Agaunus sexaginta ferme milibus a Genauensi urbe abest, quattuordecim uero milibus distat a capite Lemanni lacus quem influit Rhodanus. locus ipse iam inter Alpina iuga in ualle situs est ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. infestus namque Rhodanus saxosi montis radicibus uix peruium uiantibus aggerem reliquit. euictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. in hoc legio sancta consederat. igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebaeorum responso praecipiti ira feruidus ob nct baut 1 thebei D 3 acci///i D 5 christum] deum D 8 restitue P p 10 detraectare P detractari D 11 obtemperaturos P (p m. 2.) 13 dilatum D 14 Agaunensibus] his D substitisse// D 15 in furore et m instinctu// D prius mihi quam D 16 conmemorem P (m m. 2.) a c 18 Agaunus] locus ille agen//uense D 19 limani P lin//annilaus D t 20 qui influit rodanum D 22 adque P (eorr. m. 2.) art.] arduum D 25 nec om. D hoc loco D (loco suprascripsit m. 2.) 27 thebee orum D praecipiti P (m. 2.) ferire D neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri regiis praeceptis territi metu cederent, redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. ubi uero ad Thebaeos denuntiatio iterata peruenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum exsecutiones profanas, uociferatio - passim ac tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli in haec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum se profana semper detestatos, Christianis se inbutos, sacrae et diuinae religionis cultu institutos unum se aeternitatis deum colere; extrema experiri satius esse quam aduersum Christianam fidem uenire. his deinde conpertis Maximianus omni belua . cruentior rursus ad ingenii sui saeuitiam redit atque imperat, ut iterum decimus eorum morti detur et ceteri nihilo minus ad haec quae spernerent conpellerentur. quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus sorte obuenerat; reliqua uero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam praeclaro opere persisteret.