<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa004.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Agaunus sexaginta ferme milibus a Genauensi urbe <lb/>
            abest, quattuordecim uero milibus distat a capite Lemanni <lb/>
            lacus quem influit Rhodanus. locus ipse iam inter Alpina<lb n="20"/>
            iuga in ualle situs est ad quem pergentibus difficili transitu <lb/>
            asperum atque artum iter panditur. infestus namque Rhodanus <lb/>
            saxosi montis radicibus uix peruium uiantibus aggerem <lb/>
            reliquit. euictis transmissisque angustiarum faucibus subito <lb/>
            nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. in hoc<lb n="25"/>
            legio sancta consederat. igitur, sicut supra diximus, cognito <lb/>
            Maximianus Thebaeorum responso praecipiti ira feruidus ob

<note rend="script" type="footnote"> nct baut <lb/>
            1 thebei <hi rend="italic">D</hi> 3 acci///i <hi rend="italic">D</hi> 5 christum] deum D 8 restitue P <lb/>
            p <lb/>
            10 detraectare P detractari <hi rend="italic">D</hi> 11 obtemperaturos <hi rend="italic">P</hi> (p <hi rend="italic">m. 2.)</hi> 13 dilatum <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 14 Agaunensibus] his <hi rend="italic">D</hi> substitisse// <hi rend="italic">D</hi> 15 in furore et <lb/>
            m <lb/>
            instinctu// <hi rend="italic">D</hi> prius mihi quam <hi rend="italic">D</hi> 16 conmemorem P (m <hi rend="italic">m. 2.)</hi> <lb/>
            a c <lb/>
            18 Agaunus] locus ille agen//uense <hi rend="italic">D</hi> 19 limani P lin//annilaus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            t <lb/>
            20 qui influit rodanum <hi rend="italic">D</hi> 22 adque P <hi rend="italic">(eorr. m. 2.)</hi> art.] arduum <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            25 nec <hi rend="italic">om. D</hi> hoc loco <hi rend="italic">D</hi> (loco <hi rend="italic">suprascripsit m. 2.)</hi> 27 thebee <lb/>
            <lb/>
            orum <hi rend="italic">D</hi> praecipiti <hi rend="italic">P (m. 2.)</hi> ferire <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="167"/>
            neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio <lb/>
            feriri iubet, quo facilius ceteri regiis praeceptis territi metu <lb/>
            cederent, redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem <lb/>
            Christianorum cogantur. ubi uero ad Thebaeos <lb/>
            denuntiatio iterata peruenit cognitumque ab eis est iniungi <lb n="5"/>
            sibi rursum exsecutiones profanas, uociferatio - passim ac <lb/>
            tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli <lb/>
            in haec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum se profana <lb/>
            semper detestatos, Christianis se inbutos, sacrae et diuinae <lb/>
            religionis cultu institutos unum se aeternitatis deum colere; <lb n="10"/>
            extrema experiri satius esse quam aduersum Christianam <lb/>
            fidem uenire. his deinde conpertis Maximianus omni belua <lb/>
            . cruentior rursus ad ingenii sui saeuitiam redit atque imperat, <lb/>
            ut iterum decimus eorum morti detur et ceteri nihilo minus <lb/>
            ad haec quae spernerent conpellerentur. quibus iussis denuo <lb n="15"/>
            in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus <lb/>
            sorte obuenerat; reliqua uero se militum multitudo mutuo <lb/>
            sermone instigabat, ut in tam praeclaro opere persisteret. 
</p></div></div></body></text></TEI>