<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa004.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore <lb/>
            penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur, <lb n="20"/>
            legionis eius qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, <lb/>
            campi doctore et Candido senatore militum accendebat exhortando <lb/>
            singulos et monendo fideliumque conmilitonum etiam

<note rend="script" type="footnote"> 2 iubet <hi rend="italic">(sed deleuit m. 2.) P</hi> quod <hi rend="italic">D</hi> ceteri <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            3 persecutione cristianorum <hi rend="italic">D</hi> 4 thebeos <hi rend="italic">D</hi> 5 que <hi rend="italic">om. D</hi> 6 execraf <lb/>
            m <lb/>
            tiones <hi rend="italic">D</hi> 7 aafirmantium P (f <hi rend="italic">m. 2.) om. D</hi> 9 inbutos P (m. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> <lb/>
            m <lb/>
            10 cultibus <hi rend="italic">D</hi> 11 experire sacius <hi rend="italic">D</hi> 12 coppertis <hi rend="italic">P</hi> (m. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> <lb/>
            8 <lb/>
            13 rursum <hi rend="italic">D</hi> (s. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> ingenii sui <hi rend="italic">eras. in D in quo legitur supra</hi> <lb/>
            t m <lb/>
            <hi rend="italic">lineam</hi> priorem adque <hi rend="italic">P</hi> (t. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> 15 cogpellerentur <hi rend="italic">P</hi> (m. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> <lb/>
            n o <lb/>
            17 militum <hi rend="italic">om. D</hi> 18 persisteret <hi rend="italic">P (corr. m. 2.)</hi> 20 paenis <hi rend="italic">P (corr</hi>. <lb/>
            dem <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 )</hi> pen. sanctum Maur.] mauricii <hi rend="italic">D</hi> 21 eius <hi rend="italic">P</hi> (dem <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            sui <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2.)</hi> exuperio <hi rend="italic">(corr. m. 2.) experio D</hi> 22 campe ductore <hi rend="italic">(corr.m.2.) P</hi> <lb/>
            u i m <lb/>
            campi doctore <hi rend="italic">D</hi> accedebat exortandos <hi rend="italic">D</hi> 23 fidelium <hi rend="italic">D</hi> coni <lb/>
            <lb/>
            miletonum <hi rend="italic">P</hi> (m. <hi rend="italic">m. 2.)</hi> commilitones <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            martyrum exempla ingerens; pro sacramento Christi, pro <lb/>
            diuinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendum <lb/>
            suadebat sequendosque admonebat socios illos et contubernales <lb/>
            suos qui iam in caelum praecesserant; flagrabat enim <lb/>
            iam tunc in beatissimis uiris martyrii gloriosus ardor. his<lb n="5"/>
            itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano <lb/>
            insania adhuc aestuanti mandata mittunt, sicut pia, ita et <lb/>
            fortia quae feruntur fuisse in hunc modum:
</p><p rend="script">Milites sumus, imperator, tui, sed tamen serui, quod libere <lb/>
            confitemur, dei. tibi militiam debemus, illi innocentiam. a te<lb n="10"/>
            stipendium laboris accepimus, ab illo uitae exordium sumpsimus. <lb/>
            sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut <lb/>
            auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum, deum <lb/>
            auctorem uelis nolis tuum. si non in tam funesta conpellimur, <lb/>
            ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus,<lb n="15"/>
            adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. <lb/>
            offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine <lb/>
            innocentium cruentare nefas ducimus. dexterae istae pugnare <lb/>
            aduersum impios atque inimicos sciunt, laniare pios et ciues <lb/>
            nesciunt. meminimus nos pro ciuibus potius quam aduersum<lb n="20"/>
            ciues arma sumpsisse. pugnauimus semper pro iustitia, pro <lb/>
            pietate, pro innocentium salute; haec fuerunt hactenus nobis, <lb/>
            pretia periculorum. pugnauimus pro fide. quam quo pacto <lb/>
            conseruabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus ? <lb/>
            iurauimus primum in sacramenta diuina; iurauimus deinde in

<note rend="script" type="footnote"> u <lb/>
            1 pro] et <hi rend="italic">D</hi> 3 illos <hi rend="italic">IJrasum in D</hi> 4 in <hi rend="italic">om. D</hi> calom <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            dor t in <lb/>
            5 martyribus <hi rend="italic">D</hi> ar P odor <hi rend="italic">D</hi> 6 adque <hi rend="italic">P (corr. m. 2.)</hi> 7 ini <lb/>
            <lb/>
            sania <hi rend="italic">D</hi> estuantem <hi rend="italic">D</hi> 8 hoc modo <hi rend="italic">D</hi> 9 liberi <hi rend="italic">D</hi> 13 dominum <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            m h <lb/>
            14 conpellimur P <hi rend="italic">(m m. 2.) 15 fecimus cepimus D actenus P actenus D</hi> <lb/>
            i <lb/>
            (h <hi rend="italic">m. 2.)</hi> 17 quas] quia <hi rend="italic">D</hi> sanguinem <hi rend="italic">D</hi> 18 ducemus <hi rend="italic">D</hi> iste <lb/>
            CIIII1 t <lb/>
            pugnare <hi rend="italic">D</hi> (cum <hi rend="italic">supra lin. a m. 2.)</hi> 19 adque <hi rend="italic">P (corr. m. 2.)</hi> <lb/>
            mus u h <lb/>
            sci//// <hi rend="italic">D</hi> 20 aduersos <hi rend="italic">D</hi> 22 innocentia <hi rend="italic">D</hi> actenus P actenus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            (h <hi rend="italic">m. 2.)</hi> 24 conseruauimus P si <hi rend="italic">supra lin. P (m. 2.)</hi> exibemus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="169"/>
            sacramenta regia, nihil nobis de secundis credas necesse est,. <lb/>
            si prima perrumpimus. Christianos ad poenam per nos requiri <lb/>
            iubes. iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt, habes hic <lb/>
            nos confitentes deum patrem auctorem omnium et filium eius <lb/>
            Iesum Christum deum credimus. uidimus laborum periculo <lb n="5"/>
            rumque nostrorum socios nobis quoque eorum sanguine <lb/>
            aspersis trucidari ferro et tamen sanctissimorum conmilitonum <lb/>
            mortes et fratrum funera non fleuimus, non doluimus, sed <lb/>
            potius laudauimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni <lb/>
            habiti essent pati pro domino deo eorum. et nunc non nos <lb n="10"/>
            uel haec ultima uitae necessitas in rebellionem coegit, non nos <lb/>
            aduersum te, imperator, armauit ipsa saltim quae fortissima <lb/>
            est in periculis desperatio. tenemus ecce arma et non <lb/>
            resistimus, quia mori quam occidere satis malumus et innocentes <lb/>
            interire quam noxii uiuere praeoptamus. si quid in <lb n="15"/>
            nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoueris, <lb/>
            ignes, tormenta, ferrum, subire parati sumus. Christianos nos <lb/>
            fatemur, persequi Christianos non possumus. 
</p></div></div></body></text></TEI>