Fausto presbytero insulano Eucherius episcopus. Hierusolimitanae urbis situm atque ipsius Iudaeae, ut mihi uel relatione cognitus erat uel lectione conpertus, breuiter amplexus sum breui et ipsum praefatione indicans, quia opusculo non diffuso nequaquam esse diffusam praefationem decet. Vale in Christo, decus et praesidium meum. Hierusalem ab Aelio Adriano Aelia uocitatur, nam post subuersionem Titi conditoris Aelii nomen cum opere suscepit. Natura loci edita adeuntibus eam qualibet ex parte haut dubie ascendendum erit, diutino quippe, sed molli tractu adsurgit. Situs ipse urbis paene in orbem circumactus est non paruo murorum ambitu, quo etiam montem Sion quondam uicinum iam intra se recipit, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet. Maior ciuitatis pars infra montem iacet in planitie humilioris collis sita. Mons Sion latere uno, quod aquilonem respicit, clericorum religiosorumque habitationibus sequestratur, cuius in uertice A + U), In ne dni nri ihu xpi. Incipit opusculum sancti Eucherii episcopi de situ hierosolimae uel iudae E Epistola Eucherii episcopi ad FauBtum presbyterum V titulus deest P 1 Faustino EV 2 urbis hierosolimÄ™ E hierusolymitanae urbis V 3 uel om. PV agnitus PV compertus EV brebiter E 4 brebi et ipsum E breuique ipsum V breui id ipsum P pfacione V 5 defusione quamquam P 6 decus et praesidium meum om. E 7 helio E hadriano V helia E uoci... ur E 8 aeliae P helii E 9 aedita P adeuntibus] adeuntibi P aiunt V eam] eum E om. V aut dubiae P 10 molliter tracto P assurgit Y 11 urbes P pene hinc in E urbem P est om. PV parbo E 12 syon, ,,;c semper V 13 quia a E oppositus E arche E archae P urbis EP 14 ciuitates P infra] suptu E planiciem PV planitiae E 15 umilioris E 16 quo E aquilone excipit P 17 religiosoremque P frequentatur P uerticem P planitiem monachorum cellulae obtinuerunt ecclesiam circumdantes, quae illic fertur ab apostolis fundata pro loci resurrectionis dominicae reuerentia, eo quod ibi promisso quondam per Dominum paracleto repleti sunt spiritu. Celebriores tres sunt portarum exitus, unus ab occasu, alter ab oriente, tertius a septentrione ingressis a septentrionali parte urbem.