Operae pretium est etiam illud indicare qui deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo eius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio adfectus impiam uitam digna morte finiuit. ad uero beatissimorum Agaunensium martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro eiusdem loci episcopo reuelata traduntur in quorum honorem cum exstrueretur basilica quae uastae nunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacet, quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum putaui. accidit, ut inter reliquos artifices, qui inuitati conuenisse ad illud opus uidebantur, quidam adesset faber quem adhuc gentilem esse constaret. hic cum dominico die quo ceteri ad exspectanda diei illius festa discesserant in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad poenam uel ad supplicia distenditur et uisibiliter turbam martyrum s .1 beatissimorum id est D mauricii exsnperii D exuperi P (s. m. 2.) t adque P (t m. 2.) 4 salodor// P saloduro D passus D 6 reno D a 7 illut P (corr. m. 2.) 8 maximianum cruciatus tyrannum et exitus consecutus sit D 9 generi D tenente D 10 depraehenso (a deV . f . . m. 2.) 12 adfectus P (f. m. 2.) at D 13 Agaunensium om. D t 14 theodore loci illius episcopi D 15 extrueretur D 16 aijclinis Px me17 iacebat D post iacebat legimus in D: sed nunc erga a praeclaro ta ritis ambrosio illius loci abbate denuo edifica (m. 2.) biclinis esse n dinoscitur apparuerit D (edd. m. 2.) 19 illud] hoc D 21 illius] eius V t 22 sese D 23 adqae P (corr. m. 2.) poenam P (o del. m. 2 . cernens uerberatus etiam et increpatus, quod uel die dominico ecclesiae solus deesset uel illud fabricae opus sanctum suscipere gentilis auderet. quod adeo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposcerit statimque Christianus effectus sit.