<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Possessor ille paradisi et transgressor praecepti, cum <lb/>
            locum uoluptatis habitaret, fixam sibi a deo legem seruare <lb/>
            non potuit. quanto enim iucundior ille amoenitatibus locus, <lb/>
            tanto huic in lapsum pronior fuit; unde non solum hunc <lb/>
            legibus suis subdidit, sed etiam in nos usque suum illum <lb n="25"/>
            stimulum mors tetendit. proinde heremum colat qui uitam <lb/>
            cupit, quia amoeni incola mortem parauit. sed iam ad posteriora <lb/>
            heremi deo semper acceptae exempla ueniamus. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Moses cum egisset pecus ad interiora deserti, tunc

<note type="footnote">1 conspiciat <hi rend="italic">EFH</hi> 2 reuiset <hi rend="italic">H</hi> 3 cellae <hi rend="italic">H</hi> 4 alio <hi rend="italic">HR</hi> quali <lb/>
            in loco esse deum <hi rend="italic">H</hi> 6 tum <hi rend="italic">H</hi> 12 reliquit <hi rend="italic">H</hi> dimisit <hi rend="italic">EF</hi> 13 praesentis <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> 14 sanctis heremum <hi rend="italic">H</hi> 15 parabat F in <hi rend="italic">om. H</hi> <lb/>
            16 uite <hi rend="italic">B</hi> 17 irragaret <hi rend="italic">H</hi> 18 habundarent <hi rend="italic">EFB</hi> 19 suppleuit <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> 23 iocundior <hi rend="italic">EF</hi> 24 tanto <hi rend="italic">om. EF</hi> lapsum hic <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            28 accepta <hi rend="italic">EF</hi> </note>

<note type="footnote">12* </note> <lb/>
             
<pb n="180"/>
            resplendente eminus deum igne uidit innocuo, nec solum <lb/>
            uidit, uerum etiam audiuit loquentem. nempe tunc dominus, <lb/>
            cum abici pedum uincula commoneret, sanctam heremi terram <lb/>
            pronuntiauit dicens: locus in quo tu stas terra sancta <lb/>
            est; manifesto tunc indicio meritum occulti honoris expressit. <lb n="30"/>
            confirmata quippe est a deo sanctitas loci sanctitate etiam <lb/>
            testimonii, in quo, ut reor, etiam illud pariter et latenter <lb/>
            enuntiat, ut accedens ad heremum pristinis curarum obligationibus <lb/>
            uitae se absoluat et anterioribus uinculis expeditus <lb/>
            incedat, ne locum polluat. ibi primum Moses diuini colloquii<lb n="10"/>
            familiaris adhibetur interpres, accipit uerba ac uicissim refert, <lb/>
            dicenda agendaue et percunctatur pariter et docetur, ac mutuo <lb/>
            confabulationis usitatoque commercio cum caeli domino sermocinatur. <lb/>
            ibi uirgam resumit in opera signorum potentem <lb/>
            ingressusque heremum pastor ouium pastor ab heremo remittitur<lb n="15"/>
            populorum._
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Quid deinde plebs dei ab Aegypto liberanda et operibus <lb/>
            absoluenda terrenis numquid non auia petiit ad solitudinesque <lb/>
            confugit adpropinquatura in heremo utique deo a quo fuerat <lb/>
            exempta seruitio? tendebat igitur ad heremum longe uastitate<lb n="20"/>
            terribilem Mose duce. quam magna multitudo dulcedinis <lb/>
            tuae, domine! heremum ingressus Moses deum uiderat. <lb/>
            en rursus redit ut uideat. ipse plane dux itineris populum <lb/>
            suum dominus ad deserta ducebat, in usum utriusque temporis <lb/>
            uiantibus trahens columnam, nunc rubentem flamma,<lb n="25"/>
            nunc nube candentem. dabat ita tunc promerentibus e caelo <lb/>
            signum, quod lactea mole porrectum alternis inradiabat ardoribus. <lb/>
            intuito Israhel lumine sequebatur radium corusco eminus

<note type="footnote">5 Ex. 3, 5. 19 (Ex. 14,) 21 Ps. 30, 20 </note>

<note type="footnote">1 innucuo <hi rend="italic">E</hi> 5 iudicio <hi rend="italic">EFH</hi> 6 etiam <hi rend="italic">om. EF</hi> 7 etiam <hi rend="italic">om. H</hi> <lb/>
            pariter] tacite <hi rend="italic">H</hi> 8 enuntiat] essentiat <hi rend="italic">R</hi> 9 ae] gressus <hi rend="italic">HR</hi> 15 reuertitur <lb/>
            <hi rend="italic">EF</hi> 18 inuia <hi rend="italic">H</hi> 19 in heremo utique appropinguauit deo <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            20 desertum <hi rend="italic">EFH</hi> 23 redit rursus <hi rend="italic">E</hi> en redit ut iterum uideat <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            25 trahens uiantibus <hi rend="italic">EF</hi> 26 itaque <hi rend="italic">H</hi> e <hi rend="italic">om. EF</hi> 27 moles <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            radiabat <hi rend="italic">F</hi> 28 intuito] intento <hi rend="italic">EFH</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            igne rutilantem, ut in heremi secreta tendentibus digne dominus, <lb/>
            cum iter ostenderet, lumen praeferret. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Huic identidem populo nonne ad deserta tendenti obiecta <lb/>
            inuii maris claustra patuerunt? cum inter praeruptos <lb/>
            gurgites iter carpens puluerulenta uestigiis agmina t rubris <lb n="5"/>
            litoribus incessit, minantesque undarum pendentium montes de <lb/>
            profunda ualle suspiciens sic custos gentis freti stagna transiuit. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Neque in hoc tantum diuini operis uirtus stetit, nudata <lb/>
            namque rursum refluo aequore operiens iter eorum cum hoste <lb/>
            deleuit, totumque in sedibus suis mare, credo ne ab heremo <lb n="10"/>
            Israhel reuerteretur, opposuit. aperuit inter aquas uiam et <lb/>
            confusis deinde aquis texit, ut desertum expetentibus patefaceret <lb/>
            itum, clauderet reditum. 
</p></div></div></body></text></TEI>