio circumdatur, ubi praesepe Domini exornatum insuper argento atque auro fulgenti cella ambitur. 1 ciuitates que P 2 ostenditur E in uicinia templi ostenditur V 3 templi P betsaida P Bethesda Tobler piscina om. V apparit ut signis P 4 coram E 5 rubri et aquis decolor E 6 rupta EP 7 exspectat PV infra V adque ad radices E atque in radicibus P atque radicibus V silua P 8 alternantia E 9 muroa iheruh salem E geenon E quae om. V 10 nullis P uocatur om. PV septentrionali E austum V porrectum E 11 Cedron om. V turrene P plubiaram E recepit P 13 hierosolimitane urbi E ac] et PF 14 olibeti E oliuiti P 15 dne E aecclesiae V caeleberrime P 16 abentur E eodem PV quod P 17 discipulos suos PV habuisse dicitur PV alio E altera PV illo om. PV loco om. E in caelum] caelum PV in celo E 19 hierosolyma E bethleem ab hierusolima P bethleem ab hierosolimam V 20 umiii E 21 spacio P presepi P exornatu P exornato V 22 adque E Hiericho uero ab Hierusolima in orientem aestiuum decem et octo milibus excurrit. Iordanis quoque ab eadem caeli parte ludaeae terrae praetenditur, quarto et uicesimo lapide ab Aelia separatus, qui primum mare Tiberiadis intersecans atque ex hoc mergens largis deinde ac placide fluentibus aquis in mare mortuum conditur, quod mare Hierusolimam uiginti circiter milibus respicit. Chebron ciuitas quondam gigantum lapide ferme uicesimo et secundo ab Hierusalem infra meridianam plagam distat. Mare magnum nusquam uicinius quam circa Ioppen oppidum possidet, quod quadraginta ab ea in occasum aestiuum milibus abest. Longitudo uerum terrae Iudaeae a Dan usque Bersabee praetenditur ab aquilonali plaga in meridiem producta. Dan quippe uicus exiguus est in exterioribus Iudaeae, quae septentrionalem partem contuentur, in quarto a Paneade miliario Tyrum pergentibus, de quo Iordanis erumpens a loco nomen sortitus est. Ior uero Ebraei fluuium appellant. Ceterum Bersabee, ut supra diximus, ad austrum uergens uicus est maximus uicesimo a Chebron miliario.