<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa001.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>Recte ergo tu, ueneranda tellus, sanctis aut in te<lb n="5"/>
            positis aut non procul a te remotis aut habitabilis dudum <lb/>
            aut desiderabilis extitisti, quia pro uniuersis bonis illis es <lb/>
            fertilis, in qua habentur uniuersa. tu cultorem hunc qui <lb/>
            suam terram, non qui tuam excolat, requiris, tu inhabitantium <lb/>
            te uitiis sterilis, tu fecunda uirtutibus. tuam quicumque<lb n="10"/>
            familiaritatem quaesiuit, deum repperit, Christum in te, quisquis <lb/>
            te coluit, inuenit. ipse qui te habitat, domino habitatore <lb/>
            laetatur. idemque est et possessor tuus et diuina possessio. <lb/>
            tuum qui non refugit habitaculum, factus est dei templum. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>Equidem cunctis heremi locis quae piorum inluminantur<lb n="15"/>
            secessu, reuerentiam debeo, praecipuo tamen Lirinum meam <lb/>
            honore eomplector, quae procellosi naufragiis mundi effusis <lb/>
            piissimis ulnis receptat uenientes, ab illo saeculi flagrantes <lb/>
            aestu blande introducit sub umbras suas, ut illic spiritum . <lb/>
            sub illa interiore domini umbra anheli resumant. aquis scatens,<lb n="20"/>
            herbis uirens, floribus renitens, uisibus odoribusque iucunda <lb/>
            paradisum possidentibus se exhibet. digna quae caelestibus <lb/>
            disciplinis Honorato auctore fundata sit, quae tantis institutis <lb/>
            tantum nacta sit patrem apostolici spiritus uigore et uultu <lb/>
            radiantem; digna quae illum suscipiens ita eniteret; digna <lb n="25"/>
            quae et praestantissimos alat monachos et ambiendo proferat <lb/>
            sacerdotes. haec nunc successorem eius tenet, Maximum <lb/>
            nomine, clarum, quia post ipsum meruit adsciri; haec habuit <lb/>
            reuerendi nominis Lupum qui nobis illum ex tribu Beniamin

<note type="footnote">1 alia speciosius exsultans <hi rend="italic">EFH</hi> alia est sp. <hi rend="italic">H</hi> 4 omnes longe <hi rend="italic">EF</hi> <lb/>
            5 uerenda <hi rend="italic">EFH</hi> 7 extitisti] fuisti <hi rend="italic">H</hi> illius <hi rend="italic">EF</hi> es fertilis] effertilis <lb/>
            <hi rend="italic">E</hi> 8 quo <hi rend="italic">EH</hi> 9 non qui] nunquam <hi rend="italic">R,</hi> colat <hi rend="italic">H</hi> 11 sanctorum <lb/>
            familiaritatem <hi rend="italic">EFH</hi> 12 colit <hi rend="italic">H</hi> coluit deum 22 te <hi rend="italic">om. EFH</hi> <lb/>
            13 idemque] idem ipse <hi rend="italic">EF</hi> est ipse <hi rend="italic">EF</hi> 16 praecipue <hi rend="italic">H</hi> 17 complectens <lb/>
            <hi rend="italic">EFH</hi> 22 digna quem possidebunt <hi rend="italic">R</hi> 25 eniteret] emitteret <hi rend="italic">HR</hi> <lb/>
            26 ambiendos <hi rend="italic">EFH</hi> 28 haec] et <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="193"/>
            lupum rettulit; haec habuit germanum eius Uincentium interno <lb/>
            gemmam splendore perspicuam; haec nunc possidet uenerabilem <lb/>
            grauitate Caprasium ueteribus sanctis parem; haec nunc <lb/>
            habet sanctos senes illos qui diuisis cellulis Aegyptios patres <lb/>
            Galliis nostris intulerunt. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>Quos ego illic, Iesu bone, sanctorum coetus conuentusque <lb/>
            uidi! pretiosa in his suaui unguedine alabastra fragrabant, <lb/>
            conspirabat passim odor uitae. interioris hominis faciem exterioris <lb/>
            habitu praeferebant, constricti caritate, humilitate <lb/>
            deiecti, mollissimi pietate, firmissimi in spe, incessu modesti, <lb n="10"/>
            oboedientia citi, occursu taciti, uultu sereni, prorsus ipsa <lb/>
            protinus contemplatione angelicae quietis agmen ostendunt. <lb/>
            nihil concupiscunt, nihil desiderant nisi eum tantum, quem <lb/>
            solum desiderantes concupiscunt. dum beatam quaerunt uitam, <lb/>
            beatam agunt, eamque et dum adhuc ambiunt iam consequuntur. <lb n="15"/>
            itaque dum optant a peccatoribus segregari, iam <lb/>
            segregati sunt. castam possidere uitam uolunt? etiam possident. <lb/>
            omne in dei laudibus tempus habere uolunt ? iam <lb/>
            habent. desiderant gaudere cum sanctorum coetibus ? iam <lb/>
            gaudent. Christo frui cupiunt? Christo spiritu fruuntur. uitam <lb n="20"/>
            heremi adipisci gestiunt ? coram adipiscuntur. ita per largissimam <lb/>
            gratiam Christi multa ex his quae in futurum exoptant <lb/>
            in praesentiarum merentur. rem porro iam capiunt, dum spem <lb/>
            sequuntur. habent non paruum etiam in labore ipso pretium <lb/>
            laboris, quia pene iam in opere est quod merces erit. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>Horum, mi Hilari carissime, redditus insertusque consortio <lb/>
            plurimum tibi, plurimum etiam illis contulisti qui <lb/>
            nunc pro reditu tuo alacri exultatione laetantur. cum his <lb/>
            obsecro peccatorum meorum intercessionisque memoriam, ne <lb/>
            oblitteraueris; cum his, inquam, quibus nescio an ipse gaudii

<note type="footnote"> 2 conspicuam <hi rend="italic">EF</hi> 5 gallis <hi rend="italic">H</hi> 6 quot <hi rend="italic">E</hi> et conuentus <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            7 unguedine] odoredine <hi rend="italic">H</hi> fraglabant <hi rend="italic">It</hi> 8 spirabat <hi rend="italic">EFH</hi> 10 in <lb/>
            incessu <hi rend="italic">EF</hi> -12 augmen <hi rend="italic">R</hi> 14 quaerunt] agunt <hi rend="italic">E</hi> 15 beata <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            agunt] habent <hi rend="italic">F</hi> dum <hi rend="italic">om. EFH</hi> 17 etiam <hi rend="italic">om. EFH</hi> 18 uolunt] <lb/>
            ambiunt <hi rend="italic">EFH</hi> 19 cum <hi rend="italic">om. EFH</hi> 20 spiritu <hi rend="italic">om. EFH</hi> 21 coram] <lb/>
            corde <hi rend="italic">EFH</hi> 23 iam <hi rend="italic">om. H</hi> 24 ipso] suo <hi rend="italic">R</hi> 29 que <hi rend="italic">om. F</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXI. pars 1. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="194"/>
            plus attuleris an maius inueneris. tu nunc uerior Israhel qui <lb/>
            corde deum conspicaris ab Aegypto saeculi tenebris dudum <lb/>
            expeditus salutiferas aquas submerso hoste transgressus in <lb/>
            deserto accensum fidei ignem secutus amara quondam per <lb/>
            lignum crucis dulcia nunc experiris, salientis in uitam aeternam<lb n="5"/>
            aquae potum a Christo trahis, internum hominem superno <lb/>
            pane pascis, in euangelio throni tui diuinam accipis uocem. <lb/>
            qui cum Israhel in heremo contineris, cum Iesu terram repromissionis <lb/>
            intrabis. uale in Christo Iesu domino nostro.

<note type="footnote"> 7 (Matth. 19, 28) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 salientes aquas <hi rend="italic">EFH</hi> 6 interim <hi rend="italic">H</hi> 7 throni tui] tonitrui <hi rend="italic">R <lb/>
            (foricasae ita scribendum)</hi> 8 contineris] commoraris <hi rend="italic">EF</hi> Explicit R <lb/>
            Explicit epJa sci eucherii lugdunensis archiepi de laude heremi <hi rend="italic">EF<lb/>
             H est mutilus</hi> </note>
</p><pb n="195"/></div></div></body></text></TEI>