<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa001.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Et tunc dominus Iesus ad excelsi montis remotiora <lb/>
            secessit, cum tribus tantum sibi adhibitis electis insolita <lb/>
            claritate uultus effulsit; qui cum adsumptum palam hominem <lb/>
            praeferret, declarandae maiestatis iudicium secretis credidit <lb/>
            ibi tunc ille apostolorum maximus: bonum, inquit, erat<lb n="5"/>
            nos hic esse adamans scilicet magnitudinem signi in remotione <lb/>
            deserti. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Idemque dominus Iesus, ut scribitur, in desertum <lb/>
            locum ibat ibique orabat. locus ergo ille iam uocetur orationis <lb/>
            locus quem exorando deum idoneum deus auctor<lb n="10"/>
            ostendit docuitque, unde facilius nubes humilians se oratio <lb/>
            penetraret adiuta loco, quia honorata secreto, atque ipse illic <lb/>
            orando cum peteret, demonstrauit, ubi orare nos uellet, cum <lb/>
            peteretur. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Quid nunc ergo Iohannem Macariumque commemorem<lb n="15"/>
            aliosque quam plures, quorum conuersatio dum in desertis <lb/>
            est, in caelis facta est? adpropinquauerunt illi tantum domino <lb/>
            quantum adpropinquare domino hominem fas sinebat, admissique <lb/>
            sunt in diuinarum opera rerum quantum carne <lb/>
            circumdatos licebat admitti. fixam in superna mentem caelestibus <lb n="20"/>
            inseruerunt secretis, hinc comitantem gratiam aut <lb/>
            reuelationibus tacitis aut clamantibus signis protulerunt et <lb/>
            suffragante secreto usque in id prouecti sunt, ut terram corpore <lb/>
            tunc quidem contingerent, caelum uero spiritu iam <lb/>
            possiderent. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc igitur heremi habitaculum dicam non inmerito <lb/>
            quandam fidei sedem, uirtutis arcam, caritatis sacrarium, <lb/>
            pietatis thesaurum, iustitiae promptuarium. nam sicut in <lb/>
            magna domo pretiosa quaeque claustris obsignata in remotis <lb/>
            habentur, ita magnificentia illa sanctorum abditorum heremo,

<note type="footnote">5 Matth. 17, 4 8 Luc. 5, 16 </note>

<note type="footnote"> 3 quia <hi rend="italic">E</hi> hominem palam <hi rend="italic">H</hi> 4 declarandum <hi rend="italic">EF</hi> 5 inquit <hi rend="italic">om. E</hi> <lb/>
            erat inquit <hi rend="italic">FH</hi> 6 remotionem <hi rend="italic">R</hi> 8 idem quoque <hi rend="italic">EFH</hi> 9 iam <lb/>
            ille <hi rend="italic">EF</hi> 11 humiliantis <hi rend="italic">H</hi> orantis <hi rend="italic">EF</hi> oratio J oracum <hi rend="italic">E</hi> 13 uelle <lb/>
            competeret <hi rend="italic">EF</hi> 15 nunc <hi rend="italic">om. EF</hi> 29 obsignata] obserata <hi rend="italic">H</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="187"/>
            quam difficultatibus suis natura obseruauit, deponitur in terra <lb/>
            quodam conclaui deserti, ne conuersationis humanae usu abolescat; <lb/>
            apteque mundi a domino haec pretiosa diuitiarum <lb/>
            supellex in illa mundanae domus parte non solum conditur, <lb/>
            uerum etiam, cum usus est, ex reconditis promitur. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>