<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa004.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Uictor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque <lb/>
            miles, sed emeritae iam militiae ueteranus. hic cum iter <lb/>
            agens subito incidisset in hos qui passim epulabantur laeti <lb/>
            martyrum spoliis atque ab his ad conuescendum inuitatus<lb n="20"/>
            prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognouisset, <lb/>
            ac detestatus conuiuas detestatusque conuiuium refugiebat <lb/>
            requirentibusque ne et ipse forsitam Christianus esset, <lb/>
            Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim <lb/>
            ab inruentibus interfectus est ceterisque martyribus in eodem<lb n="25"/>
            loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est. haec nobis <lb/>
            tantum de numero illo martyrum conperta sunt nomina: id

<note rend="script" type="footnote"> 6 lupis-procumbentibus <hi rend="italic">om. D</hi> 7 fluxeruntque <hi rend="italic">D</hi> 10 pelire] <lb/>
            p m <lb/>
            ferire <hi rend="italic">D</hi> 11 obtinuit P (p <hi rend="italic">m. 2.)</hi> 12 ipmanissimi P (m. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> <lb/>
            » r <lb/>
            14 plena <hi rend="italic">D</hi> 15 conlaudęt <hi rend="italic">D</hi> 16 semper <hi rend="italic">om. D</hi> 17 uicto <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            e t <lb/>
            18 meritae <hi rend="italic">P</hi> 19 aepulabantur <hi rend="italic">P</hi> (a <hi rend="italic">del. m. 2.)</hi> 20 adque (t. <hi rend="italic">m</hi>. 2.) <hi rend="italic">PD</hi> <lb/>
            22 conuiuum <hi rend="italic">D</hi> 23 queque <hi rend="italic">(sic) P (altera syllaba deleta)</hi> 24 futum <lb/>
            <lb/>
            rum <hi rend="italic">D</hi> hac si <hi rend="italic">D</hi> 25 est <hi rend="italic">om. D</hi> eodem] hoc <hi rend="italic">D</hi> 27 conperta <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            (m <hi rend="italic">m. 2.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            est beatissimorum Maurici, Exuperi, Candidi atque Uictoris, <lb/>
            cetera uero nobis quidem incognita, sed in libro uitae scriptasunt. <lb/>
             ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres <lb/>
            Ursus et Uictor quos Salodoro passos fama confirmat. <lb/>
            Salodorum uero castrum est supra Arulam flumen neque <lb n="5"/>
            longe a Rheno positum. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Operae pretium est etiam illud indicare qui deinde <lb/>
            Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. cum <lb/>
            dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti <lb/>
            mortem moliretur, deprehenso dolo eius apud Massiliam <lb n="10"/>
            captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio <lb/>
            adfectus impiam uitam digna morte finiuit. ad uero <lb/>
            beatissimorum Agaunensium martyrum corpora post multos <lb/>
            passionis annos sancto Theodoro eiusdem loci episcopo reuelata <lb/>
            traduntur in quorum honorem cum exstrueretur basilica <lb n="15"/>
            quae uastae nunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis <lb/>
            iacet, quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum <lb/>
            putaui. accidit, ut inter reliquos artifices, qui inuitati conuenisse <lb/>
            ad illud opus uidebantur, quidam adesset faber quem <lb/>
            adhuc gentilem esse constaret. hic cum dominico die quo <lb n="20"/>
            ceteri ad exspectanda diei illius festa discesserant in fabrica <lb/>
            solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus <lb/>
            sanctis hic idem faber rapitur atque ad poenam <lb/>
            uel ad supplicia distenditur et uisibiliter turbam martyrum

<note rend="script" type="footnote"> s <lb/>
            .1 beatissimorum id est <hi rend="italic">D</hi> mauricii exsnperii <hi rend="italic">D</hi> exuperi P (s. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> <lb/>
            <lb/>
            t adque P (t <hi rend="italic">m. 2.)</hi> 4 salodor// P saloduro <hi rend="italic">D</hi> passus <hi rend="italic">D</hi> 6 reno <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            a <lb/>
            7 illut P <hi rend="italic">(corr. m. 2.)</hi> 8 maximianum cruciatus tyrannum et exitus <lb/>
            consecutus sit <hi rend="italic">D</hi> 9 generi <hi rend="italic">D</hi> tenente D 10 depraehenso (a <hi rend="italic">deV</hi>. <lb/>
            f . <lb/>
            . <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2.)</hi> 12 adfectus P (f. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> at <hi rend="italic">D</hi> 13 Agaunensium <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            t <lb/>
            14 theodore loci illius episcopi <hi rend="italic">D</hi> 15 extrueretur <hi rend="italic">D</hi> 16 aijclinis Px <lb/>
            me17 iacebat <hi rend="italic">D post</hi> iacebat <hi rend="italic">legimus in D:</hi> sed nunc erga a praeclaro <lb/>
            ta <lb/>
            ritis ambrosio illius loci abbate denuo edifica (m. 2.) biclinis esse <lb/>
            n <lb/>
            dinoscitur apparuerit <hi rend="italic">D (edd. m. 2.)</hi> 19 illud] hoc <hi rend="italic">D</hi> 21 illius] eius <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            t <lb/>
            22 sese <hi rend="italic">D</hi> 23 adqae P <hi rend="italic">(corr. m. 2.)</hi> poenam P (o <hi rend="italic">del. m. 2</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            cernens uerberatus etiam et increpatus, quod uel die dominico <lb/>
            ecclesiae solus deesset uel illud fabricae opus sanctum suscipere <lb/>
            gentilis auderet. quod adeo misericorditer a sanctis <lb/>
            factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare <lb/>
            sibi nomen poposcerit statimque Christianus effectus sit. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, <lb/>
            quod perinde clarum atque omnibus notum est. mater familias <lb/>
            -Quinti egregii atque honorati uiri cum ita paralysi fuisset <lb/>
            obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a uiro suo, ut <lb/>
            Agaunum per multum itineris spatium deferretur, poposcit. <lb n="10"/>
            -quo cum peruenisset sanctorum martyrum basilicae famulantium <lb/>
            manibus inlata pedibus ad diuersorium rediit, ac <lb/>
            sanitati de praemortuis. restituta membris nunc miraculum <lb/>
            suum ipsa circumfert. haec duo tantum mira passioni sanctorum <lb/>
            inferenda credidi. ceterum satis multa sunt quae uel<lb n="15"/>
            in purgatione daemonum uel in reliqus curationibus quotidie <lb/>
            illic per sanctos suos domini uirtus operatur.

<note rend="script" type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. D</hi> \' 3 auderet//////// <hi rend="italic">P in quo desunt</hi> quod adeo 5 poe <lb/>
            t <lb/>
            poscerit <hi rend="italic">D (corr. m. 2.)</hi> est <hi rend="italic">D</hi> 7 adque <hi rend="italic">P (corr. m. 2.)</hi> 8 egregii] <lb/>
            egreditur <hi rend="italic">D</hi> paralisi <hi rend="italic">D</hi> 10 AgaunumJ illic <hi rend="italic">D</hi> 11 ad martirum <lb/>
            ibasilicam <hi rend="italic">D</hi> 12 inuersorium <hi rend="italic">D</hi> 13 nunc <hi rend="italic">om. D</hi> 14 circumtulit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            15 cetera satis credita sunt <hi rend="italic">D EXPL. PASSIO QUAE OBSEB-</hi> <lb/>
            KL <lb/>
            <hi rend="italic">UATUB DIE DECIMOIIII (sic) OCTOBRI P In D post</hi> operatur <lb/>
            <hi rend="italic">deguntur:</hi> neque enim hoc omittendum est quod per longum temporis <lb/>
            -tractum beati innocentii martyris membra rodanus reuelauit. iugi enim <lb/>
            eluuii uicinum in se cespitem tangens religiosa quadam soli pernicie ad <lb/>
            sepulturam martyris famulatrix peruenit. prolatas namque reliquias leuiter <lb/>
            b <lb/>
            lambens non id longe as <hi rend="italic">(m</hi>. 2.) inde terre protulit aut in gurgitus sui <lb/>
            procella demergit <hi rend="italic">(m. 1.),</hi> sed ob gloriosam deuotionem intra ambitum <lb/>
            «basilicae ceteris martyribus sepulturę precipit sociari. cuius translationem <lb/>
            animg scae recordationis domi//ciano genuense et grato agustane urbis <lb/>
            uel protasiorum tum temporis illius loci eps. celebratam recolentes cotidiaca <lb/>
            deuotione et laudibus frequentamus. per dum. nostrum ihm xpm <lb/>
            -cui est honor et gloria laus et perpetua potestas in saecula saeculorum <lb/>
            amen. <hi rend="italic">be. (sic)</hi> amen. <hi rend="italic">EXPLICIT PASS. SCOB. MARTYR. MAU- <lb/>
            BICII CU SOCIIS SUIS SEX MILIA QUINTENTOR OCTUA- <lb/>
            &amp;INTA QUINQUE. DO GRATIAS</hi>. </note> 
<pb n="173"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><head><title type="main">DOMINO SANCTO ET BEATISSIMO IN CHRISTO SALUIO EPISCOPO EUCHERIUS. </title></head><p rend="script">Misi ad beatitudinem tuam scriptam nostrorum martyrum <lb/>
            passionem. uerebar namque ne per incuriam tam gloriosi <lb/>
            gesta martyrii ab hominum memoria tempus aboleret. porroab <lb/>
            idoneis auctoribus rei ipsius ueritatem quaesiui, ab his <lb/>
            utique qui adfirmabant se ab episcopo Genauensi sancto Isaac <lb/>
            hunc quem praetuli passionis ordinem cognouisse, qui credo <lb/>
            rursum haec retro a beatissimo episcopo Theodoro uiro temporis <lb/>
            anterioris acceperit. itaque cum alii ex diuersis locis <lb/>
            atque prouinciis in honorem officiumque sanctorum auri <lb/>
            atque argenti diuersarumque rerum munera offerant, nos <lb/>
            scripta haec nostra uobis suffragantibus dignanter offerimus <lb/>
            exposcens pro his intercessionem omnium delictorum atque in <lb/>
            posterum iuge praesidium patronorum semper meorum. <lb/>
            Mementote uos quoque nostri in conspectu domini, sanctorum <lb/>
            semper officiis inhaerentes, domine sancte et merito beatissime <lb/>
            frater.

<note rend="script" type="footnote"> p <lb/>
            1 domino-frater <hi rend="italic">om. D</hi> 3 scribtam <hi rend="italic">(corr. m. 2.) P</hi> 7 isac P <lb/>
            t <lb/>
            11 <hi rend="italic">et</hi> 12 adque P 13 dignantur P dignanter <hi rend="italic">edd</hi>. 16 memontotefrater <lb/>
            <hi rend="italic">om. P sed addita a man. 8. XIV</hi>., </note> 
<pb n="174"/>
             
<pb n="175"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>