Uictor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emeritae iam militiae ueteranus. hic cum iter agens subito incidisset in hos qui passim epulabantur laeti martyrum spoliis atque ab his ad conuescendum inuitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognouisset, ac detestatus conuiuas detestatusque conuiuium refugiebat requirentibusque ne et ipse forsitam Christianus esset, Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim ab inruentibus interfectus est ceterisque martyribus in eodem loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est. haec nobis tantum de numero illo martyrum conperta sunt nomina: id 6 lupis-procumbentibus om. D 7 fluxeruntque D 10 pelire] p m ferire D 11 obtinuit P (p m. 2.) 12 ipmanissimi P (m. m. 2.) » r 14 plena D 15 conlaudęt D 16 semper om. D 17 uicto P e t 18 meritae P 19 aepulabantur P (a del. m. 2.) 20 adque (t. m . 2.) PD 22 conuiuum D 23 queque (sic) P (altera syllaba deleta) 24 futum rum D hac si D 25 est om. D eodem] hoc D 27 conperta P (m m. 2.) est beatissimorum Maurici, Exuperi, Candidi atque Uictoris, cetera uero nobis quidem incognita, sed in libro uitae scriptasunt. ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Uictor quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum uero castrum est supra Arulam flumen neque longe a Rheno positum.