Sub Maximiano qui Romanae reipublicae cum Diocletiano collega imperium tenuit per diuersas fere prouincias laniati aut interfecti martyrum populi. idem namque Maximianus sicut auaritia, libidine, crudelitate, ceterisque uitiis obsessus furebat, ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus et erga deum caeli profanus impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armauerat. si qui tunc dei ueri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis uel ad supplicia uel ad necem rapiebantur, ac uelut uagatione barbaris gentibus data prorsus in religionem arma conmouerat. erat eodem tempore in exercitu legio 1 Agauensium P Incipit passio sci Mauricii cura sociis suis qui passi sunt sub maximiano impr. decima ce. octbr. D 2 Agaun.] illum locum D 3 stilo] illius D 4 martirii P 5 suadentium relacionem D m\' intercipit D 7 inmerito (m. m. 2.) P 9 qua//ta P Agaunensium om. D 11 beatissime (corr. m. 2.) P post loquamur spatium e uacuum sequitur in P 13 fere om. D 15 auaricia D c//terisque P SUS ceterisque D 16 obses P 21 ua//gatione P gentibus om. D m 22 conmouerat P (m m. 2.) militum, qui Thebaei appellabantur. legio autem uocabatur quae tunc sex milia ac sexcentos uiros in armis habebat. hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti uenerant, uiri in rebus bellicis strenui et uirtute nobiles, sed nobiliores fide; erga imperatorem fortitudine, erga Christum deuotione certabant. euangelici praecepti etiam sub annis non inmemores reddebant quae dei erant deo, et quae Caesaris Caesari restituebant. itaque cum et hi sicut ceteri militum ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt atque huius modi praeceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat; nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat, ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc aduersum mandata regia rebellem in Agaunensibus angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit. sed mihi priusquam reliqua conmemorem, situs loci eius relationi inserendus uidetur.