Idemque dominus Iesus, ut scribitur, in desertum locum ibat ibique orabat. locus ergo ille iam uocetur orationis locus quem exorando deum idoneum deus auctor ostendit docuitque, unde facilius nubes humilians se oratio penetraret adiuta loco, quia honorata secreto, atque ipse illic orando cum peteret, demonstrauit, ubi orare nos uellet, cum peteretur. Quid nunc ergo Iohannem Macariumque commemorem aliosque quam plures, quorum conuersatio dum in desertis est, in caelis facta est? adpropinquauerunt illi tantum domino quantum adpropinquare domino hominem fas sinebat, admissique sunt in diuinarum opera rerum quantum carne circumdatos licebat admitti. fixam in superna mentem caelestibus inseruerunt secretis, hinc comitantem gratiam aut reuelationibus tacitis aut clamantibus signis protulerunt et suffragante secreto usque in id prouecti sunt, ut terram corpore tunc quidem contingerent, caelum uero spiritu iam possiderent. Hoc igitur heremi habitaculum dicam non inmerito quandam fidei sedem, uirtutis arcam, caritatis sacrarium, pietatis thesaurum, iustitiae promptuarium. nam sicut in magna domo pretiosa quaeque claustris obsignata in remotis habentur, ita magnificentia illa sanctorum abditorum heremo, 5 Matth. 17, 4 8 Luc. 5, 16 3 quia E hominem palam H 4 declarandum EF 5 inquit om. E erat inquit FH 6 remotionem R 8 idem quoque EFH 9 iam ille EF 11 humiliantis H orantis EF oratio J oracum E 13 uelle competeret EF 15 nunc om. EF 29 obsignata] obserata H quam difficultatibus suis natura obseruauit, deponitur in terra quodam conclaui deserti, ne conuersationis humanae usu abolescat; apteque mundi a domino haec pretiosa diuitiarum supellex in illa mundanae domus parte non solum conditur, uerum etiam, cum usus est, ex reconditis promitur. Fuit olim erga heremum cura diuinae prouidentiae summa et maxima, sed ne nunc quidem parua est. nam et nunc cum heremi incolis uictus diuinitus insperata superuenit largitate, quid aliud quam e caelo lapsus defluit? habent et isti in hac caelesti munificentia suum manna, nec minus his dominus bracchii sui opere secreto alimoniam spargit ex abdito. et cum silicibus perfossis tandem diuino munere respondentes e saxis aquae profluunt, quid aliud quam uelut Mosi uirgae ictu percussa rupe emerguntur ? uestimentorum perinde habitus in heremi uastitate degentibus nunc quoque ecce non deficit qui, dum iugiter gratuito diuina prouisione succedit, utique succedendo manet. aluit dominus in deserto suos quondam, sed et nunc alit; et illos quidem quadraginta annis, hos uero quoadusque anni erunt. Merito hanc sanctus diuino igne succensus relicta sede propria sedem legat, merito propinquis filiis parentibusque praeponat suorumque omnium commercio emat. merito haec genitalem deserentibus patriam temporariae patriae nomen obtineat, a qua non metus, non desiderium, non gaudium, non maeror reuocet. merito plane uniuersorum affectuum sola sit pretium.