PRAEFATIO. Eucherius Verano filio in Christo salutem. Formulas spiritalis intellegentiae conponendas tibique mittendas pro studio paternae erga te sollicitudinis existimaui, quibus perceptis in omnia scripta diuina facile se ad intellectum sequax sensus intenderet. nam cum littera occidat, spiritus autem uiuificet, necesse est ad illa spiritalium interiora sermonum spiritu uiuificante penetrari. uniuersam porro scripturam tam ueteris instrumenti quam noui ad intellectum allegoricum esse sumendam admonet nos uel illud, quod in ueteri testamento legimus: aperiam in parabolis os meum, loquar aenigmata antiqua, uel illud, quod in nouo testamento scribitur: haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis. nec mirandum quod sermo diuinus prophetarum apostolorumque ore prolatus ab usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit facilia in promptu habens, magna in interioribus suis continens, quia et re uera fuit congruum, ut sacra dei dicta a ceteris scriptis sicut merito ita et specie discernerentur, ne illa caelestium arcanorum 7 II Cor. 3, 6. 12 Ps. 77, 2. 14 Matth. 13, 34. 3 inscriptio deest in GM 4 spiritalis] principalis S intellent (ge m. 1) P conponendas (m. m. 1) P 5 paternae sollicitudinis SGM i 6 scribta S 8 uuficet P uiuificaet Sl 9 porro] prorsus S 11 ammonet PM alleguricum illut S 12 parabulis P inigmata S 13 uel item S item in G scribitur] legitur S 16 profetarum (sic P semper) P 17 modum S faciliora S 18 promtu (p m. 2) P promptum S • in om. S 18 continent S 19 ut om. S scribtis S 20 speciae SGM celestium S archanorum S 1* dignitas passim atque indiscrete cunctis pateret sanctumque canibus et margaritas porcis exponeret, ut uere illius columbae deargentatae modum, cuius posteriora specie auri splendentis inradiant, ita scripturae diuinae prima quaeque argento fulgerent, auro occultiora rutilarent. recte itaque procuratum est, ut illa eloquiorum castitas a promiscuis cunctorum oculis abdito suo quasi quodam uelamine pudicitiae contegeretur; ac diuina optime dispensatione prouisum est, ut scripta ipsa ita tegerentur caelestibus obumbrata mysteriis, sicut secreto suo ipsa diuinitas operiebatur. igitur cum in libris sanctis oculi domini, uterus domini, pedes, arma etiam domini scripta reperiantur longeque absit a catholica ecclesiarum fide deum corpore determinari, qui sit inuisibilis inconprehensibilis incommutabilis infinitus, requirendum est, qualiter ista per spiritum sanctum figurali expositione reserentur. hic enim inueniuntur illa dominici interiora templi, hic illa sancta sanctorum. corpus ergo scripturae sacrae, sicut traditur, in littera est, anima in morali sensu, qui tropicus dicitur, spiritus in superiore intellectu, qui anagoge appellatur. quam triplicem scripturarum regulam conuenienter obseruat confessio trinitatis sanctificans nos per omnia, ut integer spiritus noster et anima et corpus sine querella in aduentum domini dei nostrilesu Christi iudiciumque seruetur. sapientia mundi huius philosophiam suam in tres partes diuisit: physicam ethicam logicam, 1 (Matth. 7, 6.) 2 Ps. 67, 14. 21 I. Thes. 5, 23. g 1 dinitas (g m. 1) S adque SM 2 et om. S exponerentur GM 3 deargentate S speciae S 4 splendentes S inradiat G ita om. P uta (u eras.) S scribturae (sic semper) S 5 oscultiora (sic) S 6 ille loquiorum G a om. S ocolis S 7 quasiqquodam (sic) P pudicitiae uelamine SM 8 obtima M 9 celestibus S 12 repperiantur (prius p eras.) P repperiantur S deo S 13 in corpore M , m inuisebilis S inconpraehensibilis (m m. 2, a erasum) P incomprensebilis S est om. S 15 ficurali S 17 est om. S 18 superiori M 19 anagogen SG 20 obserbat S sanctificans] saluificans S 22 querellam S in om. S 23 philosofiam M 24 phisicam S fysicam P fisicam M aethicam S haeticam G logicam om. G id est naturalem moralem rationalem, sed naturalem illam pertinentem ad causas naturae, quae uniuersa contineat. moralem uero, quae respiciat ad mores, rationalem autem, quae de sublimioribus disputans deum omnium patrem esse confirmet. quam tripertitam doctrinae distributionem non adeo abhorret illa nostrorum in disputatione distinctio, qua docti quique hanc caelestem scripturarum philosophiam secundum historiam secundum tropologiam secundum anagogen disserendam putant. quapropter historia ueritatem nobis factorum ac fidem relationis inculcat, tropologia ad uitae emendationem mysticos intellectus refert, anagoge ad sacratiora caelestium figurarum secreta perducit. sunt etiam qui allegoriam in hoc scientiae genere quarto in loco adiciendam putent, quam gestorum narratione futurorum umbram praetulisse confirment. haec uero ipsa ut subiectis plenius manifestentur exemplis, caelum est secundum historiam hoc quod intuemur, secundum tropologiam uita caelestis; aquae secundum allegoriam baptismus, secundum anagogen angeli, unde est illud: et aquae quae super caelos sunt laudent nomen domini. omnis autem disciplina nostrae religionis ex illo duplici scientiae fonte manauit, cuius primam practicen secundam theoreticen uocauerunt, id est actualem et contemplatiuam; unam, quae actualem uitam morum emendatione consummet, aliam, quae in contemplatione caelestium et diuinarum scripturarum disputatione uersetur. 18 Ps. 148, 4. 1 sed supra lin. P om. S naturalem] rationalem S 3 respecet S respicit M respicet G mores] morales S 4 sublimibus S patrem omnium S 5 tripertitae 8 tripartitam P doctrinae suae M 6 aborret S 7 philosofiam P 8 istoriam M trophologiam S disserendum S disserenda G 9 historiae S 10 tropologiam SM 11 misticus SM anagogen SM 12 perducitur S 14 narrationem SGM m go umbra (m m. 1) P 15 manifestetur SM 16 storiam M 18 anagen (go m . 1) P angelis S nnde-domini om. S 20 fontem S ti 21 practicem S theorecen (ti m. 1) P theoricen M theoreticem S m 23 emendationem S consumet (m m. 1) P ergo actualis scientia in diuersa studia diffunditur, contemplatiua autem in duas deriuatur partes, id est in historica disputatione et spiritalis intellegentiae interpretatione consistit. sed his nunc remotis formulas intellegentiae spiritalis quas spopondimus proponamus currentes per singulorum nominum figuras, quibus ista in illo diuinae lectionis inserta textu accipi solent. oremus itaque dominum, ut reuelet condensa scripturarum suarum et proferamus, quo modo secretiore intellectu sentiendum sit: