Sub Maximiano qui Romanae reipublicae cum Diocletiano collega imperium tenuit per diuersas fere prouincias laniati aut interfecti martyrum populi. idem namque Maximianus sicut auaritia, libidine, crudelitate, ceterisque uitiis obsessus furebat, ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus et erga deum caeli profanus impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armauerat. si qui tunc dei ueri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis uel ad supplicia uel ad necem rapiebantur, ac uelut uagatione barbaris gentibus data prorsus in religionem arma conmouerat. erat eodem tempore in exercitu legio 1 Agauensium P Incipit passio sci Mauricii cura sociis suis qui passi sunt sub maximiano impr. decima ce. octbr. D 2 Agaun.] illum locum D 3 stilo] illius D 4 martirii P 5 suadentium relacionem D m\' intercipit D 7 inmerito (m. m. 2.) P 9 qua//ta P Agaunensium om. D 11 beatissime (corr. m. 2.) P post loquamur spatium e uacuum sequitur in P 13 fere om. D 15 auaricia D c//terisque P SUS ceterisque D 16 obses P 21 ua//gatione P gentibus om. D m 22 conmouerat P (m m. 2.) militum, qui Thebaei appellabantur. legio autem uocabatur quae tunc sex milia ac sexcentos uiros in armis habebat. hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti uenerant, uiri in rebus bellicis strenui et uirtute nobiles, sed nobiliores fide; erga imperatorem fortitudine, erga Christum deuotione certabant. euangelici praecepti etiam sub annis non inmemores reddebant quae dei erant deo, et quae Caesaris Caesari restituebant. itaque cum et hi sicut ceteri militum ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt atque huius modi praeceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat; nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat, ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc aduersum mandata regia rebellem in Agaunensibus angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit. sed mihi priusquam reliqua conmemorem, situs loci eius relationi inserendus uidetur. Agaunus sexaginta ferme milibus a Genauensi urbe abest, quattuordecim uero milibus distat a capite Lemanni lacus quem influit Rhodanus. locus ipse iam inter Alpina iuga in ualle situs est ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. infestus namque Rhodanus saxosi montis radicibus uix peruium uiantibus aggerem reliquit. euictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. in hoc legio sancta consederat. igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebaeorum responso praecipiti ira feruidus ob nct baut 1 thebei D 3 acci///i D 5 christum] deum D 8 restitue P p 10 detraectare P detractari D 11 obtemperaturos P (p m. 2.) 13 dilatum D 14 Agaunensibus] his D substitisse// D 15 in furore et m instinctu// D prius mihi quam D 16 conmemorem P (m m. 2.) a c 18 Agaunus] locus ille agen//uense D 19 limani P lin//annilaus D t 20 qui influit rodanum D 22 adque P (eorr. m. 2.) art.] arduum D 25 nec om. D hoc loco D (loco suprascripsit m. 2.) 27 thebee orum D praecipiti P (m. 2.) ferire D neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri regiis praeceptis territi metu cederent, redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. ubi uero ad Thebaeos denuntiatio iterata peruenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum exsecutiones profanas, uociferatio - passim ac tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli in haec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum se profana semper detestatos, Christianis se inbutos, sacrae et diuinae religionis cultu institutos unum se aeternitatis deum colere; extrema experiri satius esse quam aduersum Christianam fidem uenire. his deinde conpertis Maximianus omni belua . cruentior rursus ad ingenii sui saeuitiam redit atque imperat, ut iterum decimus eorum morti detur et ceteri nihilo minus ad haec quae spernerent conpellerentur. quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus sorte obuenerat; reliqua uero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam praeclaro opere persisteret. Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campi doctore et Candido senatore militum accendebat exhortando singulos et monendo fideliumque conmilitonum etiam 2 iubet (sed deleuit m. 2.) P quod D ceteri om. D 3 persecutione cristianorum D 4 thebeos D 5 que om. D 6 execraf m tiones D 7 aafirmantium P (f m. 2.) om. D 9 inbutos P (m. m. 2.) m 10 cultibus D 11 experire sacius D 12 coppertis P (m. m. 2.) 8 13 rursum D (s. m. 2.) ingenii sui eras. in D in quo legitur supra t m lineam priorem adque P (t. m. 2.) 15 cogpellerentur P (m. m. 2.) n o 17 militum om. D 18 persisteret P (corr. m. 2.) 20 paenis P (corr . dem m. 2 ) pen. sanctum Maur.] mauricii D 21 eius P (dem add . sui m. 2.) exuperio (corr. m. 2.) experio D 22 campe ductore (corr.m.2.) P u i m campi doctore D accedebat exortandos D 23 fidelium D coni miletonum P (m. m. 2.) commilitones D martyrum exempla ingerens; pro sacramento Christi, pro diuinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendum suadebat sequendosque admonebat socios illos et contubernales suos qui iam in caelum praecesserant; flagrabat enim iam tunc in beatissimis uiris martyrii gloriosus ardor. his itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano insania adhuc aestuanti mandata mittunt, sicut pia, ita et fortia quae feruntur fuisse in hunc modum: Milites sumus, imperator, tui, sed tamen serui, quod libere confitemur, dei. tibi militiam debemus, illi innocentiam. a te stipendium laboris accepimus, ab illo uitae exordium sumpsimus. sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum, deum auctorem uelis nolis tuum. si non in tam funesta conpellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. dexterae istae pugnare aduersum impios atque inimicos sciunt, laniare pios et ciues nesciunt. meminimus nos pro ciuibus potius quam aduersum ciues arma sumpsisse. pugnauimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute; haec fuerunt hactenus nobis, pretia periculorum. pugnauimus pro fide. quam quo pacto conseruabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus ? iurauimus primum in sacramenta diuina; iurauimus deinde in u 1 pro] et D 3 illos IJrasum in D 4 in om. D calom D dor t in 5 martyribus D ar P odor D 6 adque P (corr. m. 2.) 7 ini sania D estuantem D 8 hoc modo D 9 liberi D 13 dominum D m h 14 conpellimur P (m m. 2.) 15 fecimus cepimus D actenus P actenus D i (h m. 2.) 17 quas] quia D sanguinem D 18 ducemus D iste CIIII1 t pugnare D (cum supra lin. a m. 2.) 19 adque P (corr. m. 2.) mus u h sci//// D 20 aduersos D 22 innocentia D actenus P actenus D (h m. 2.) 24 conseruauimus P si supra lin. P (m. 2.) exibemus D sacramenta regia, nihil nobis de secundis credas necesse est,. si prima perrumpimus. Christianos ad poenam per nos requiri iubes. iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt, habes hic nos confitentes deum patrem auctorem omnium et filium eius Iesum Christum deum credimus. uidimus laborum periculo rumque nostrorum socios nobis quoque eorum sanguine aspersis trucidari ferro et tamen sanctissimorum conmilitonum mortes et fratrum funera non fleuimus, non doluimus, sed potius laudauimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. et nunc non nos uel haec ultima uitae necessitas in rebellionem coegit, non nos aduersum te, imperator, armauit ipsa saltim quae fortissima est in periculis desperatio. tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis malumus et innocentes interire quam noxii uiuere praeoptamus. si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoueris, ignes, tormenta, ferrum, subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus. Cum haec talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos uirorum desperans gloriosam eorum constantiam posse reuocari una sententia interfici omnes decreuit et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. qui cum missi ad beatissimam legionem uenissent. stringunt in sanctos impium ferrum mori non recusantes uitae amore. caedebantur itaque passim gladiis non reclamantes saltim aut repugnantes, sed depositis armis ceruices persecutoribus praebentes et iugulum percussoribus uel intectum corpus offerentes. non uel ipsa suorum multitudine, non 1 credere D 2 prerumpimus D requirere D 5 post credimus leguntur supra lin. in P (m. 2.) et spiritum sanctum laborem D 7 aspersos trucidare D conmilitonum P (m. m. 2.) 8 dolemus D 9 laudamus D 13 disperatio D 14 mallumus P (primum 1 del. m. 2.) maluimus (sic) D 15 peroptamus D in om. D 17 ignem D christiani fatemur D 20 animas D 21 reuocare D 23 uenisent D . 4 sanctis D 26 saltim P (corr. m. 2.) aut] non D 26 percussoribus D 28 uel] in D armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur adserere iustitiae causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri qui nec reclamando ad occissionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicus ouium laniari se tamquam ab inruentibus lupis passi sunt. operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxerunt pretiosi sanguinis riui. quae umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit? quae feritas ex sententia sua tot simul perire uel reos iussit? ne iusti punirentur, multitudo non obtinuit cum inultum esse soleat, quod multitudo delinquit. hac igitur crudelitate inmanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. sic interfecta est illa plane angelica legio quae, ut credimus, cum illis angelorum legionibus iam conlaudat semper in caelis dominum deum Sabaoth.