Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campi doctore et Candido senatore militum accendebat exhortando singulos et monendo fideliumque conmilitonum etiam 2 iubet (sed deleuit m. 2.) P quod D ceteri om. D 3 persecutione cristianorum D 4 thebeos D 5 que om. D 6 execraf m tiones D 7 aafirmantium P (f m. 2.) om. D 9 inbutos P (m. m. 2.) m 10 cultibus D 11 experire sacius D 12 coppertis P (m. m. 2.) 8 13 rursum D (s. m. 2.) ingenii sui eras. in D in quo legitur supra t m lineam priorem adque P (t. m. 2.) 15 cogpellerentur P (m. m. 2.) n o 17 militum om. D 18 persisteret P (corr. m. 2.) 20 paenis P (corr . dem m. 2 ) pen. sanctum Maur.] mauricii D 21 eius P (dem add . sui m. 2.) exuperio (corr. m. 2.) experio D 22 campe ductore (corr.m.2.) P u i m campi doctore D accedebat exortandos D 23 fidelium D coni miletonum P (m. m. 2.) commilitones D martyrum exempla ingerens; pro sacramento Christi, pro diuinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendum suadebat sequendosque admonebat socios illos et contubernales suos qui iam in caelum praecesserant; flagrabat enim iam tunc in beatissimis uiris martyrii gloriosus ardor. his itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano insania adhuc aestuanti mandata mittunt, sicut pia, ita et fortia quae feruntur fuisse in hunc modum: Milites sumus, imperator, tui, sed tamen serui, quod libere confitemur, dei. tibi militiam debemus, illi innocentiam. a te stipendium laboris accepimus, ab illo uitae exordium sumpsimus. sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum, deum auctorem uelis nolis tuum. si non in tam funesta conpellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. dexterae istae pugnare aduersum impios atque inimicos sciunt, laniare pios et ciues nesciunt. meminimus nos pro ciuibus potius quam aduersum ciues arma sumpsisse. pugnauimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute; haec fuerunt hactenus nobis, pretia periculorum. pugnauimus pro fide. quam quo pacto conseruabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus ? iurauimus primum in sacramenta diuina; iurauimus deinde in u 1 pro] et D 3 illos IJrasum in D 4 in om. D calom D dor t in 5 martyribus D ar P odor D 6 adque P (corr. m. 2.) 7 ini sania D estuantem D 8 hoc modo D 9 liberi D 13 dominum D m h 14 conpellimur P (m m. 2.) 15 fecimus cepimus D actenus P actenus D i (h m. 2.) 17 quas] quia D sanguinem D 18 ducemus D iste CIIII1 t pugnare D (cum supra lin. a m. 2.) 19 adque P (corr. m. 2.) mus u h sci//// D 20 aduersos D 22 innocentia D actenus P actenus D (h m. 2.) 24 conseruauimus P si supra lin. P (m. 2.) exibemus D sacramenta regia, nihil nobis de secundis credas necesse est,. si prima perrumpimus. Christianos ad poenam per nos requiri iubes. iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt, habes hic nos confitentes deum patrem auctorem omnium et filium eius Iesum Christum deum credimus. uidimus laborum periculo rumque nostrorum socios nobis quoque eorum sanguine aspersis trucidari ferro et tamen sanctissimorum conmilitonum mortes et fratrum funera non fleuimus, non doluimus, sed potius laudauimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. et nunc non nos uel haec ultima uitae necessitas in rebellionem coegit, non nos aduersum te, imperator, armauit ipsa saltim quae fortissima est in periculis desperatio. tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis malumus et innocentes interire quam noxii uiuere praeoptamus. si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoueris, ignes, tormenta, ferrum, subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus.