Quis enim enumerare beneficia heremi digne queat uirtutisque commoda habitantium in ea? in mundo positi, quodam modo extra mundum recedunt, in solitudinibus, ut ait 29 Hebr. 11, 38 1 obserauit H deponiturque EFR terram EF deponitur intra quodam conclaue H 3 a mundi EF hic EF pretiosus EF 8 tunc E heremum EF inspirata EF 12 resplendentes H 14 emergunt EFH 15 ecce] esse H 19 uero om. H quo usque EFH 22 haec om. EF 23 patriae om. EF 24 non metus non maeror H apostolus, errantes, in montibus et in speluncis et in cauernis terrae. nec inmerito dignum talibus apostolus negat esse mundum qui alieni sunt ab illo rei publicae humanae tumultu, sepositi, quieti, silentes, nec magis absunt a uoluntate peccandi quam a facultate. Clari apud ueteres saeculi huius uiri defatigati laboribus negotiorum suorum in philosophiam se tamquam in domum suam recipiebant. quanto pulchrius ad haec manifestissimae sapientiae studia diuertunt magnificentiusque ad solitudinum libertatem et desertorum secreta secedunt, ut philosophiae tantum uacantes in illius heremi deambulacris tamquam in suis gymnasiis exerceantur ? ubi, quaeso, salubrius quam in deserti habitatione seruetur pascha? sed uirtutibus et continentia, continentia, inquam, quae uelut alia quaedam est cordis heremus. nam et Moses quadraginta continuos se in heremo dies, totidem et post se illic Helias ieiunio dedit, et uterque ibi inediam ultra humani effectus uires extendit, deinde et dominus idem, sed in deserto abstinentiae tempus exegit. nec praeterea usquam legimus spatia eadem exacta ieiunio, ut putandum sit aliquem tribui per dominum locis illis uigorem. Ubi, quaeso, magis uacare, et quam suauis sit dominus, uidere contingit? ubi promptior ad perfectionem tendentibus uia panditur? ubi maior uirtutibus campus aperitur? ubi facilius mentis ut possit circumspicere custodia? ubi liberior cordis, ut deo inhaerere certet, intentio, quam illis utique secretis, in quibus deum non solum inuenire promptum est uerum etiam custodire? 15 (Ex. 24, 18) 16 (III Reg. 19, 8) 18 (Matth. 4, 2) 2 talibus apostolus negat dignum esse mundum H 3 humano EF 10 libertate secreta EF succedunt F 11 deambulacris] uastitate F 12 quaeso om. JR in quo lueuna exstat salubrius] liberius EFH 13 sed nunc in uirtutibus continentia H 14 quaedam heremus R 15 est om. H 16 totidemque EF dedit E (sup. I. m. 2.) 18 sed om. H 19 exacto E 20 illis etiam EFH 21 suauis] dulcis EFH 23 ubi facilius ne ad peccatum rapiatur mens nostra custoditur H 26 inuenire deum non solum E Et quamuis saepe in heremo tenuis soli puluis occurrat, nusquam tamen firmius euangelicae illius domus fundamenta iaciuntur. in illis licet aliquis consistere harenis uelit, nequaquam tamen super harenas domum construit, nusquam magis quam illic supra petram praedictam illud aedificium collocatur, quod inmobili stabilitate fundatum inconcussa mole durabit, ut tempore ingruentium procellarum non flantibus uentis, non inmissis torrentibus subruatur. itaque habitatores deserti talia sibi aedificia sed in cordibus fabricant, illi qui summa imis appetunt, excelsa humilitate sectantur desides atque inmemores terrenorum ob spem uotumque caelestium. qui abiciunt, dum egere malunt, diuitias, egere festinant, dum esse diuites concupiscunt; die ac nocte labore uigiliisque decertant, ut adprehendant uitae illius principium, cuius non inuenietur extremum. sic materno heremus sinu continet illos aeternitatis rectissime auaros, bene prodigos breuitatis, incuriosos praesentis temporis, certos futuri, et per haec adsequuntur, ut in quos saeculorum fines decurrerunt, his saecula sine fine contingant. Feruent ibi conscriptae interioris hominis salubriter leges et aeterni saeculi iura subtilius. non illic humana criminum facinorumque praescripta uim suam resonant, nec se ultricia capitalium delictorum iura exerunt. cor nisi purissimum indignae leges faciunt reum, atque ipse omni studio mentis motus interior intra iustitiae terminos coercetur, eodemque se iudice uel leuium cogitationum principia plectuntur. apud alios malum sit malum fecisse, apud hos uero malum est bonum non fecisse.