<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa004.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Operae pretium est etiam illud indicare qui deinde <lb/>
            Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. cum <lb/>
            dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti <lb/>
            mortem moliretur, deprehenso dolo eius apud Massiliam <lb n="10"/>
            captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio <lb/>
            adfectus impiam uitam digna morte finiuit. ad uero <lb/>
            beatissimorum Agaunensium martyrum corpora post multos <lb/>
            passionis annos sancto Theodoro eiusdem loci episcopo reuelata <lb/>
            traduntur in quorum honorem cum exstrueretur basilica <lb n="15"/>
            quae uastae nunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis <lb/>
            iacet, quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum <lb/>
            putaui. accidit, ut inter reliquos artifices, qui inuitati conuenisse <lb/>
            ad illud opus uidebantur, quidam adesset faber quem <lb/>
            adhuc gentilem esse constaret. hic cum dominico die quo <lb n="20"/>
            ceteri ad exspectanda diei illius festa discesserant in fabrica <lb/>
            solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus <lb/>
            sanctis hic idem faber rapitur atque ad poenam <lb/>
            uel ad supplicia distenditur et uisibiliter turbam martyrum

<note rend="script" type="footnote"> s <lb/>
            .1 beatissimorum id est <hi rend="italic">D</hi> mauricii exsnperii <hi rend="italic">D</hi> exuperi P (s. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> <lb/>
            <lb/>
            t adque P (t <hi rend="italic">m. 2.)</hi> 4 salodor// P saloduro <hi rend="italic">D</hi> passus <hi rend="italic">D</hi> 6 reno <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            a <lb/>
            7 illut P <hi rend="italic">(corr. m. 2.)</hi> 8 maximianum cruciatus tyrannum et exitus <lb/>
            consecutus sit <hi rend="italic">D</hi> 9 generi <hi rend="italic">D</hi> tenente D 10 depraehenso (a <hi rend="italic">deV</hi>. <lb/>
            f . <lb/>
            . <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2.)</hi> 12 adfectus P (f. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> at <hi rend="italic">D</hi> 13 Agaunensium <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            t <lb/>
            14 theodore loci illius episcopi <hi rend="italic">D</hi> 15 extrueretur <hi rend="italic">D</hi> 16 aijclinis Px <lb/>
            me17 iacebat <hi rend="italic">D post</hi> iacebat <hi rend="italic">legimus in D:</hi> sed nunc erga a praeclaro <lb/>
            ta <lb/>
            ritis ambrosio illius loci abbate denuo edifica (m. 2.) biclinis esse <lb/>
            n <lb/>
            dinoscitur apparuerit <hi rend="italic">D (edd. m. 2.)</hi> 19 illud] hoc <hi rend="italic">D</hi> 21 illius] eius <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            t <lb/>
            22 sese <hi rend="italic">D</hi> 23 adqae P <hi rend="italic">(corr. m. 2.)</hi> poenam P (o <hi rend="italic">del. m. 2</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            cernens uerberatus etiam et increpatus, quod uel die dominico <lb/>
            ecclesiae solus deesset uel illud fabricae opus sanctum suscipere <lb/>
            gentilis auderet. quod adeo misericorditer a sanctis <lb/>
            factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare <lb/>
            sibi nomen poposcerit statimque Christianus effectus sit. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>